CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) De primo dico, etc. Hic Doctor primo declarat quid sit aliqua cognitio in se, et est illa, etc. Et sententia litterae est, quod cognitio in se est illa quam facit objectum de se, et hoc dupliciter. Nam quando objectum est in se praesens secundum propriam existentiam, cognitio quae est ab intellectu, et tali objecto sic praesente, dicitur cognitio intuitiva in se, quia talis est, qualem objectum sic praesens, natum est facere de se. Quando vero objectum non est in se praesens, sed relucet in aliqua specie intelligibili causata ab intellectu agente et phantasmate illius objecti, ut infra patebit dist. 3. quaest. 6. cognitio causata a tali objecto vel a specie intelligibili supplente vicem talis objecti, dicitur cognitio abstractiva in se, quia talis est, qualem tale objectum sic praesens, natum est de se facere. Si vero objectum non est praesens, nec primo nec secundo modo, sed tantum habeo cognitionem de illo ex aliqua revelatione, talis cognitio dicitur cognitio in nobis, quia est talis, qualis nata est haberi de tali objecto, nullo modo praesente, nec primo nec secundo modo, nec contento eminenter vel virtualiter in alio repraesentativo. Quod dico propter essentiam divinam, quae non tantum est ratio causandi cognitionem cujuscumque objecti, ut patebit infra, quaest, penullim. prologi, sed etiam est ratio repraesentandi perfectissime omnia entia in ratione objecti, ut patebit infra dist. 2. et dist. 39. et sic intellectus beati cognoscens hujusmodi objecta in essentia divina, talis cognitio dicitur in se, quia talis est, qualis nata est fieri ab objecto vel ab aliquo virtualiter continente ipsum, de quo infra d. 3. et dist. 8. et in 2. d. 3.
Secundo, Doctor declarat quid sit scientia Theologica in se et quid in nobis: nam cognitio Theologica in se, etc. Hic dico duo. Primo, quod cognitio Theologica quae est de objecto Theologico, aut est intuitiva, et sic dicitur cognitio intuitiva in se, quando est ab objecto Theologico in se perfecte praesente, vel ab aliquo perfecte supplente vicem talis objecti, quod dico propter voluntatem divinam, quae immediate (saltem partialiter) et ut causa principalis causat cognitionem inluilivam objecti Theologici: et tunc perfecte supplet vicem talis objecti, quando causat cognitionem ut terminatam ad tale objectum in se perfecte praesens. Secundo dico, quod quando tale objectum est praesens intellectui creato per speciem intelligibilem, repraesentantem ipsum in ratione objecti cognoscibilis (quae a solo Deo, ut a causa totali potest immediate causari, de qua patet a Doctore in 2. d. 3. quaest.
10.) cognitio causata ab intellectu creato et a tali specie intelligibili, ut a duabus causis partialibus integrantibus unam totalem, de quibus a Doctore ubi supra dicitur cognitio abstractiva in se talis objecti Theologici, quia talis est, qualem natum est facere objectum Theologicum, ut sic praesens in specie intelligibili.
Et nota, quod differentia est inter cognitionem inluitivam in se objecli Theologici, ut comparatur ad intellectum creatum et ut comparatur ad intellectum divinum. Nam cognitio primo modo non causatur immediate ab illo objecto, puta a Deitate, quia ut sic, causaret de necessitate, cujus oppositum patet a Doctore in pluribus locis, sed a voluntate divina supplente perfecte vicem, etc. ut dixi supra. Cognitio vero secundo modo est immediate ab essentia divina, ut essentia (saltem partialiter) ut patet a Doctore infra quaest. penultim.dist.2. dist. 39. et alibi. Secundo differunt, quia cognitio primo modo, nullo modo est comprehensiva talis objecti cum sit finita, et objectum infinitum; secundo vero modo est vere comprehensiva, cum sit aeque infinita sicut et objectum ; de qua comprehensione vide Doctorem in quolib. q. 14. et multae aliae differentiae possunt assignari. Cognitio vero Theologica in nobis est illa, quam intellectus noster natus est habere de objecto Theologico, nullo praedictorum modorum praesente, scilicet nec in se, nec in specie intelligibili, sed tantum est per revelationem. Et sic patet ista distinctio de Theologia in se et in nobis.
(b) De secundo dico, quod ratio primi subjecti, etc. Hic Doctor intendit declarare rationem primi subjecti scientiae, dicens quod ratio ejus est continere in se primo virtualiter omnes veritates illius habitus, cujus est. Pro majori intelligentia praemitto aliqua. Primo, quod veritates in scientia sunt in duplici genere ; quaedam sunt notae ex terminis, ut omnes propositiones per se notae; et quaedam sunt notae praecise propter propositiones per se notas. Primae dicuntur contineri in subjecto, non praecise virtualiter, sed quia subjectum continet essentialiter et formaliter definitionem, ideo haec est una immediata : Omnis homo est animal rationale ; et quia definitio est causa immediata et adaequata respectu passionis demonstrandae, haec erit mediata : Animal rationale est risibile. Et sic, ut subjectum comparatur ad definitionem, continet hanc mediatam formaliter et essentialiter ; ut vero comparatur ad passionem, continet illam virtualiter, quia ratio formalis subjecti est causa immediata et praecisa illius, et ut sic, potest etiam dici virtualiter continere istam : Animal rationale est risibile. Secundae sunt conclusiones demonstratae, quae virtualiter et immediate continentur a praemissis per se notis, quia ex illis immediate inferuntur: remote vero virtualiter continentur in subjecto demonstrationis.
Secundo praemitto, quod veritas in scientia non accipitur pro notitia propositionis, nec pro ipsa propositione, sed praecise pro habitudine praedicati ad subjectum sive pro conformitate praedicati ad subjectum, ut infra patebit distinct. 3. quaest. 4. Etsi talis habitudo est evidens ex terminis, erit veritas per se nota; si vero est tantum evidens per alias propositiones per se evidentes, erit veritas nota ex alio, cujusmodi est veritas omnis conclusionis demonstratae. Dicitur ergo subjectum virtualiter continere hujusmodi veritates, quia includit essentialiter causam praecisam et adaequatam passionis demonstrabilis, et sic quasi remote continet virtualiter habitudinem evidentem hujus: Animal rationale est risibile. Imo subjectum proprie virtualiter continet et non rationale, quia rationale proprie est ratio formalis continendi, et ideo se habet ut quo, subjectum vero ut quod.Et quia evidentia illius immediatae continet immediate evidentiam conclusionis, sequitur quod subjectum remote continet virtualiter evidentiam sive evidentem habitudinem praedicati ad subjectum ipsius conclusionis; et sic patet quomodo subjectum virtualiter continet omnem veritatem illius habitus cujus est. Tertio praemitto quod cum dicimus, quod veritates scientificae demonstrantur de subjecto scientiae, non intelligitur quod demonstretur ipsa conclusio, quia illa non praedicatur de subjecto, nec praecise intelligitur quod demonstretur passio de subjecto, sed demonstratur proprie inhaerentia sive habitudo passionis ad subjectum ; non quod talis habitudo sive inhaerentia in se demonstretur de subjecto, sed demonstratur quod passio dicit necessariam habitudinem sive inhaerentiam ad subjectum propter definitionem subjecti, quae est praecise causa talis habitudinis necessariae, ita quod posito omni alio, et sola definitione subjecti circumscripta, nulla esset habitudo necessaria passionis ad subjectum ; sed posita illa et omni alio circumscripta, quod non est de formali ratione illius,esset praecisa causa talis habitudinis necessariae.
