13. In Revelatione s. Benigni.
30. De ss. Georgio et Aurelio.
31. In Translatione s. Gerar di.
32. De s. Gregorio Lingonensi.
36. De s. Jacobo Tarentasiensi.
60. In Revelatione ss. Mauritii, Exuperii et Candidi.
63. De ss. Maximo et Venerando.
68. In Translatione s. Moderanni.
77. De s. Petro Tarentasiensi.
78. In Translatione s. Philiberti.
90. De s. Stephano Grandimontano.
In 1. Vesperis.
Antiphonae.
1. Sancta Margarita,
Dispar patri vita,
Idola spernebat
Christumque colebat.
2. Haec dum esset puella
Vana contempsit saecla,
Et verum sponsum elegit
Deum, quem corde dilexit.
3. Margarita speciosa,
Patri fuit odiosa,
Nam adhaeret vero Deo,
Sed dilecta est ab eo.
4. Repleta sancto flamine,
Munda mundano crimine,
Se totam Deo tribuit,
A quo salutem habuit.
5. Christi virgo Margarita,
A paganis genita,
A patre suo gentili
Nutrici est tradita.
R. Jam prece finita
gladio sacra virgo parata
Jussit se perimi
sperans sibi praemia [grata],
V. Cum sit secura
de coeli luce futura.
Ad Magnificat.
A. Dum cepit manus militum
Puellae corpus inclitum,
Oravit cum suspiriis,
Ne perdatur cum impiis.
Ad Matutinum.
Imitatorium.
Adoremus Christum regem,
Qui gubernat omnia,
Pro quo virgo Margarita
passa est supplicia.
In 2. Nocturno.
Antiphonae.
1. Virgo sancta Margarita,
Signo crucis praemunita
Non abhorret confiteri
Se ancillam Dei veri.
2. Virgo decora nimis
est virginitate beata,
Integra virtute,
fidei lex immaculata.
3. Jussit praeses virginem
Carceribus tradi,
Minatur eam subdere
Tormentorum cladi.
Responsoria.
1. Exercet bella
cum praeside pulchra puella,
Nec consentire
vult nec sua jussa subire,
V. Nequam praefectus
mollire studet sibi pectus.
2. Dum peccatorum
manibus pia virgo tenetur,
Orat et implorat,
ut ei Deus auxilietur,
V. Dum nimium metuit,
ut corpus ei maculetur.
3. Virgo respondet,
dum praeses ei bona spondet,
Impie praefecte,
non
appretio tua nec te,
V. Christo dedicata sum,
quem pro nobis scio passum.
In 1. Nocturno.
Antiphonae.
1. Margarita detenta carcere
Deo preces non cessat fundere,
Nutrix mota misericordia
Ministravit ei cibaria.
2. Et ecce de angulo
carceris opaco
Exivit horribilis
quidam magnus draco,
Qui emersit subito
de tellure fracto.
3. Orat Christum Margarita
Immensis gemitibus,
Ne suam virginitatem
Tradat corruptoribus,
Sed eripere dignetur
Angelicis manibus.
Responsoria.
1. Ecce draco latus
latos reseravit hiatus
Et famulam Christi
devoravit carcere tristi.
V. Et deglutivit,
quam ventre perire sitivit.
2. Jamque Dei donis
crux crevit in ore draconis,
Qua se pro telis
munivit virgo fidelis,
V. Protinus ancillam
crux Christi liberat illam.
3. Sponsa Dei pavet
hostem videns odiosum,
Inde columba venit,
crucis signum speciosum
V. Ut promittat ei,
munus vitae speciosum.
In 3. Nocturno.
Antiphonae.
1. Martyrum quinque milia
Patiuntur supplicia
Pro Christo in Armenia
Cum Margarita socia.
2. Haec est de prudentibus,
Quae sponsum sequuntur,
Haec est de virginibus,
Quae Christo junguntur.
3. Christus sponsam diligit
Ab ea dilectus,
Eorum mirabiliter
Ornatus est lectus.
Responsoria.
1. Olybrius ingreditur
In urbem Antiochiam,
Christicolas persequitur,
Dans crudelem sententiam,
Margarita recluditur
In carceris miseriam ;
V. Furibundus Olybrius,
Crudelis atque impius,
Jubet recludi hanc piam.
2. Margarita devoratur
A dracone, qui necatur
Fidei signaculo,
Margarita liberatur,
Cui mox bellum paratur;
V. Dicti super nam draconis
Adstat adstans cunctis bonis
Carceris in angulo.
3. Corpore deciso
virginis a daemone viso,
Lampade terrifica
Christi cruciatur amica,
V. Lymphis mergenda
datur gladio ferienda.
Prosella.
Margarita,
virgo eximia,
Psallentibus
adsis propitia,
Confer nobis
summa praesidia,
Intercedens
pro nostra venia
Apud Christum,
qui regit saecula.
In Laudibus.
Antiphonae.
1. Per capillos daemonem
virgo comprehendit,
Projicit in pulverem
et superascendit.
2. Clamat virgo daemoni
me, fere, dimitte,
Quia sponsus meus est
rex aeternae vitae.
3. Sic columba loquitur:
virgo generosa,
Exspectat te rex gloriae,
porta speciosa.
4. Agit Deo gratias
sancta Margarita,
Columbae sententia
laetatur audita.
5. Dixit nequam spiritus:
virgo digna Deo,
Pedem tuum alleva
jam de collo meo.
Ad Benedictus.
A. Praefectus Olybrius,
in quem daemon repit,
Adduci de carcere
virginem praecepit,
Cum Christi signaculo
virgo se signavit,
Quidquid ei diceret,
judex exspectavit.
In 2. Vesperis.
Ad Magnificat.
A. Gratulemur et laetemur
cum summo tripudio,
Innovatur Margaritae,
festum atque passio,
Per quam sponsi frui Christi
meruit consortio.