Cap. IV. De istius fidei expressione catholica.
PARS SECUNDA. De creatura mundi.
Cap. I. De productione mundi totalis.
PARS TERTIA. De corruptela peccati.
Cap. I. De origine mali in communi.
Cap. IV. De primorum parentum punitione.
Cap. VII. De originalis peccati curatione.
PARS QUARTA. De incarnatione Verbi.
PARS SEXTA. De medicina sacramentali.
Cap. I. De Sacramentorum origine.
Cap. III. De Sacramentorum numero et distinctione.
PARS SEPTIMA. De statu finalis iudicii.
De gratia, in quantum iuvat ad bonum meritorium.
Secundo, Spiritus sancti gratia nobis occurrit consideranda in comparatione ad liberum arbitrium,
et hoc secundum duplicem modum. Primo scilicet, in quantum ipsa est adiutorium ad meritum: secundo vero, in quantum est remedium contra peccatum .
De gratia igitur Dei, in quantum est adiutorium ad merendum , haec tenenda sunt, quod cum gratia dicatur generaliter, specialiter et proprie: generaliter dicitur adiutorium divinum creaturae liberaliter et gratis impensum et indifferenter ad quemcumque actum: et sine hujusmodi adiutorio gratiae nec possumus aliquid efficere nec durare in esse. -Specialiter dicitur gratia adiutorium divinitus datum, ut quis praeparet se ad suscipiendum Spiritus sancti donum, quo perveniat ad meriti statum: et talis dicitur gratia gratis data, et sine hae nullas sufficienter facit quod in se est, ut se praeparet ad salutem. - Proprie vero gratia dicitur adiutorium datum divinitus ad merendum, quod quidem dicitur donum gratiae gratum facientis, sine quo nullus potest mereri nec in bono proficere nec ad aeternam pervenire salutem. Ipsa enim tanquam radix merendi omnia merita antecedit: propter quod dictum est , quod " praevenit voluntatem, ut velit: subsequitur autem, ne frustra velit". Unde nullus ipsam mereri potest merito condigni, sed "ipsa meretur augeri a Deo in via, ut aucta mereatur et perfici in patria et gloria sempiterna ab ipso Deo, cuius est gratiam infundere, augere et perficere secundum cooperationem voluntatis nostrae et secundum propositum sive beneplacitum praedestinationis aeternae.
Ratio autem ad intelligentiam praedictorum haec est: quia, cum primum principium sua omnipotenti virtute et benignissima largitate creaturam omnem de nihilo produxerit ad esse: ac per hoc creatura de se habeat nonesse, totum autem esse habeat aliunde: sic facta fuit, ut ipsa pro sua defectibilitate semper suo principio indigeret et primum principium pro sua benignitate influere non cessaret . Cum ergo spiritus rationalis, hoc ipso quod de nihilo, sit in se defectivus: hoc ipso quod natura limitata et egena, sit in se recurvus, amans proprium bonum; hoc ipso quod totus a Deo, sit totaliter Deo obnoxius: et quia defectivus est, de se tendit in nonesse: quia recurvus, per se non assurgit ad rectitudinem perfectae iustitiae; quia totaliter Deo obnoxius, et Deus bonis eius non indiget , nihil potest facere de se et propria virtute, per quod Deum sibi constituat debitorem, et maxime mercedis aeternae, quae Deus est, nisi per divinam condescensionem: hinc est, quod ad hoc, quod salvetur in esse, cum sit defectivus, indiget semper adiutorio divinae praesentiae, manutenentiae et influentiae, per quam manuteneatur in esse: quae, quamvis sit universalis in creaturas omnes, nominatur tamen nomine gratiae, quia non ex debito procedit, sed ex liberalitate bonitatis divinae.
Hinc est etiam, quod ad hoc, ut se praeparet ad donum supernae gratiae, cum sit recurvus, indiget dono alterius gratiae gratis datae, maxime post naturam lapsam,per quam habilis efficiatur ad bona moralia, quae sunt bona ex circumstantia , quae nullo modo possunt dici bona, nisi procedant ex intentione recta, videlicet quod non propter nos, sed propter summum bonum fiant, ad quod non assurgit spiritus noster recurvus, nisi praeveniatur a Deo per aliquam gratiam gratis datam.
Hinc nihilominus est, quod ad hoc, quod faciat opera meritoria mercedis aeternae ; cum totaliter sit Deo obnoxius et debitor sui totius, indiget dono gratiae gratum facientis, per. quam Deus sibi condescendat, prius acceptans suam imaginem et voluntatem quam operationem ex ipsa manantem: quia, cum " causa nobilior sit effectu ", nullus potest se facere meliorem nec facere opus Deo placens, nisi prius placeat ipse, ut Deus prius ipsum respiciat quam ad munera eius . Et ideo omnis radix merendi fundatur in gratia gratum faciente, cuius est facere hominem Deo dignum: propter quod nullus potest eam mereri merito condigni, sed solum merito congrui.
Ipsa autem habita meretur sui ipsius augmentum in statu viae per bonum eius usum merito digni. Nam cum solus Deus sit ipsius gratiae fontale principium influendi, ipse solus est principium augmentandi per modum infundentis, et gratia per modum meriti et dignitatis, et liberum arbitrium per modum cooperantis et merentis, pro eo quod liberum arbitrium cooperatur gratiae et quod est gratiae suum facit.
Et ideo non tantum liberum arbitrium per gratiam meretur gratiae augmentum in statu viae merito digni, verum etiam complementum in statu patriae merito condigni, tum propter sublimitatem doni Spiritus sancti cooperantis in merito: tum propter veracitatem Dei promittentis: tum propter vertibilitatem liberi arbitrii consentientis et finaliter perseverantis: tum propter difficultatem status merendi ; tum propter dignitatem Christi nostri capitis intervenientis, quod debet glorificari cum suis membris: tum propter liberalitatem Dei retribuentis quem non decet parva reddere propter obsequium sibi fideliter obtemperantis; tum propter nobilitatem operis, quod ex caritate procedit, quod tantum ponderat in conspectu iudicis, quantum amor, ex quo procedit, qui Deum incomparabiliter praeponit omnibus creaturis, et ideo non sufficienter et competenter potest nisi in Deo et summo bono remunerari.
Ex quibus omnibus tanquam ex septem rationibus gloriam aeternam merito non tantum congrui, sed etiam condigni mereri facit gratia septiformis.