Postquam dionysius ostendit excessum divinae sapientiae, hic ostendit causalitatem ipsius; et primo, in generali; secundo, in speciali; ibi: ex ipsa...p recolligit ergo primo excessum divinae sapientiae dicens quod divina sapientia laudatur excellenter sicut irrationabilis, inquantum excedit rationem; et sicut amens, inquantum excedit mentem sive intellectum; et sicut stulta, inquantum excedit habitum mentis, scilicet sapientiam; et adiungit causalitatem divinae sapientiae, ponens tres conditiones huius causae: primo quidem causalitatem eius, dicens quod divina sapientia causa est per suae similitudinis aliqualem participationem, potentiarum et practicarum et cognoscitivarum, scilicet: mentis, idest intellectus; et rationis, quae est intellectuum et habituum practicorum et cognoscitivorum; sapientiae, quae est habitus contemplativus mentis; et prudentiae, quae est ratio recta in agendis.
Secunda conditio huius causae est quod effectus dicuntur de ipsa: ipsa enim est omne consilium et tamen ab ipsa est omnis cognitio et prudentia.
Tertia conditio huius causae est quod effectus existunt in ipsa: in ipsa enim sapientia dei, quae est christus, sunt omnes thesauri sapientiae et scientiae absconditi, sicut apostolus dicit, Coloss. 2. Et huiusmodi tertia conditio est causa secundae: ideo enim deus nominatur a suis effectibus, quia effectus supereminenter praeexistunt in ipso.
Unde quantum ad abundantiam sapientiae et cognitionis in deo, utitur nomine thesaurorum; quantum vero ad eminentiam divinae cognitionis, prout excedit nostrum intellectum, attribuit huiusmodi thesauro, absconsionem.
Et hanc quidem universalem divinae sapientiae causalitatem manifestat per similitudinem praemissorum, scilicet bonitatis; essentiae; et vitae et dicit: sicut dicitur in praedictis, consequenter et hic dicendum est quod deus, qui est causa supereminenter sapiens et abundanter, utpote omnem sapientiam habens, est causa dans etiam ipsi per se sapientiae, prout intelligitur ut quoddam formale, sive intelligatur in universali sive in particulari, prout inducit sapientiam huius vel illius.
Deinde, cum dicit: ex ipsa... Ostendit causalitatem divinae sapientiae in particulari respectu singulorum; et primo, quantum ad Angelos; secundo, quantum ad animam rationalem; ibi: propter divinam...; tertio, quantum ad sensus; ibi: sed et aliquis...; quarto, quantum ad Daemones, non inquantum est depravatio cognitionis, sed inquantum est de natura sua, in quibus est scientia quaedam cognoscens.
Circa primum, tria facit: primo, ponit processum angelicae cognitionis a deo et dicit quod ex divina sapientia virtutes angelicarum mentium, quae sunt intelligibiles inquantum sunt immateriales et sunt intellectuales inquantum intelligere possunt, secundum quamdam divinae similitudinis participationem, habent quidem intellectus simplices, secundum proprietatem suae naturae; et beatos, secundum unitionem ad deum; et bonos, secundum proprietatem suae scientiae, dirigere sermonem ad deum.
Secundo, ibi: non in divisibilibus...
Manifestat simplicitatem angelici intellectus per remotionem eorum quae in nostro intellectu compositionem inducunt.
Est autem considerandum quod in nobis est duplex compositio intellectus: una quidem quae pertinet ad inventionem veritatis, alia vero quae pertinet ad iudicium; inveniendo, quidem, quasi congregantes ex multis ad unum procedimus sive multa dicantur diversa sensibilia per quorum experimentum universalem cognitionem accipimus sive multa dicantur diversa signa ex quibus ratiocinando ad talem veritatem pervenimus. Non solum autem huiusmodi multis et divisibilibus procedimus ad unam intelligibilem veritatem cum primo scientiam acquirimus, sed etiam iam scientiam habentes, in ipsis multis vel divisibilibus per quamdam applicationem consideramus quod in universali cognitione tenemus.
In iudicio, vero, procedimus ab aliquo communi principio ad praedicta multa et divisibilia sive particularia sui effectus et signa.
Utrumque autem istorum ab Angelis excludens, dicit quod intellectus Angelorum non congregant sicut nos, divinam cognitionem, in divisibilibus diversis considerantes quae iam sciunt aut ab huiusmodi divisibilibus scientiam acquirentes: divisibilibus dico aut sensibus, quantum ad sensibilia aut sermonibus diffusis, idest rationibus, ut alia translatio habet; nam logos, in Graeco et rationem et sermonem significat; et dicitur ratio diffusa, propter processum ex uno in aliud. Neque etiam praedictae intellectuales virtutes, similiter ut in nobis, aguntur ab aliquo communi ad ista multa et divisa, sed cum sint purae ab omni materia, per quod differunt a sensibus et sensibilibus, et multitudine, per quod differunt a rationibus diffusis, intelligunt intelligibilia divinorum non sensibiliter neque rationabiliter, sed intellectualiter; sed et immaterialiter, ad differentiam sensus et uniformiter ad differentiam rationis.
