IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Refutat dictam sententiam primo, quia prius potest esse sine posteriore ; unio hypostatica est prior fruitione ; ergo. Secundo, objectum fruibile nullam naturam necessario immutat nisi suam. Tertio, voluntas creata non potest frui sine charitate, ex I. dist. 17. quaest. 2. num. 38. Rejicit aliorum responsionem, et docet fruitionem a solo Deo produci posse, de quo dist. 13. quaest. Quarto, per unionem hypostaticam Verbum est praesens naturae tantum personaliter, non objective immutans potentias.
Contra istam opinionem (a). Et primo contra conclusionem in se, arguo sic : Prius ex ratione prioris potest esse sine posteriori absque contradictione, et hoc quando nulla est necessaria connexio. Ista necessaria connexio potest esse, vel propter identitatem realem, sicut subjectum et propria passio, vel propter simultatem naturae, ut in correlativis. Aliter non salvaretur prioritas unius ad aliud ; patet ex definitione ejus. Sed natura personabilis prius naturaliter personatur quam operetur, et hoc quando personatur in se, quia operatio est suppositi praeexistentis, et in natura intellectuali est persona ; igitur quando personatur in alio, prius naturaliter personatur in eo quam operetur. Ista consequentia ultima probatur, quia natura in eodem instanti naturae in quo personaretur in se, si sibi dimitteretur, in eodem personatur in persona assumente ; ergo non est contradictio, naturam istam personari in persona divina, et tamen non operari in fruendo.
Praeterea, rationem positionis (b) duco ad oppositum. Primo, quia natura nulla necessario fruitur isto objecto, nisi quae necessario immutatur ab eo, ut praesente ; sed ista anima non necessario immutatur ab eo, tum quia nec ad actum intelligendi, quia objectum istud non necessario immutat aliquem intellectum nisi divinum, nihil enim extra causat nisi voluntarie et contingenter ; tum, quia nec ad actum fruendi, quia voluntas ex puris naturalibus non necessario fruitur fine, sicut ostensum est distinct. prima primi; igitur ipsa non necessario fruetur fine, nisi aliquid addatur suae naturae, per quod sit necessitas ad fruendum ; sed nihil hic ponitur superadditum formaliter in voluntate per istam unionem, sed tantum ponitur quaedam dependentia ad Verbum igitur, etc.
Praeterea (c), quod hic negatur necessitas habitus, improbatur, quia, sicut tactum est distinct. 17. primi, potissima ratio ponendi charitatem creatam est, ut actus diligendi Deum sit in potestate voluntatis. Nullum enim agens habet in potestate sua actum, nisi in potestate ejus sit totum illud quod necessario requiritur ex parte ejus ad talem actum. Voluntas autem creata ex puris naturalibus non habet in potestate sua actum diligendi bonum increatum meritorie, ut actus ejus sit acceptus Deo, et ideo necesse est ipsam habere illud aliud, quod requiritur ad agendum, ut possit Deum per illud meritorie diligere fruitio autem multo magis excedit naturam voluntatis humanae quam actus meritorius, quia fruitio est actus vel forma supernaturalis magis quam actus meritorius ; igitur fruitio non erit in potestate voluntatis humanae, nisi ipsa habeat aliquam formam supernaturalem, qua possit uti ad istum actum eliciendum. Voluntas autem humana assumpta a Verbo est voluntas naturae humanae univoce cum nostra ; igitur ipsa non potest frui sine charitate.
Et si objiciatur, quod quidquid Deus potest per causam efficientem mediam, potest per se ; habitus autem iste, qui ponitur respectu fruitionis tantum, est causa efficiens, quia nulla alia causa, patet discurrendo per causas ; igitur Deus potest per se sine quacumque alia causa media, causare fruitionem in anima.
Concedo (d) conclusionem, sicut dicetur dist. 13. hujus, scilicet quod fruitio potest immediate causari a Deo in anima ; sed tunc respectu fruitionis voluntas non habet rationem causae activae, quia non habet ex se quo agat, et ita non diceretur illa anima frui formaliter elicitive, sicut aliae animae dicuntur frui, quod videtur inconveniens.
Similiter istud dictum (e) non arguit neque evitaret necessitatem fruitionis, quia secundum hoc voluntas se haberet tantum passive respectu fruitionis, et hoc ex potentia contradictionis ad ipsam ; necessitas autem non accipitur ex parte illius quod est in potentia contradictionis ad aliquid ergo oporteret necessitatem hujus fruitionis attribuere Deo ; sed ipse non necessario causat eam, sicut nec aliquid extra se, igitur.
Et si dicas (f), quod imo, quia praesupposita immutatione intellectus necessario causat istud, ut concomitans, hoc improbatum est dist. I . primi, quia cum intellectio, vel visio et fruitio sint duo absoluta, non est contradictio prius causari sine posteriori.
Praeterea, si concederetur animam Christi posse sic se habere ad fruitionem sine habitu, sicut aliam animam cum habitu, videtur omnino superfluum in Christo ponere habitus infusos, qui tamen ab omnibus ponuntur dist. 13. et 14. quod est inconveniens.
Praeterea, ex vi unionis (g) solum Verbum est praesens animae assumptae, et hoc secundum esse personale; igitur si ex tali unione sit idem praesens in ratione objecti immutantis, non plus habetur, nisi quod ex vi unionis solum Verbum immutet intellectum creatum, et non tota Trinitas, quod est falsum, quia opera Trinitatis sunt indivisa in comparatione ad extra.
Si dicas, quod eadem est ratio videndi tres personas et unam, quia qui videt unam, necessario videt omnes, ostensum est dist. 1 . primi, quod hoc non est necessarium.