Quarto praemitto, quod habitus scientiae potest dupliciter intelligi. Uno modo pro notitia conclusionis demonstratae. Alio modo pro illa habitudine necessaria passionis ad subjectum. Secundo modo subjectum est praecisa et adaequata causa illius habitus sive habitudinis necessariae, qua remota, esset impossibilis talis habitudo necessaria, nisi dicatur quod intellectus divinus sit causa, quia omnes termini sunt praecise, suo modo, producti ab actu intellectus divini, ut infra patebit dist. 3. quaest. 4. et dist. 36. 43. et sic quasi remote continet illam conformitatem et habitudinem. Si tamen subjectum esset circumscriptum, talis habitudo nullo modo posset haberi, et stante ratione subjecti et omni alio remoto, statim posset haberi. De habitu vero primo modo, scilicet de notitia conclusionis, certum est quod illa possit causari a voluntate divina, sic tamen intelligendo, quod non posset illam immediate causare in aliquo intellectu, ut sibi evidentem propter aliud, nisi sallem prius natura causaret in illo intellectu notitiam propositionis immediatae, propter quam est evidens illi intellectui. Aliud est enim causare notitiam conclusionis absolute, et aliud est ipsam causare ut evidenlem. Evidentia enim notitiae est simpliciter propter evidentiam principiorum ; licet ergo posset illam absolute causare sine principiis, non tamen posset illam causare ut evidentem sine eis. Et ideo posita voluntate divina, et circumscripta omni ratione principiorum et notitia eorum, non posset causari in intellectu nostro notitia evidens, ut evidens a sola voluntate divina ; sed per impossibile ipsa circumscripta et posita sola ratione principiorum et notitia eorum, immediate notitia conclusionis ut evidens posset causari, loquendo semper de evidentia propter aliud, et de evidentia per discursum syllogisticum, quae est praecise a tali subjecto et talibus principiis. Quod dico propter intellectum divinum, qui cognoscit hanc evidentissime, scilicet homo est risibilis, sed nullo modo est causata, nec est sibi evidens per discursum syllogisticum, ut infra patet quaest, penultim. quae est: An Theologia sit scientia; fit enim immediate sibi evidens ab essentia divina, non enim est sibi evidens propter evidentiam alicujus principii, quae omnia bene nota. Ex his ergo patet quomodo subjectum dicitur continere praedicatum, scilicet passionem, et per consequens propositionem immediatam, quae constat ex definitione et passione, et per illam mediatam. Similiter patet quomodo dicitur primo, id est adaequate continere ut effectum adaequatum, ut causa adaequata et hujusmodi, et quoad notitiam conclusionis evidentem, et quoad habitudinem necessariam.
(c) Contra istud arguitur dupliciter. Hic Doctor adducit duas instantias, quibus intendit probare, quod subjectum scientiae non contineat virtualiter omnes veritates. Prima stat in hoc, quia commune non continet virtualiter veritates inferiorum. Patet, quia continere virtualiter dicit perfectionem in continente, et si continet aequivoce, dicit simpliciter majorem perfectionem contento ; sed subjectum scientiae, puta Physicae, est commune ad omnia contenta in illa scientia. Probatur per simile, sicut se habet objectum potentiae ad potentiam, sic se habet objectum scientiae ad scientiam: sed objectum potentiae est commune ad omnia per se perceptibilia a tali potentia, ergo et subjectum scientiae erit commune ad omnia considerata in tali scientia.
Secundo arguitur, quia in scientiis assignatur communiter pro subjecto primo aliquod commune, et per consequeris tale commune non poterit virtualiter continere passiones inferiorum, sicut nec ipsa inferiora.
(d) Ad primum, respondeo quod proportio objecti ad potentiam, etc. Si enim objectum comparatur ad actum, est ibi proportio causae ad effectum ; ut vero producit saltem partialiter actum illum in potentia, est tunc proportio motivi ad mabile. Dicitur enim objectum movere potentiam pro quanto producit aliquid in potentia, et potentia dicitur moveri ab objecto pro quanto aliquid recipit ab illo, et quando aliquod agens agit in aliquid passum, quodlibet ejusdem rationis potest agere in tale passum ; et similiter quando aliquod passum potest pati ab aliquo, quodlibet ejusdem rationis potest pati ab illo, et etiam pati a quolibet ejusdem rationis cum illo. Exemplum, si aliquod visibile potest agere in aliquam potentiam visivam, quodlibet visibile ejusdem rationis potest similiter agere; et similiter si aliqua potentia nata est pati ab aliquo visibili, quaelibet ejusdem rationis nata est pati ab illo visibili et a quolibet ejusdem rationis cum illo visibili, et sic sequitur quod prima extrema proportionis activi ad passivum, sunt communia ad omnia per se extrema illius proportionis. Et haec propositio prolixius est exposita in 2. dist. 9. ubi adduxit multas instantias pro majori declaratione proportionis, vide ibi.
In proposito, objectum ad habitum praecise se habet ut causa ad effectum, ideo non sequitur quod si causa communis potest causare aliquem effectum, quod etiam causa particularis possit illum causare. Et accipit habitum non tantum pro notitia conclusionis demonstratae, sed etiam pro illa habitudine necessaria passionis ad subjectum. Non enim sequitur quod si homo in communi, mediante sua differentia specifica, potest adaequate causare passionem et inhaerentiam illius ad subjectum, quod Joannes possit illam causare: nec similiter sequitur quod si homo potest causare evidentem notitiam illius conclusionis, quod Joannes possit. Patet ut supra, quia circumscripte omni alio ab homine,stante ratione formali illius hominis, potest causare evidentiam hujus :homo est risibilis; et posito omni alio et ipso circumscripte non potest evidenter sciri, ut supra exposui. Et ideo non valet,inferiora possunt causare notitiam superiorum, ergo habitum scientificum, non sequitur, quia licet possint causare notitiam incomplexam superiorum, non tamen possunt immediate causare notitiam complexam, nec evidentem ex terminis, nec evidentem ex praemissis. Patet de evidentibus ex terminis, quia talis evidentia dependet praecise a rationibus terminorum, ut infra patet dist. 2. quaest. 1. et dist. 3. quaest. 4. Licet ergo notitia terminorum propositionis immediate possit causari ab aliquo inferiori, tamen non potest immediate causari ut evidens, cum talis evidentia sit ab illis terminis, qui habent necessariam habitudinem ad invicem. Hoc idem dico de evidentia conclusionis, positis enim terminis propositionis per se nolae praesentibus alicui intellectui, et circumscripto omni alio, includerent evidentem habitudinem et evidentem notitiam illius propositionis ; sed posito omni alio, et ipsis circumscriptis, non esset intellectui creato propositio evidens; et similiter dicendum est de evidentia conclusionis. Et ex his patet quomodo Doctor tantum loquitur de subjecto scientiae respectu passionum, quas ut causa praecisa et adaequata continet ; et sic commune non continet passiones inferiorum, nec primo, nec per se; nec inferiora continent passiones superiorum primo, licet contineant per se.
Ad secundum patet, quia subjectum quod virtualiter continet, etc. comparatur tantum ad passiones convertibiles cum illo, quas adaequate continet. Et licet ponatur aliquod subjectum commune, puta in Physica, abstractum a pluribus subjectis, illud tamen non ponitur continere passiones subjectorum inferiorum, sed praecise passiones convertibiles cum illo. Unde quot species continentur sub illo. tot scientiae specificae possunt haberi, quia quaelibet virtualiter continet proprias passiones vere demonstrabiles per definitionem illarum specierum. Sicut ergo ab istis subjectis particularibus habentibus unitatem specificam, potest abstrahi unum subjectum commune, communitate generica, ita ab illis scientiis specificis potest abstrahi una scientia communis, communitate generis, et sic patet ista littera quam bene pondera.
