Consequenter cum dicit, erubescant, ponit inimicorum eventus; ac si diceretur, tu dicis inimicis tuis. Discedite. Sed quid erit eis discedentibus a te? certe erubescant etc.. Haec verba possunt exponi in bono et in malo. Si in bono, tunc dicta sunt per modum orationis. Ubi petit quatuor pro eis, scilicet erubescentiam de peccatis, quia hoc est principium emendationis vitae; Eccl. 4: est confusio adducens gloriam. Unde erubescant. Secundo dolorem de peccatis, conturbentur: Ps. 59. Commovisti terram et conturbasti eam etc.: debet enim poenitens habere vehementiam doloris, plus quam habuerit delectationem in peccato. Tertio conversionem ad deum: unde convertantur; isa. 31: convertimini sicut in profundum recesseratis filii Israel. Et quarto erubescentiam, erubescant et conturbentur vehementer. Est autem erubescentia principium et finis emendationis.
Sed aliter posset reddi ratio; quia scilicet a principio erubescit quis oculos hominum, et hoc dolet, et vitat mala; in fine vero erubescit oculum rationis suae et oculum dei: 1 Rom. 6: quem fructum habuistis tunc in illis, in quibus nunc erubescitis? de secundo Luc. 18: publicanus a longe stans nolebat nec oculos ad caelum levare.
Hoc autem fieri debet valde velociter, ut non tardetur: Eccl. 5: ne tardes converti ad dominum etc.. Si autem accipiantur in malo, tunc per modum praenunciationis intelligenda sunt; quasi dicat, erubescant, prae detectione peccati eorum coram omnibus: isa. 1: erubescetis super hortis quos elegeratis, cum fueritis velut quercus defluens foliis etc.. Et conturbentur, timore et tristitia mirabili: Sap. 5: turbabuntur timore horribili etc.. Et ideo dicit, vehementer omnes inimici mei convertantur, recognoscendo culpam propriam et gloriam sanctorum: Sap. 5: hi sunt quos aliquando habuimus in derisum, et in similitudinem improperii: nos insensati etc.. Et erubescant, quia erit eis haec recognitio ad confusionem: et hoc, valde velociter: isa. 30: subito dum non speratur, veniet contritio ejus etc..
Job 21: in puncto ad inferna descendunt: Thess. 5: dies domini sicut fur in nocte, ita veniet. Cum enim dixerint pax et securitas etc..