Sequitur modus vocationis, cum subdit :
Et sequitur festinata, et simplex, et perfecta obedientia :
Dicit igitur primo duo : tempus, et factum.
Dicit igitur : Potestis bibere, etc. ?
Dicit igitur : Pilatus autem, ambitiosus nolens amittere principatum,
ENARRATIO.
" Et conveniunt ad eum Pharisaei et quidam de Scribis, venientes ab Ierosolymis.
. Et cum vidissent quosdam ex discipulis ejus communibus manibus, id est, non lotis, manducare panes, vituperaverunt. "
Hic incipit pars illa quae est de fama dignitatis regalis in legum positarum positione, et injustarum legum positarum evacuatione : hoc enim facere competit Leoni de tribu Juda, sicut in ante habitis dictum est.
Dividitur autem haec pars in tres particulas : in quarum prima,traditiones stultae et turpes evacuantur : in secunda, leges justae omnibus promulgantur, ibi, v. 14: " Et advocans iterum turbam, dicebat illis : Audite me omnes, et intelligite, etc. " In tertia vero, legum suarum ponit interpretationem, ibi, v. 17 : " Et cum introisset in domum a turb a, etc. "
Adhuc autem prior istarum habet quatuor particulas : in quarum prima tangitur introductionis istius partis occasio : in secunda, humanarum observationum apud Judaeos observatio : in tertia, quare has discipuli Christi non servent interrogatio : in quarta autem, per responsum Christi observationum hujusmodi ostenditur evacuatio. Et haec per ordinem in littera continentur.
In prima harum particularum continentur tria, scilicet, per quos facta est discipulorum Christi reprehensio, et de quo facta est, et qualiter.