Et quia multi arguunt contra positionem Doctoris ut clarius intelligatur, pono aliquas conclusiones Doctoris, quarum prima est:
Subjectum scientiae virtualiter continet praedicatum, quod est, supple passio demonstrabilis.
Secunda secundum aliquos ad mentem Scoli :
Notitia subjecti continet notitiam praedicati sive passionis, et per consequens continet etiam notitiam propositionis immediate, et notitia propositionis immediate continet notitiam conclusionis. Tertia conclusio :
Deus sub ratione Deitatis est subjectum Theologiae necessariorum, tam Theologiae in se quam in intellectu beato. Et hoc subjectum (ut primo notum) continet virtualiter veritates Theologicas necessarias. Ad praesens hae conclusiones sufficiant. Et vide Scotum in quaest. 3. Prologi.
Contra tamen primam conclusionem arguunt multi et maxime Gregorius de Arimino in prolog. quaest. 4. ubi vult, quod si subjectum continet virtualiter: passionem, quod secundum dicta Scoti, sit causa effectiva illius passionis, et per consequens ipsa passio sit alia res a subjecto. Et quod sic intelligatScoIus, scilicet quod virtualiter continere, puta A, est effective causare illud, dicit Gregorius sic : Item, Scotus manu propria postquam exposuerat quid est primo continere virtualiter, magis hoc ipsum declarans addidit in margine: Idem, inquit, est A, ut habitualiter cognitum continere B, quod est speciem A in memoria posse gignere speeiem B in intelligentia. Patel ergo quod loquitur in hac materia de continentia virtuali causae effectivae, et sic passio erit simpliciter alia res a subjecto, quod est impossibile, scilicet quod subjectum virtualiter contineat hujusmodi passionem realiter distinctam ; et probat.
Sed antequam respondeam argumentis istius, expono primo quid intelligat Scotus. Dico primo, quod si loquamur de propria passione, quae est talis aptitudo fundata in tali natura, puta risibilitas in homine, quod illa realiter non distinguitur ab ipsa natura; et de tali Doctor proprie loquitur. Et cum dicit Gregorius quod Doctor dicit in illa quaestione quod subjectum virtualiter continet hujusmodi passionem: hoc expresse non dicit, quia dicit Scotus quod subjectum virtualiter continet praedicatum, quod referri debet, secundum aliquos Parisienses, quod virtualiter continet notitiam praedicati simplicem, et etiam virtualiter continet notitiam definitionis simplicem, scilicet ex hoc quod continet essentialiter definitionem, quae, est ratio formalis causandi notitiam distinctam subjecti, quae notitia distincta est de subjecto secundum omnes partes essentiales illius, ac per consequens continet virtualiter notitiam propositionis immediate constitutam ex definitione et proprietate, ideo Doctor parum infra addit : Objectum autem sive subjectum, quod idem est, se habet ad habitum sicut causa ad effectum. Et etiam patet hoc ex littera Doctoris in margine quam adducis, quia species intelligibilis objecti in memoria causat speciem intelligibilem passionis in intelligentia sive in ipso intellectu ; ergo loquitur Doctor quod subjectum continet notitiam praedicati virtualiter.
Si modo vis inferre, quod virtualiter contineat ipsum praedicatum effective, hoc expresse non habetur ibi. Posito tamen quod Scotus hoc dicat, quod subjectum continet virtualiter et effective propriam passionem, dico primo, quod hoc verum est de illo subjecto quod respicit passionem realiter distinctam ab ipso, sed hujusmodi aptitudines non distinguuntur realiter a naturis earum, quae tamen sunt propriae passiones. Et quod sic Doctor intelligat, patet in illa quaestione, ubi expresse dicit, quod si proprietates divinae, ut puta bonitas vel sapientia, realiter differrent ab essentia, ipsa essentia realiter esset causa earum: ergo sicut differunt ratione, ita essentia de sua ratione habet rationem incarnati. Illae autem proprietates, licet per identitatem cum essentia sint incausalae, non tamen secundum suam rationem formalem primo includunt incausationem sui. Haec ille. Et sic patet, quod quando Scotus loquitur le causa proprie effectiva passionis, loquitur quando illa passio realiter distinguitur ab illo subjecto, cujusmodi sunt multae qualitates absolute, quas Doctor in multis locis nominat proprietates, ut caliditas in tanto gradu est proprietas ignis, causata immediate a substantia ignis, et realiter distincta, ut patet a Scoto si bene recolo in 4. distinct. 12. Et hujusmodi passiones non sunt proprie demonstrabiles de subjecto, sed bene illae aptitudines, quae sunt idem realiter cum illo.
Si tamen Gregorius vult quod omnino Doctor dicat, quod subjectum continet virtualiter effective ipsam passionem, potest concedi, quod eo modo quo passio potest habere esse a subjecto, eo modo causalur ab illo; sed quia realiter non potest distingui a subjecto, ideo non potest causari ab illo realiter. Quia vero ipsa distinguitur formaliter a subjecto, subjectum habet simpliciter rationem incausali, secundum suam rationem formalem et quidditativam, et passio habet rationem causali secundum suam rationem formalem, sed non secundum suam enlitatem realem, cum sit eadem res realiter cum subjecto. Et haec est intentio Doctoris, ut patet supra, ubi dixi de proprietatibus divinis.
Si dicatur, quod causa effectiva producit aliud inquantum aliud, dico primo, quod illud intelligitur de causa factiva quae producit aliud in materiam extrinsecam, non de causa activa, cuiusmodi est subjectum, quia producit passionem in subjecto, et haec expositio patet a Doctore in secundo, dist. 25. Secundo dico, quod producere aliud inquantum aliud, aut reduplicat aliam et aliam rationem, et sic concedo ; si vero reduplicat aliam et aliam rem, negatur universaliter. Primo modo sensus est, quod causa producit effectum a se formaliter distinctum, ita quod ista alietas accipiatur praecise secundum rationem formalem, sic quod alia sit formalitas in subjecto et alia in passione. Secundo modo sensus est, quod causa producat aliam rem realiter distinctam, isto modo negatur universaliter secundum aliquos, ut palet in primo d. 3. q. 7. et si semper producit aliud, hoc non erit universaliter, nisi ubi agens et patiens sunt distincta subjecto. Haec expositio patet a Scoto. Dico tertio, quod duplex est causa effectiva ; quaedam est physicalis quae agit per motum vel mutationem, et talis producit effectum realiter distinctum; quaedam est Metaphysicalis quae abstrahit a motu et mutatione, et talis non est necesse quod habeat effectum realiter distinctum, cujus non esse aliquando praecesserit. Quarto dico, ut aliqui volunt intelligere, quod subjectum dicitur causa effectiva passionis, accipiendo effectivam pro pullulativa; et illud quod pullulat ab alio, non esse realiter distingui ab illo, ut dicunt ipsi. Hoc idem diceret Scotus,quia ipse vult in secundo, dist.
16. quod potentiae animae pullulant ab ipsa anima, et tamen sunt idem realiter cum ipsa.
