TRACTATUS II. DE ANIMA SECUNDUM OPINIONES ALIORUM.
CAPUT VII. De officiis virtutis generativae.
CAPUT X. De duplici motore nutrimenti.
CAPUT XVIII. Qualiter sonus generatur in aere et aqua.
CAPUT XIX. De echo qui est sonus reflexus.
CAPUT XXXV. Qualiter se habet tactus ad tangibilia.
Est autem quo alitur dupliciter, sicut et quo gubernatur est movens immobile: et haec est manus vel virtus quae est in manu. Temon autem sive gubernaculum est quo gubernatur sicut movente et moto, eo quod est instrumentum gubernandi:
et hoc ideo est, quia omne alimentum est necessarium ut possit decoqui : et ideo oportet esse calorem decoquentem : et tunc calor effective alit ut movens motum, et potentia animae est ut movens tantum. Si autem quispiam objiciat, quod movens corporeum quod est movens motum, non oportet ante se habere aliud movens immobile motu locali tantum, sicut ostensum est in VIII Physicorum, in alteratione autem non est necesse quod corpus alterans habeat ante se aliud movens ipsum, et sic dicat hic non oportere esse moventem animam ante calorem : dicendum quod necessarium est in motibus vitae, sed in motibus aliis naturalibus non est necessarium : necessitas autem explanata est superius, ubi ostendimus quod virtus elementalis sufficienter ad nutrimentum movere non potest . Sic igitur figuraliter sive superficialiter quid sit alimentum dictum est : certificandum autem erit de ipso in propriis rationibus de nutrimento. Nutrimenti enim ratio plene non determinatur ex unius libri principiis, quoniam de motu ipso nutrimenti et augmenti et generationis, quae sunt de nutrimento, jam determinavimus in libris de Generatione et Corruptione, et de modo decoctionis in quarto Meteororum : hoc jam autem de motoribus universalibus. De propriis autem motoribus quoad singula animalia quoad singula membra in scientia de Plantis et de Animalibus erit manifestum. De ipso autem nutrimento dicendum erit in libello quem faciemus de Nutrimento, ''Deo volente.