In librum quartum sententiarum
Quaestio i. utrum transubstantiatio sit possibilis?
Quaestio i. de essentia sacrificii in genere.
Quaestio iii. virum fiat sacrificium in missa.
Quaestio v. quid offertur in hoc sacrificio ?
Quaestio vii. quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Quaestio i. utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Quaestio iv. utrum resurrectio sit naturalis
Quaestio v. utrum resurrectio futura sit in instanti
Quaestio i. utrum in deo sit justitia?
Quaestio xiv. . utrum corpora beatorum erunt agilia?
Scholium.
Quoad secundam q. D. Thom. ponit aliquam virtutem supernaturalem per modum entis incompleti et in fieri, in Sacramento, quae causat intrumentaliter physice gratiam, modo explicato, quod variis exemplis declarat. Similem virtutem, sed diversimode explicatam, ponunt DD. citati ad tit. hujus quaest
Secundum illam opinionem dicitur ad secundam quaestionem, quod in Sacramentis est aliqua virtus supernaturalis, quae non tantum est ordo ad effectum, quia virtus semper nominat principium agendi; principium autem actionis, ut probatur 5. Physic est aliqua forma absoluta. Qualis autem sit illa virtus, ostenditur per distinctionem. Nam virtus, quae est principium agendi, semper proportionatur agenti: agens autem principale agit secundum exigentiam suae formae; ideo virtus activa in eo est forma habens completum esse. Instrumentum autem agit, ut motum ab alio, et ideo competit sibi virtus ut proportionata motui: motus autem est ens incompletum, quasi ens medium inter potentiam et actum, 3. Physic. et ideo virtus instrumenti, inquantum est hujusmodi, habet esse incompletum, non fixum in natura, sicut virtus immutandi visum est in aere, inquantum est instrumentum motum a corpore; sed hujusmodi entia imperfecta, quae sunt in fieri, solent intentiones communiter nominari, eo modo quo virtus in aere ad immutandum visum dicitur intentio coloris. Virtus ergo spiritualis, quae est in Sacramento, inquantum instrumentum, est in eo quasi in fieri, tanquam ens incompletum sive intentionale.
Et si arguitur, quod in corpore non potest esse aliqua virtus supernaturalis, respondetur secundum dicta, quod licet non possit ibi esse virtus supernaturalis secundum esse completum ; potest tamen ibi esse secundum esse incompletum per modum intentionis, sicut exemplificatur in multis. Primo quidem, quia sic sermo audibilis, causa existens disciplinae, secundum Philosophum in principio de Sensu et Sensato, conti net quodammodo intentiones animae, cujus conceptiones quodammodo exprimuntur per sermonem. Secundo sic : virtus artis est quodammodo in instrumento moto ab artifice. Tertio sic: in motu corporis coelestis est quodammodo virtus substantiae separatae moventis, secundum Philosophos. Quarto sic : semen agit in virtute animae, ut dicitur 2. de Animalibus, et tangitur a Commentatore 7. Metaph. cap. 2.