Ex his patet quomodo Gregorius in hac parle non habet mentem Doctoris, et sic argumenta ejus non sunt ad proposilum. Posito tamen (licet non ad mentem Scoti) quod ipsa passio sit alia res a subjecto, et effective causata ab illo, argumenta ejus contra hanc positionem nihil concludunt. Arguit enim primo sic : accipiendo lineam rectam, quae est divisibilis in duo media, illa divisibilitas est propria passio lineae rectae ; tunc sic : vel est aliqua passio actu existens in ipsa linea, qua ipsa linea formaliter est divisibilis, quae dicitur divisibilitas, ita quod habeat illam divisibilitalem actu, vel quod tantum habeat potentia. Non primo, quia tunc Deus posset facere lineam sine divisibilitate. Non secundo, quia quando linea divideretur, causaret divisionem in seipsa, quod est absurdum. Certe haec ratio nullius est vigoris. Primo, quia ipsa divisibilitas non est aliqua res positiva, sed est tantum negatio unionis partium, patet enim quod quando linea actu dividitur quod nihil novum advenit ; posito etiam quod sit alia res, dico quod est alia res respectiva tantum. Cum dicis, ergo Deus potest facere lineam sine ipsa, negatur consequentia, quia non posset facere aliquod subjectum actu existere sine relatione, quae necessitate naturae consurgit ; sicut non potest facere duo alba sine similitudine, et tamen similitudo est realiter distincta ab illis ; sic dico, quod stante aliqua linea recta, de necessitate consurgit ista aptitudo ad dividi. Secundum etiam non sequitur : si linea est divisibilis in potentia, ergo causat divisionem actu in se, non enim sequitur quod si aliqua natura causat de necessitate naturae in se aliquam aptitudinem ad aliquem actum, quod etiam in se causet actum,
hoc. enim non est universaliter verum: nam materia prima causat in se istam aptitudinem, quod est esse informabile a forma, ergo actu informat seipsam. Et similiter natura intellectualis causat in se, in eodem instanti quo est, aptitudinem ad beatificari ; ergo causat in se actum beatificatum. Sic in proposito, linea causat in se hanc possibilitatem, qua posset dividi ; ergo in se causat actualem divisionem.
Secundo arguit ad idem, aut talis divisio recipitur in linea antequam sit divisa, aut post, aut simul. Dico quod ipsa divisibilitas, quae est passio lineae, est primo passio quantitatis continuae, ita quod quantitas continua est primo et per se divisibilis. Et data quacumque quantitate, illa est per se divisibilis, et non primo ; detur ergo quantitas B, dico quod esse divisibile competit illi per se. Cum quaeritur tunc : Divisio actualis,aut est in ipsa linea ante divisionem, aut post, aut simul?
Respondeo quod hoc est nihil dicere, quia talis separatio partis a parte nihil est in se, ideo non oportet quaerere in quo recipitur. Dico secundo, quod esse divisum ab alio dicit quemdam respectum, ita quod sunt duo respectus fundati in duabus partibus, ita quod unus fundatur in parte A, et terminantur ad partem B, et e contra, et sic ratio nihil concludit.
Item arguit, quia esse annihilabile est passio communis omni creaturae; ergo si passio est alia res a subjecto, potest Deus facere creaturam absque eo quod sit annihilabilis.
Dico, quod quando Doctor loquitur de passione, quae est alia res a subjecto, loquitur de illa quae est res, cujusmodi est visibilitas; annihilabilitas enim nihil est, quia talis relatio terminatur ad nihil, et hujusmodi relatio, quae terminatur ad nihil, est nihil, ut patet a Doctore in 2. d. ult. et d. 7. Dico secundo, quod si accipiatur pro aptitudine ad annihilari, non sequitur quod si talis aptitudo sit realiter distincta, quod possit facere ipsam rem sine aptitudine tali, quia etsi posset facere absolutum sine alio absoluto a quo realiter distinguitur, non sequitur quod possit ipsum facere sine omni respectu a quo realiter distinguitur, ut supra patuit.
Item arguit sic : Nulla creatura continet primo aliquam rem virtualiter, ergo nec subjectum passionem. Antecedens patet, quia causa secunda non potest producere aliquam rem, quin et illa causetur etiam a Deo, saltem partialiter.
Dico quod hoc nihil est; non enim Scotus diceret quod sic continet primo, quod prima causa non concurrat, sed eo modo quo aliqua causa secunda potest continere aliquid, non excludendo causas superiores : sic similiter subjectum continet passionem.
Si hic dicatur, si subjectum continet passionem effective; ergo Deus posset facere passionem sine subjecto, quia potest supplere causalitatem cujuscumque causae secundae, hoc esset fortius argumentum quam argumentum Gregorii.
Dico, quod subjectum respectu passionis habet duplicem rationem. Unam, quod est causa effectiva illius, nisi impediatur et praeveniatur a prima causa. Aliam, quia est de necessitate receptivum passionis, et passio habet necessariam habitudinem ad subjectum tanquam ad receptivum, sicut et posito quod album possit causare similitudinem, licet Deus posset supplere hanc causalitatem, tamen similitudo non posset causari nisi reciperetur in albo, cum habeat necessariam habitudinem ad illud, et hoc patet simpliciter a Doctore in 4. d. 11. Et sic patet ex his, quod etiam posito quod ipsa passio sit alia res a subjecto (non tamen ad mentem Scoti, nec secundum veritatem) tamen argumenta istius minime concludunt, essent enim alia argumenta multo efficaciora.
Ultimo arguit Gregorius, quia sphaericitas est passio de caelo et astris demonstrabilis 2. Caeli. text. c. 22. et 48. et tamen caelum non est causa effectiva suae sphaericitatis cum illa sit aeterna, et res aeternae secundum Aristotelem non habent causam agentem.
Respondetur primo, quod subjectum non est proprie causa, ut dixi supra. Secundo, quod etiamsi ponatur propria causa, non sequitur quod aeternum non habeat propriam causam effectivam, ut patet a Scoto in 2. d. 1. q. 3. et in 1. dist. 8. quaest, ult. etiam ad mentem Aristotelis. Verum est, quod causa effectiva est in duplici genere. Quaedam est quae producit aliud per motum vel per mutationem, et talis non est alicujus aeterni, quia esse talis producti de necessitate praecessit non esse illius duratione, ut patet a Scoto in secundo. Alia est quae producit aliud, non per motum vel per mutationem, et tale productum potest esse aeternum, ut singulariter probat Scotus in 1. d. 8. q. ull. et in 2. d. 1. q. 3. et alibi.
Secundo principaliter arguit Alphonsus Toletanus in prolog. q. 6. probando, quod subjectum non continet virtualiter praedicatum sive propriam passionem sic : quia quandoque praedicatum est perfectius subjecto, sicut patet quando demonstratur, quod forma substantialis potest informare materiam, et imperfectius non continet virtualiter perfectius. Haec ille. Sed judicio meo in hac parte non habet mentem Doctoris; mens enim Scoti est, quod propria passio demonstrabilis de subjecto contineatur virtualiter in illo, et sic patet quod propria passio non est forma ipsius materiae. Et cum dicit, quod demonstratur formam substantialem posse informare materiam, dico, quod haec est propria passio materiae, quod sit informabilis mediate vel immediate forma substantiali. Et dico mediate propter pluralitatem formarum, quae possunt esse in eodem, ut patet a Scoto in 4. d. 12. Ista aptitudo quod est esse informabile, est propria passio materiae et demonstrabilis de ipsa, et non forma substantialis, ut patet intuenti; sicut etiam dicimus quod esse beatificabile objecto beatifico, est passio creaturae rationalis, ergo objectum beatificum est passio illius, non valet. Similiter esse beatificabile beatitudine formali, est passio ipsius ; ergo beatitudo illa, puta fruitio, est passio proprie sumpta, demonstrabilis de subjecto; patet hoc esse falsum, quia quando demonstratur passio de subjecto, demonstratur necessitas inhaerentiae unius ad aliud, cum demonstratio proprie sumpta et a priori, sit de necessariis, saltem de complexis, patet a Scoto in prologo. Sic est in proposito de materia. Hoc idem dico de forma, nam forma substantialis est apta nata informare materiam, et haec est passio demonstrabilis de illa ; ergo materia est passio ipsius formae, patet esse falsum et sic nihil contra Doctorem. Multi etiam alii contra primam conclusionem arguunt, ut Gulielmus Occhani in prologo, q. 6. et multi alii posteriores, quorum argumenta ex diclis supra facillime solvuntur, quia parum vel minime discrepant ab argumentis Gregorii et Alphonsi.
