Cyrillus. Post circumcisionem rursus expectatur purgationis tempus; unde dicitur et postquam impleti sunt dies purgationis eius secundum legem Moysi.
Beda. Si legis ipsius verba diligentius inspexeris, profecto reperies quod ipsa dei genitrix, sicut a commixtione virili, sic et a legali fit iure immunis. Non enim omnis mulier pariens, sed ea quae suscepto semine peperit, designatur immunda, rituque docetur esse mundanda; ad distinctionem scilicet illius quae virgo concepit et peperit. Sed ut nos a legis vinculo solveremur, sicut christus, ita et beata maria legi est sponte subiecta. Titus. Unde eleganter evangelista protulit, quod completi sunt dies purgationis eius secundum legem: nam revera non incumbebat necessitas virgini sacrae ut dies purgationis eius expectaretur, quae cum ex spiritu sancto concepisset, caruit coniugio.
Sequitur tulerunt illum in ierusalem, ut sisterent eum domino. Athanasius.
Sed quando paternis aspectibus latuit dominus; aut quis locus excipitur ab eius imperio, ut ibi existendo semotus a patre sit, nisi afferatur ierosolymam, et introducatur in templum? sed forte causa nostri huiusmodi scripta sunt. Sicut enim non gratia sui homo factus est et circumcisus in carne, sed ut nos per gratiam faceret deos, et ut spiritualiter circumcidamur; sic propter nos sistitur domino, ut discamus deo praesentare nosipsos.
Beda. Post tricesimum autem et tertium circumcisionis diem domino sistitur, mystice insinuans neminem nisi circumcisum vitiis, dominicis dignum esse conspectibus; neminem nisi mortalitatis nexibus absolutum, supernae civitatis gaudia posse perfecte subire.
Sequitur sicut scriptum est in lege domini. Origenes in Lucam.
Ubi sunt qui deum legis negant a christo fuisse in evangelio praedicatum? an putandum est quod filium suum bonus deus sub lege inimici fecit, quam ipse non dederat? in lege enim Moysi scriptum est quod sequitur: quia omne masculinum adaperiens vulvam sanctum domino vocabitur. Beda. Quod dicit adaperiens vulvam, et hominis et pecoris primogenitum significat; quod utrumque sanctum domino vocari, atque ideo sacerdotis esse, praeceptum est; ita dumtaxat ut pro hominis primogenito pretium acciperet et omne animal immundum redimi faceret.
Gregorius Nyssenus. Hoc autem legis decretum in solo incarnato deo, singulariter et ab aliis differenter, impleri videtur: ipse namque solus ineffabiliter conceptus ac incomprehensibiliter editus, virginalem uterum aperuit, non ante a connubio reseratum; servans et post partum mirabile inviolabiliter signaculum castitatis. Ambrosius in Lucam.
Non enim virilis coitus vulvae virginalis secreta reseravit: sed immaculatum semen inviolabili utero spiritus sanctus infudit.
Qui ergo vulvam sanctificavit alienam ut nasceretur propheta, hic est qui aperuit matri suae vulvam, ut immaculatus exiret.
Beda. Quod ergo ait adaperiens vulvam, consuetae nativitatis more loquitur; non quod dominus sacri ventris hospitium, quod ingressus sanctificarat, egressus devirginasse credendus sit. Gregorius Nyssenus.
Solus autem hic partus masculinus spiritualiter esse conspicitur qui nil de femineitate culpae portavit: unde revera sanctus vocatus est: unde et gabriel quasi hoc decretum ad ipsum solum pertinere memorans, dicebat: quod ex te nascetur sanctum, vocabitur filius dei. Et in ceteris quidem primogenitis sanctos illos vocari evangelica solertia statuit, tamquam oblatione divina sortitos huiusmodi nomen: at in totius primogenito creaturae, quod nascitur sanctum pronuntiat Angelus, quasi proprie sanctum existens. Ambrosius.
Solus enim per omnia in natis de femina sanctus dominus iesus, qui terrenae contagia corruptelae immaculati partus novitate non senserit, et caelesti maiestate depulerit: nam si litteram sequimur, quomodo sanctus omnis masculus, cum multos sceleratissimos fuisse non lateat? sed ille sanctus quem in figura futuri mysterii legis divinae praescripta signabant; eo quod solus sanctae ecclesiae virginis ad generandos populos aperiret genitale secretum. Cyrillus. O profunditas scientiarum sapientiae et scientiae dei.
Offert hostias qui per singulas hostias honoratur cum patre; figuras legis custodit veritas; qui legis est conditor sicut deus, legem custodivit ut homo; unde sequitur et ut darent hostiam, secundum quod dictum erat in lege domini, par turturum, aut duos pullos columbarum. Beda.
Hostia autem haec pauperum erat; praecepit quippe dominus in lege ut qui possent agnum pro filio aut filia, simul et turturem sive columbam offerrent: qui vero non sufficiebant ad offerendum agnum, duos iam turtures vel duos columbae pullos offerrent.
Ergo dominus cum dives esset, pauper fieri dignatus est, ut nos sua paupertate divitiarum suarum donaret esse participes.
Cyrillus. Videndum autem quid haec oblata insinuant. Nimirum loquacissima est turtur in avibus; et columba est animal mansuetum. Talis autem factus est erga nos salvator, mansuetudinem perfecte colens, et ut turtur orbem allexit, replens hortum suum propriis melodiis. Occidebatur ergo turtur aut columba, ut ipse per figuras nobis pandatur passurus in carne pro vita mundi. Beda.
Vel columba simplicitatem, turtur indicat castitatem: quia et columba simplicitatis, et castitatis amator est turtur; ita ut si coniugem casu perdiderit, non ultra aliam quaerere curet. Merito ergo turtur et columba domino offeruntur in hostiam: quia simplex et pudica fidelium conversatio est illi iustitiae sacrificium gratum. Athanasius.
Ideo vero bina iussit offerri, quia homine consistente ex anima et corpore, duplum a nobis poscit deus, castitatem et mansuetudinem, non solum corporis, sed etiam animae: alioquin erit homo fictor et hypocrita, gerens in tegumentum occultae malitiae innocentiam apparentem.
Beda. Cum vero utraque avis propter consuetudinem gemendi praesentes sanctorum luctus designet; in hoc tamen differunt, quod turtur solivagus, columba autem gregatim volare consuevit; et ob id iste secretas orationum lacrymas, illa publicos ecclesiae conventus insinuat.
Beda. Vel columba, quae gregatim volat, activae vitae frequentiam demonstrat; turtur qui singularitate gaudet, speculativae vitae culmina denuntiat. Et quia aeque utraque conditori accepta est hostia, consulte Lucas utrum turtures an pulli columbarum pro domino sint oblati non dixit, ne unum alteri vivendi ordinem praeferret, sed utrumque sequendum doceret.