REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Scholium.
Refutat D. Thomam, negantem posse debere concedi Christum absolute esse unum vel duo, refellens et explicans quod sit absolute unus, et non duo, neque masculine, neque neutraliter. Habetur ex Symbolo Athanas. 11. et ex Concil. Chalced. act. 5. quinta Synod. act. 8. et sexta Synod. act. 11. 18. Ad primum pro opinione, habet optimam doctrinam pro reduplicativis, et ad secundum pro conclusivis ; vide ipsum in Prior. quaest. 55.
Dicitur ad quaestionem, quod neutrum est concedendum de Christo absolute, nec quod sit unum ens, nec quod sit multa, sed cum determinatione est unum ens secundum quod homo, et. est unum ens secundum quod Deus.
Contra circa ens idem et diversum sunt immediata, et unum et multa) igitur absolute Christus est unum ens, vel multa entia.
Praeterea, hic terminus numeralis denotat quid est per se numeratum sufficienter, quia denotat sustentativum numerari ; igitur non oportet addere secundum quod homo, ut dicatur Christus unus vel duo. Unde si dicatur, iste est unus sapiens, sufficienter ponit ly unus significatum suum circa ly iste. Si autem dicatur, est unus sapiens, non sufficienter est dictum ; igitur si dicatur : Christus est unus, vel Christus est duo, sufficienter declaratur quid denotatur numerari, etsi non explicatur, secundum quod homo vel secundum quod Deus.
Ideo dico quod absolute Christus non est duo, neque masculine, neque neutraliter. Non masculine, quia secundum Damascenum, Christus est unus, cap. 82. Neque est duo neutraliter, quia Verbum assumpsit naturam, ideo Verbum non est illa natura ; sed est homo Christus ; igitur etsi habeat duas naturas, non tamen est duo, quia non est verum dicere quod Christus est natura assumpta.
Contra ista, sicut duae naturae sunt in Christo, sic erit duo entia, quia Christus secundum quod homo, est aliquid, et secundum quod Deus, aliquid est, et non idem aliquid ; igitur aliud quid.
Item, secundum Damascenum,
Christus non est solum Deus ; igitur est Deus, et aliud quam Deus, cum sit Deus, et non solum ; igitur aliquo modo duo.
Ad primum dico quod ista non fuit determinata : Christus est aliquid secundum quod homo, antiquitus, nunc autem est concessa et approbata, Extra de Haereticis, cap. Cum Christus.
Dico igitur quod secundum quod, dupliciter potest accipi : Uno modo proprie, et tunc notat illud quod sequitur esse rationem formalem inhaerentiae illius quod praedicatura ut homo, secundum quod albus, videtur, vel secundum quod coloratus. Alio modo secundum quod dicit secundum unam rationem tantum, non considerando alias rationes, ut cum dicitur secundum quod homo, considerando ipsum praecise sub una ratione. Et sic accipitur secundum quod, in definitione motus, cum dicitur : Motus est actus entis in potentia secundum quod in potentia. Non enim denotat ibi secundum inhaerentiam, quia si sic, cujuslibet entis in potentia esset motus actus, sic vult Aristoteles : Si justitia est bonum, in eo quod bonum, sequitur quod est omne bonum.
Accipiendo igitur ly secundum quod, primo modo, dico quod Christus secundum quod homo, est aliquid, quia inferius est formalis ratio inhaerendi superioris, et tunc ulterius non valet ; igitur secundum quod homo, est idem aliquid, quia quod est ratio inhaerentiae superioris, non ex hoc est ratio inhaerentiae hujus inferioris, neque illius ; esto quod superius per haec inferiora sufficienter dividatur, et maxime quando talia sunt inferiora per accidens, ideo non oportet quod Christus secundum quod homo sit idem aliquid, quod est secundum quod Deus ; nec etiam aliud, quia si secundum quod homo esset idem aliquid quodlibet, quod est homo, esset idem quid. Si secundum quod homo est aliud aliquid, igitur nihil, quod est homo, esset idem aliquid. Si accipiatur secundum quod primo modo, ut dicit praecisam rationem, sic dico quod est idem aliquid ; quia illud aliquid quod est homo, et quod est Deus, est idem aliquid, sed non sequitur isto modo : Christus secundum quod homo, est Deus ; igitur humanitate est Deus, quia in ista tenetur quod humanitas est ratio formalis, quia est Deus, et hoc vi ac efficacia constructionis, sed in ista : Christus secundum quod homo, est Deus, permittitur quod ly secundum quod reduplicet unam rationem tantum, et sic potest hoc verificari.
Ad aliud de Damasceno, dico quod Christus est solus Deus, sed non solum Deus, aliter enim additur dictio exclusiva subjecto et praedicato, quia cum additur subjecto, addit praecisam mensuram praedicati ad subjectum, sic quod nunquam praedicatum excedit subjectum ; ideo ex parte subjecti non excluditur nisi illud, de quo nullo modo hic dicitur. Ideo sicut dicendo: Tantum Socrates currit, non excluditur album, nec e contra, sed ex parte praedicati excludit quodlibet, quod non est formaliter praedicatum, ut est syncategorema, non tamen aeque proprie additur praedicato, sicut subjecto solus : igitur sic determinato subjecto, quod sit dictio solus homo, videlicet, non excluditur Deus, nec aliquid, de quo potest dici subjectum, dicendo est homo. Sed sic dicendo : Christus est solum homo, solum excludit quodlibet, quod non est homo formaliter. Sed potest dici secundum Damascenum, cap. 87. ubi dicit quod Christus non est tantum homo, sed hic potest esse relatio vel ad habens naturam, vel ad naturam. Si primo modo, sic est falsa, quia sic Christus est tantum habens naturam ; vel potest esse relatio ad naturam, et sic est vera. Christus enim non est natura humana, sed tantum habens naturam humanam est Christus ; Christus tamen non est habens solum naturam humanam. Et per hoc patet quod est totus, sed non totum formaliter, et solus, sed non solum.
Ad primum principale, dico quod duae naturae numero sunt in Christo ; sed ex hoc non sequitur quod Christus sit duo numero, quia non est verum dicere quod Christus esset natura humana, licet sit homo ; unde licet materia et forma sint in composito, non tamen est compositum materia, nec forma, nec homo anima, nec corpus.
Ad aliud, dico quod si sint duo in Christo neutraliter, non tamen sequitur quod Christus sit duo, cum neutrum illorum dicatur de Christo.
Ad aliud patet per rationem.