Contra secundam conclusionem arguit Gregorius, ubi supra, probando quod notitia subjecti non contineat virtualiter notitiam passionis, et sic deinceps, ut dixi in conclusione supra. Et primo arguit sic : Omnis notitia primo continens virtualiter aliam notitiam, continet primo virtualiter omnem aliam notitiam sine qua causaliter illa haberi non potest; sed notitia subjecti non sic continet notitiam passionis, patet de multis, quia esse informabile est passio materiae; esse beatificabile passio rationalis creaturae; esse risibile passio hominis, et sic de aliis. Istae sunt passiones connotativae, quia connotant res distinctas a subjecto, ut esse informabile connotat formam distinctam a materia: esse beatificabile connotat beatitudinem , ut rem distinctam a rationali creatura; esse risibile connotat actum ridendi, et sic de aliis. Constat autem quod notitia materiae non continet notitiam formae primo virtualiter, cujus tamen notitia causaliter praeexigitur ad notitiam illius passionis; similiter, nec notitia creaturae rationalis primo virtualiter continet notitiam beatitudinis , nec notitia hominis actum ridendi. Et haec omnia probantur, quia nulla notitia unius rei continet primo virtualiter notitiam alterius, quia aut intuitiva continet intuitivam ; et hoc non, quia per notitiam intuitivam unius rei non potest haberi intuitiva alterius rei. Tum quia multo magis hujusmodi notitia potest causari ab ipsamet re, cujus est intuitiva, et per consequens non primo virtualiter continetur a notitia intuitiva alterius: aut notitia abstractiva unius continet notitiam intuitivam alterius, et hoc non, ut patet. Tum quia abstractiva non potest esse prima, nec per consequens primo continere. Tum quia multo minus per abstractivam unius rei potest haberi intuitiva alterius quam per intuitivam, et secundum non est possibile, ut probatum est, ergo. Aut intuitiva unius continet abstractivam alterius, et hoc non, quia vel abstractivam communem confusam, et hoc non, quia talis etiam ab alio poterit causari, vel propriam et distinctam, et hoc non, quia nulla talis potest haberi, nisi praehabita intuitiva ejusdem rei. Aut quarto abstractiva unius continet abstractivam alterius, et hoc non, propter causas jam dictas, hoc est eorum Achilles contra Scotum.
Respondetur : sed antequam respondeam, expono conclusionem Doctoris, conclusio enim nostra secunda potest triplicem habere sensum. Primum, quod notitia habitualis unius continet notitiam habitualem alterius. Et hic sensus est verus, et hoc patet a Scolo ubi supra, et per illud quod scripsit in margine manu propria, sic expono conclusionem istam.
Subjectum enim propriae passionis, ex quo continet essentialiter definitionem, potest causare speciem intelligibilem sui, repraesentantem se et omnia superiora; vel potest causare aliam et aliam speciem respectu alterius et alterius superioris, ut satis patet a Doctore in I. dist. 3. quaest. 1. Similiter dico, quod respectu propriae passionis, habet unam et eamdem speciem intelligibilem, repraesentantem ipsam sub ratione objecti intelligibilis, vel aliam et aliam, causatas tamen ab ipso.
Secundo suppono, quod notitia habitualis nihil aliud est quam objectum in se vel in specie intelligibili perfecte praesens intellectui, ita quod objectum in se perfecte praesens intellectui et in sua existentia, dicitur notum habitualiter , quia statim intellectus cum illo objecto, ut duae causae partiales, possunt causare cognitionem intuitivam; et quando illud objectum in se praesens continet plura alia virtualiter et perfecte, illa alia contenta per praesentiam objecti dicuntur nota habitualiter, quia ipsum objectum partialiter potest causare notitiam intuitivam illorum, si nata sint cognosci intuitive. Similiter, quando objectum non est praesens in se intellectui, sed in specie intelligibili repraesentante ipsum, dicitur notum habitualiter notitia abstractiva. Et similiter contenta in illo essentialiter vel virtualiter perfecte, sunt nota habitualiter notitia abstractiva, qui: talis species una cum intellectu, potest causare notitiam abstractivam,tam objecti quam contentorum essentialiter vel virtualiter, (si tamen illa contenta non habeant proprias species intelligibiles) quia propria species intelligibilis una cum intellectu, nata est causare notitiam illius cujus est, ut satis patet a Scoto in 1. d. 3. q. 6. et penultim. ac 17. d. 1. Et tamen possumus dicere, quod notitia habitualis objecti continet virtualiter notitiam habitualem contentorum, quod est, quando species intelligibilis contentorum dependet ab hujusmodi notitia.
Nota tamen, quod si sumus in statu isto, quod notitia habitualis contentorum potest dupliciter intelligi, vel propinqua vel remota. Propinqua, si species intelligibilis objecti causat partialiter cum intellectu agente species intelligibiles contentorum virtualiter vel essentialiter in tali objecto ; et hoc non habeo pro inconvenienti, quod una species intelligibilis partialiter possit causare aliam, ut satis patet a Scoto in 2. dist. 9. Remota, ut phantasma objecti una cum intellectu agente, potest causare speciem intelligibilem contentorum , tamen prius causat speciem intelligibilem ipsius objecti, ut patet a Scoto in 1. dist. 3. quaest. 1. et 2. quia causa naturalis producit effectum nobiliorem quem potest producere. Sic etiam objectum habet duplicem notitiam habitualem : Remotam, quando habet esse in phantasia per aliquod phantasma ; et propinquam, quando habet esse in intellectu per speciem intelligibilem, ipsum repraesentantem, hoc patet a Scoto in 1. dist. 3. quaest. 6. Et sic sequitur quod notitia habitualis objecti continet notitiam habitualem essentialiter contentorum et etiam virtualiter. Sequitur etiam, quod si virtualiter continet notitiam illarum habitualem, quod etiam virtualiter contineat notitiam illorum actualem ; si ergo continet virtualiter notitiam definitionis, et virtualiter notitiam passionis, sequitur quod virtualiter continet notitiam propositionis immediatae, cum illa dependeat a notitia terminorum, ut ista : Animal rationale est risibile. Haec autem notitia principii continet notitiam conclusionis, et sic sequitur a primo ad ultimum, quod notitia habitualis objecti non contineat virtualiter notitiam sui actualem, sed etiam notitiam terminorum et propositionum et conclusionum quae pertinent ad demonstrationem, per quam demonstrantur passiones de ipso subjecto.
Alius sensus est, quod notitia actualis subjecti contineat primo virtualiter notitiam actualem passionis, et sic deinceps, ut exposui.
