Quod vero quadragesimo nono ponitur, materia a deo distinguitur imperfecta distinctione, quamvis deus ab ipsa distinguatur distinctione perfecta, non satis proprie dicitur, licet sustineri possit.
Proprie autem diceretur, quod materia prima distinguatur a deo per aliquod imperfectum.