Tertio, ibi: et est ipsis... Assignat causam tam excellentis cognitionis in Angelis: et primo quidem ex parte naturae ipsorum; et dicit quod ipsis Angelis est virtus et operatio intellectualis resplendens puritate munda et immaculata: munda quidem per remotionem interioris immunditiae; immaculata per remotionem exterioris inquinantis; et haec puritas in eis pervenit ex duobus: primo quidem ex quadam simplicitate naturali et immaterialitate et convenit ipsis intellectibus angelicis, quos vocat divinos, propter propinquitatem et similitudinem ad deum; et ex hac simplicitate et immaterialitate redduntur conspicaces, idest acute intelligentes.
Secundo etiam resplendet in eis puritas ex dono divinitus eis dato per quod uniuntur ad deum; per quod quidem donum, secundum eorum possibilitatem, intendunt ad divinum, idest ad hoc ipsum quod deus est, ad divinam mentem et rationem, quae omnem sapientiam excedit.
Est ergo in eis puritas intellectus et splendor, tam ex eorum simplicitate, quam etiam ex dono divinae gratiae.
Deinde, cum dicit: propter divinam... Ostendit quomodo animarum rationalitas a divina sapientia derivatur; et dicit quod propter divinam sapientiam et animae humanae habent quod sint rationales.
Et ad exponendum secundum quod animae rationales dicuntur, subiungit quod circumeunt circa veritatem existentium, diffusive et circulo. Veritas enim existentium radicaliter consistit in apprehensione quidditatis rerum, quam quidditatem rationales animae non statim apprehendere possunt per seipsam, sed diffundunt se per proprietates et effectus qui circumstant rei essentiam, ut ex his ad propriam veritatem ingrediantur. Haec autem circulo quodam efficiunt, dum ex proprietatibus et effectibus causas inveniunt et ex causis de effectibus iudicant. Et quia mentes angelicae secundum unitam et simplicem considerationem veritatem inspiciunt, deficiunt ab eis animae inquantum, per divisionem et multitudinem variarum rerum, diffunduntur ad veritatis cognitionem. Sed tamen, in hoc ipso quod multa in uno convolvere possunt, sicut cum ex multis effectibus et proprietatibus perveniunt ad cognoscendam rei essentiam, intantum dignae habentur animae ut homines habeant intellectus quodammodo Angelis aequales, scilicet secundum proprietatem et possibilitatem animarum: inquisitio enim rationis ad simplicem intelligentiam veritatis terminatur, sicut incipit a simplici intelligentia veritatis quae consideratur in primis principiis; et ideo, in processu rationis est quaedam convolutio ut circulus, dum ratio, ab uno incipiens, per multa procedens, ad unum terminatur.
Deinde, cum dicit: sed et aliquis... Ponit quod etiam cognitio sensitiva a divina sapientia derivatur; et dicit quod aliquis non peccabit, quasi divertens ab intentione proposita secundum quam intendimus processum divinae sapientiae assignare, si etiam ipsos sensus esse quamdam resonantiam dixerit divinae sapientiae. Infimum enim cuiuslibet processionis resonantia nominatur ad similitudinem eius quod non potest sentiri de sono propter distantiam: sicut enim ultimum vitae est in plantis ita infimum cognitionis est in sensu. Nam divina sapientia est super omnem cognitionem: cuius primus effectus est cognitio intellectus angelici, quae tota in uniformitate consistit; secundus effectus est cognitio rationis, quae multa ad unum convolvit; tertius autem effectus est cognitio sensitiva, quae circa multa diffunditur, sed uniformitatem cognoscere non valet.
Deinde, cum dicit: et quidem et Daemonum... Ostendit quod etiam cognitio Daemonum a divina sapientia derivatur; et ponit ultimo cognitionem Daemonum, quia est cognitio depravata, licet, secundum naturae ordinem, sit altior cognitione rationis et sensus; et dicit quod mens Daemonum, inquantum retinet de natura et virtute mentis, ex divina sapientia procedit; sed inquantum habet cognitionem depravatam per malam voluntatem, dum summum bonum, quod naturaliter desiderat, neque scit consequi neque vult eo modo quo oportet, in hoc magis cadit a divina sapientia; qui quidem casus non est eis a deo, sed ex libero arbitrio.
Ultimo autem recapitulat quod dixerat; et dicit quod dictum est quod divina sapientia est principium a quo tota cognitionis emanatio incipit et causa ipsam profundens et substantificatrix, inquantum facit esse sapientiam in unoquoque et perfectio, inquantum cognitionem ad perfectum adducit et custodia, idest conservatio et finis, quia in hoc terminatur omnis cognitio quod deus cognoscatur. Est igitur divina sapientia et principium et causa ipsius sapientiae secundum se acceptae in communi; et omnis mentis, idest intellectus, quantum ad Angelos; et omnis rationis, quantum ad homines; et omnis sensus, quantum ad animalia.