Deinde suppono quod objectum virtualiter continere notitiam alterius habitualem vel actualem, potest dupliciter intelligi. Uno modo ut causa totalis, et hoc non, quia nec etiam continet notitiam sui habitualem abstractivam, nec actualem, quia ad habitualem de necessitate concurrit intellectus agens, ut causa principalis, ut patet a Scoto in 1. dist. 3. quaest. 6. et quaest, penultim. in secundo dist. 3. quaest, ult. Nec etiam ad actualem abstractivam concurrit, ut causa totalis, quia concurrit intellectus agens, vel possibilis, vel uterque simul. De intellectu in communi patet a Scoto in prologo q. 1. d. 3. q. 7. penultim. et ult. primi, in 2. d. 3. q. 10. et 11. et dist. 9. De utroque intellectu patet in Quodl. q. 15. Si ergo objectum non continet cognitionem sui habitualem, ut causa totalis (cum etiam ad hujusmodi cognitionem habitualem possit concurrere Angelus cum phantasmate et intellectu agente, ut patet a Scoto in 2. d. 11.) nec etiam sui actualem, multo minus continebit cognitionem habitualem vel actualem aliorum contentorum virtualiter vel essentialiter, ut causa totalis.
Alius sensus est, quod objectum sic continet cognitionem sui habitualem vel actualem ut causa partialis, et contentorum in ea virtualiter , quod ipsa causa partiali non concurrente primo, notitia talis objecti, nec contentorum virtualiter et perfecte in illo posset causari vel haberi ab aliquo intellectu creato, ut satis probavi in 2. d. 3. q. 10. glossando ibi Doctorem. Non debemus ergo sic intelligere, quod continens virtualiter notitiam alterius quod sic contineat ut causa totalis, ut nulla alia concurrat, sed sic continet partialiter, quod ejus causalitas partialis a nullo possit suppleri, nisi forte a Deo. Addo etiam, quod quando est aliqua passio connotativa, quae dicit relationem, cujusmodi est risibilitas, beatificabilitas, informabililas, tristabilitas et hujusmodi, non potest haberi nisi praecognoscantur fundamentum et terminus. Ideo dicit Doctor in q. 1. prolog. quod via naturali non possumus cognoscere relationem ad Deum sub ratione Deitatis, nisi praecognoscamus ipsam Deitatem. Non vult ergo Doctor quod objectum sic contineat virtualiter notitiam alterius , quod nihil aliud concurrat ab illo, sed sic habet determinatam causalitatem respectu illius, et primo, quod a nullo potest suppleri nisi forte a Deo.
Ex his declaratis, intelligendo scilicet quod noliLia habitualis objecti continet virtualiter notitiam actualem vel habitualem propriae passionis, patet quod totum argumentum Gregorii totaliter ruit, et sequentia, quando dicit, aut cognitio intuitiva continet intuitivam, etc. non sunt ad propositum. Patet etiam quando dicit quod materia non potest causare cognitionem formae, quod non intelligit mentem Doctoris, ut supra exposui, quia non negamus quod non possit haberi perfecta cognitio informabilitatis, nisi concurrat ipsa forma, sed bene dicimus quod ipsa materia sic concurrit partialiter ad cognitionem illius proprietatis, quod a nullo talis causalitas suppleri potest.
Si instaretur, (licet ipse non dicat) ergo forma continet virtualiter parlialiter cognitionem illius proprietatis, conceditur: ergo sic potest demonstrari illa informabilitas de forma sicut de materia, et sic de aliis. Negatur consequentia, quia tunc sequeretur, quod magis posset demonstrari de intellectu cum principalius concurrat; dico ergo, quod ad subjectum demonstrationis duo requiruntur. Primo quod ratio formalis ipsius subjecti sit ratio continendi virtualiter proprietatem. Secundo quod sit ratio proxima et formalis recipiendi illam in subjecto, de quo demonstratur. Licet ergo ratio formalis ipsius formae sit ratio continendi virtualiter partialiter cognitionem illius proprietatis, non tamen illa proprietas potest demonstrari de forma, cum in forma non sit aliqua ratio proxima recipiendi ipsam in ipsa forma. Et sic patet quod hoc argumentum quod est Achilles eorum, ac multorum aliorum praecedentium et sequentium, nihil contra Doctorem concludit.
Si vero teneatur secundus sensus, scilicet quod notitia actualis objecti possit continere virtualiter notitiam alterius actualem, dico (licet forte non ad mentem Scoti, quia verba illius hoc expresse non asserunt) quod non habet pro inconvenienti, quod notitia actualis objecti sub ratione propria et perfectissima contineat virtualiter notitiam proprietatis, etc. ita quod illa notitia actualis una cum intellectu potest causare notitiam passionis, loquendo de causalitate competente sibi, licet alia aliqua causalitas concurrat, sicut ad cognitionem hujus proprietatis, quae est informabililas, concurrit forma vel notitia ipsius formae. Et cum dicis, aut intuitiva potest causare inuitivam proprietatis, dico quod sic, quia notitia intuitiva subjecti potest causare intuitivam passionis, sustinendo secundum mentem Doctoris et veritatem quod ipsa passio est eadem res cum subjecto. Et cum dicis quod cognitio intuitiva non potest causare aliam inluitivam, habes hoc probare.
Cum vero addis quod illa intuitiva potest haberi ab objecto intuitive cognito, dico quod si accipis objectum intuitive cognitum ipsam passionem seorsum sumptam, hoc non potest dari, cum sit eadem res et existentia cum subjecto. Et objectum inquantum existens ac praesens propria existentia ut sic, causat cognitionem inluitivam, ut patet a Scoto in 1. dist. I. et d. 3. in 2. dist. 3. et 9. in 4. dist. 10. et 49. et in quodl. quaest. 13. et alibi. Si dicatur hic, (licet non ipse dicat) sicut notitia intuitiva subjecti potest causare intuitivam passionis, et passio dicit eamdem rem cum subjecto, ergo intuitiva passionis potest causare intuitivam subjecti ; negatur consequentia, quia licet sint eadem res, tamen subjectum proprie continet passionem per identitatem, et non e contra. Sicut essentia divina et paternitas per eos etiam, sunt eadem res simpliciter, tamen dicimus quod ipsa essentia divina continet paternitatem, et non e contra; sic in proposito. Hoc subtiliter patet a Doctore in primo, in secundo et in quodlibeto in multis locis.
Dico etiam quod posito, quod passio sit distincta realiter (loquendo de passionibus connotativis, quae includunt relationem, ut beatificabilitas, informabilitas et hujusmodi) nolilia subjecti intuitiva potest causare partialiter, ut supra exposui, notitiam intuitivam hujusmodi passionis. Et cum dicis quod intuitiva illius passionis, puta informabililalis potest haberi ab ipsa, negatur, quia relatio non potest causare cognitionem inluitivam sui, ut patet a Scoto in pluribus locis.
Si etiam dicatur (quod tamen ipse non forte cogital) quod subjectum sicut potest causare cognitionem intuitivam sui, ita et proprietatis, et sic notitia intuitiva subjecti non causabit notitiam intuitivam passionis; dico, quod hoc non est inconveniens. Possum etiam dicere, quod immediate non potest causare, nisi prius causet intuitivam sui, ut etiam patet in simili a Doctore in d. 9. secundi.
Tertio possum dicere quod subjectum non potest causare nolitiam intuitivam passionis nisi mediante intuitiva sui. Si loquamur de notitia abstractiva, eodem modo possum dicere quod notilia abstractiva subjecti potest partialiter causare abstractivam passionis. Et hoc non improbat ipse Gregorius, nec improbare posset ; et eaedem difficultates possent fieri de nolilia abstractiva, sicut de intuitiva factae sunt, et applica ad propositum.
Cum etiam dicit, quod intuitiva non potest causare abslractivam, hoc credo manifeste falsum, quia aliqua cognitio intuitiva potest partialiter causare intuitivam sui et etiam abslractivam; sicut etiam essentia Angeli potest partialiter causare in intellectu ipsius cognitionem sui intuitivam et abslractivam, ut patet a Scoto in 2. dist. 3. Quod etiam dicit, quod cognitio abstractiva non potest causare intuilivam, verum est, quod abstractiva alicujus objecti non potest causare intuitivam ejusdem objecti, sed bene potest causare intuitivam sui ipsius, cum habeat propriam existentiam in intellectu. Idem dico, quod intuitiva alicujus objecti forte non potest causare abslractivam illius, sed bene respectu sui ipsius potest causare abslractivam et intuilivam, ut dixi supra, in simili per Scotum de essentia Angeli. Et sic patet solutio istius argumenti, quod tamen videbatur insolubile.
Secundo principaliter arguit probando, quod notitia subjecti non contineat virtualiter passionis notitiam, et dat duo exempla, quia posse causare calorem in corpore illuminabili et calefactibili est passio corporis radiosi. Secundum, esse purgativum cholerae est passio reubarbari. Et addit, quod quaelibet harum est immediata, scilicet omne radiosum est calefactivum, et omne reubarbarum est purgativum cholerae, et tamen notitia corporis radiosi non continet primo notitiam passionis, quia non continet primo notitiam calorum. Similiter notitia reubarbari non continet primo notitiam cholerae, ergo nec passionem illius. Respondetur, (licet sit responsum supra,) eodem enim modo potest responderi, vel loquendo de notitia habituali objecti vel etiam de notitia actuali ipsius, et eodem modo dicatur sicut ad primum argumentum. Posset tamen addi, quod si passio subjecti est quid absolutum, ut pula purgativum cholerae, notiliu ipsius passionis non depen let a notitia cholerae vel a cholera, patet in simili. Est aliqua albedo vere causata a causa effectiva, ergo non potest cognosci in se ; vel ipsa albedo non potest causare cognitionem sui absolutam in aliquo intellectu, nisi concurrat causa illius albedinis? non sequitur. Potest enim absolute causare partialiter notitiam sui, aliter sequeretur quod nullum ens creatum posset causare cognitionem sui, nisi simul vel prius causaretur cognitio cujuscumque causae, et sic oportet simul vel prius cognoscere Deum in se, etc. sic dico in proposito. Et hoc est, quia notitia albedinis non dependet essentialiter a notitia suae causae.
Dico etiam quod licet cognitio cholerae praerequiralur ad cognitionem passionis reubarbari, ergo tunc sequitur quod notitia reubarbari non contineo virtualiter notitiam passionis, nisi etiam contineat virtualiter notitiam cholerae; patet hoc esse falsum, quia ista possunt esse duo ordinati effectus, pula notitia cholerae et notitia passionis reubarbari, a diversis tamen causis. Et sic patet quod notitia subjecti si continet notitiam passionis reubarbari, ex hoc non sequitur quod virtualiter contineat notitiam cholerae, sed solum sequitur quod non praehabita notitia cholerae, non potest immediate habere notitiam passionis reubarbari perfectam. Et patet in exemplo pro statu isto, quia intellectus agens non potest immediate causare speciem intelligibilem alicujus objecti, quam tamen habet in virtute sua cum phantasmate, ut patet a Doctore in 1. d. 3. q. penullim. et in 3. d. 8. ergo continet etiam virtualiter speciem sensibilem exteriorem illius objecti? Non sequitur, quia species sensibilis tantum praeexigitur, ut effectus prior qui est alterius causae ad effectum posteriorem qui est alterius causae. Similiter species intelligibilis, puta albedinis, continet virtualiter notitiam illius una cum intellectu agente vel possibili, quae tamen non potest haberi nisi praehabeatur actus phantasiae, quia oportet intelligentem phantasmata speculari 3. de Anima: ergo sequitur quod species intelligibilis, vel quod notitia objecti quae non potest haberi sine actu phantasiae, contineat virtualiter notitiam illam phantasticam. Haec etiam responsio potest applicari ad primum argumentum.
Et quod dicit iste Doctor quod istae propositiones sunt immediatae, scilicet omne radiosum est calefactivum, et omne reubarbarum est purgativum cholerae, habet probare. Aut enim sunt notae per se ex notitia distincta terminorum, aut confusa ; sed nec sic, nec sic, ergo. Nam si distincte cognoscatur reubarbarum sub ratione propria, definitio reubarbari erit immediata causa ipsius passionis reubarbari, et sic per definitionem reubarbari poterit demonstrari purgativum cholerae esse passionem reubarbari. Hoc idem dico de corpore radioso, nec etiam sunt per se notae, terminis confuse conceptis, quia apprehensis terminis immediate intellectus non assentit huic, nisi velis dicere quod propositio immediata sit duplex, scilicet quaedam est immediata per experientiam et quoad sensum, et hoc modo istae possunt dici immediatae. Et similiter haec erit immediata : Ignis est calefactivus, quia notum est per experientiam, quod semper ignis calefacit apposito calefactibili ; sed non sequitur modo, sunt notae per sensum vel per experientiam et immediate ; ergo sunt simpliciter et absolute immediate. Negatur ista consequentia, quia quoad sensum aliquod praedicatum est immediatum de aliquo subjecto, quod simpliciter tamen inhaeret illi subjecto per rationem formalem illius subjecti, vel per aliquid aliud.
Tertio principaliter arguit sic : quia si notitia subjecti continet virtualiter notitiam passionis, sequitur quod notitia Solis continet virtualiter notitiam hujus passionis Solis quod est esse calefactivum, quod videtur falsum, quia notitia calefactivi dependet a notitia caloris. Addit etiam multa alia, quae idem concludunt, et omnia argumenta facta contra conclusionem potuissent fieri unico argumento, et per dicta superius patet responsio ad illa argumenta et similia.
Contra eamdem conclusionem arguunt Occham in prologo, et Alphonsus Tolelanus in prologo, quae argumenta eodem modo solvuntur, sicut et argumenta Gregorii, licet aliqua pauca verba addant, quae tamen non requirunt specialem solutionem, sic quod Luna sit eclipsabilis. Nam notitia Lunae non continet virtualiter notitiam passionis, quae est esse eclipsabile, quia etiam contineret virtualiter nctiliam terrae, quia Luna eclipsatur per interpositionem terrae inter Solem et Lunam, et sic patet quomodo eodem modo solvitur hoc argumentum. Deinde ipse Gregorius arguit contra particulas secundae conclusionis. Et primo probat quod notitia passionis et notitia subjecti non sint vel non contineant virtualiter notitiam propositionis immediatae. Et dat exemplum de multis propositionibus quae sumuntur per viam sensus, ut ista, omne reubarbarum purgat choleram ; et constat quod quis potest habere notitiam incomplexam, distinctam de reubarbaro et de cholera ; etiam et de eo quod est purgare, qui tamen non cognosceret, quod omne reubarbarum est purgativum cholerae, et licet noverit quod hoc singulare reubarbarum est purgativum cholerae, et illud et illud, et sic de pluribus. Ad habendam tamen notitiam universnlem, quod omne reubarbarum, etc. necessario requiritur quaedam alia notitia universalis non causata ab illis singularibus, qualis est secundum aliquos, si aliquod absolutum vel proprietas consequens absolutum competit alicui individuo, cuilibet individuo ejusdem rationis potest aliquod simile competere.
Respondeo et dico primo, quod cura ipse dicit quod haec : Omne reubarbarum est purgativum cholerae est immediata, hoc habet probare, quia purgativum cholerae est demonstrabile de reubarbaro, per rationes formales reubarbari. Et quod dicit, quod non omnis propositio immediata est per se nola ; si intendit de immediatione causae, negatur ista, quia haec, quia Animal rationale est risibile, est immediata immediatione causae. Cum autem rationale sit immediata causa risibilitatis, haec erit
(scilicet Animal rationale est risibile) per se nola. Si vero intelligat immediatione subjecti, cujusmodi est ista : Omnis homo est risibilis, quia homo est immediatum subjectum risibilitatis, talis est vere demonstrabilis per rationem subjecti, non habet, nec est per se nota. Et si intelligat, quod haec : Omne reubarbarum, etc. est immediata immediatione causae, hoc habet probare. Et supposito quod sit immediata immediatione causae, habet probare, quod non sit per se nota, nam apud Scotum d. 2. q. 2. primi, esset per se noto. Supposito etiam quod sit immediata immediatione causae, tunc dico quod notitia talis tantum dependet a notitia terminorum. Et cum dicit, quod praesupponit aliam notitiam alterius propositionis, dico quod notitia propositionis universalis praesupponit notitiam terminorum in universali, quae tamen sumitur ex multis particularibus et notis per experientiam. Nam via sensus primo cognoscimus hoc singulare quod est, hoc reubarbarum esse purgativum cholerae, et hoc et hoc, et sic de aliis, et tandem concludimus simile de omnibus. Et habita notitia in universali, quod omne reubarbarum, etc. quae est sumpta per multa experimenta, tunc intellectus si habet illam propositionem immediatam cognitis terminis illius, statim cognoscit illam, quia notitia propositionis immediatae immediatione causae tantum, dependet a notitia terminorum, non sequitur ; ergo notitia subjecti et praedicati non continet notitiam propositionis immediatae, negatur consequentia, ut supra paluit. Si vero haec: Omne reubarbarum, etc. est immediata immediatione subjecti: patet quod non cognoscitur cognitis terminis, sed est demonstrabilis per alias propositiones immediatas ; et hic est processus quem facit Aristoteles primo Metaph. in primo Physicor. in secundo Poster. Nam prius procedimus per viam sensus a mullis particularibus ad universale, et deinde procedimus a priori, a causa ad effectum, licet tamen hoc lotum argumentum unico verbo solvi posset, quia quando Doctor dicit quod notitia subjecti continet notitiam praedicali, per consequens notitiam propositionis immediatae, loquitur de notitia habituali subjecli, ut dictum est supra. Si etiam loquatur de actuali, patet quod nihil concludit ex superius habilis.
Deinde ipse Gregorius arguit contra unum, quod Doctor non dicit. Probat enim Gregorius quod unum principium non continet aliud ejusdem demonstrationis sic : Notitia unius principii non continet notitiam alterius principii in eadem demonstratione. Sed hoc Doctor non dicit. sed solum dicit quod subjectum continet praedicatum, et sic continet propositionem immediatam, et immediata continet conclusionem, non autem dicit quod una immediata contineat aliam. Vult enim Doctor quod propositio immediata sit per se nola, cujusmodi sunt duae praemissae in demonstratione potissima, et omnis propositio per se nota, est nota ex notitia terminorum.
Deinde Gregorius arguit quoad illam particulam, quod notitia subjecli non continet primo virtualiter propositiones immediatas; ergo nec conclusionem. Patet consequentia, quia propositiones immediatae continent virtualiter conclusionem, etiam secundum Scotum; igitur vel ipsae praemissae continent primo virtualiter conclusionem, et si sic, igitur subjectum non continet primo, cum secundum Scolum, standum sit in tali ordine cognoscendi ad unum primum; vel non continent primo, et tunc deducitur eorum continentia in aliud ; aut igitur in aliud a subjecto, et habetur propositum, scilicet quod subjectum non primo continet; vel reducitur in subjectum, et tunc sequitur quod subjectum continet primo propositiones immediatas, quod non est verum ; tum quia subjectum principii non continet primo passionem, ut patet ex prima conclusione ; nec notitia subjecti notitiam passionis, ut patet ex secunda ; igitur nec notitiam principii, cum notitia principii non possit sine notitia subjecti et praedicati haberi, et multa alia verba dicit.
Respondetur breviter quod notitia subjecti habitualis vel etiam actualis, tenendo secundam viam, continet primo et virtualiter notitiam propositionum immediatarum, et ultimo continet notitiam conclusionum. Et sic concedo quod continentia propositionis immediatae reducitur ad subjectum, quod primo continet. Et quod dicit quod subjectum principii non primo continet passionem, nec notitia subjecti notitiam passionis, haec omnia sunt manifeste falsa, ut supra patuit.
Deinde sic arguit : Si quodlibet subjectum continet primo virtualiter omnem veritatem scientiae ; igitur vel continet primo notitiam cujuslibet causae vel effectus per quam conclusio demonstratur, vel nulla scientia haberetur per causam vel effectum. Dico quod virtualiter continet notitiam passionis tanquam effectum, et notitiam propositionum immediatarum tanquam causam, et illae notitiae, notitiam conclusionis. Et quod dicit ipse, quod nec res creata continet primo virtualiter primam notitiam alterius rei, puta notitiam incomplexam, unde nec notitia causae continet primo notitiam effectus, nec e contra, alioquin ad omnia cognoscenda producibilia a sole, sufficeret notitia incomplexa Solis, quod est falsum. Hoc idem argumentum facit Gulielmus Occham in prologo, ac alii multi.
Dico quod habet probare hoc, quod notitia causae non contineat virtualiter notitiam alicujus effectus, maxime quando talis causa est sic praecisa et adaequata, quod est impossibile ipsum effectum fieri ab alio, non concurrente tali causa, saltem in ratione subjecti ; et ultra quando talis effectus est sic convertibilis cum causa, quod est impossibile ipsum effectum alteri inhaerere quam suae causae, sicut est in proposito. Passio enim subjecti demonstrabilis de illo, sic necessario dependet a subjecto, quod est impossibile ipsam esse sine subjecto, ut supra dixi ; et adaequate convertitur cum illo, et de necessitate inhaeret illi, et fluit a principiis illius subjecti, et maxime, quia nos tenemus quod ipsa sit idem realiter cum subjecto. Et posito etiam quod distingueretur realiter, ut dixi supra, adhuc sic convertibiliter inhaereret subjecto, quod est impossibile ipsam esse sine subjecto et non inhaerere illi, et sic patet quod inconveniens adductum de Sole nullius est vigoris, quia effectus productus a Sole extra, nec inhaeret sibi, nec convertitur cum illo, nec sic praecise et adaequate est a Sole, quin possit fieri saltem a causa prima, non concurrente Sole, nec in ratione causae, neque in ratione subjecti, nec est idem realiter cum ipso Sole. Si vero diceretur, quod posse sic vel sic producere est passio Solis, admittatur, et tunc dico quod notitia Solis distincta virtualiter contineret notitiam illius passionis ; et multa alia Gregorius dicit contra istam conclusionem, quae brevitatis causa transeo, cum ex superius habitis facillime solvi possint.