TRACTATIS I DE NATURA LOGICAE.
CAPUT III. De utilitate dialecticae.
TRACTATUS II DE QUINQUE UNIVERSALIBUS.
TRACTATUS III DE UNIVERSALIBUS IN PARTICULARI
CAPUT I. De diversis signis generis.
De tribus communibus generi et differentiae.
Signata communitate omnium simul, commune generi et differentiae dicamus quae prima sunt inter universalia, ut habitum est in praemissis. Dicitur ergo quod generi et differentiae commune est, quod utrumque species contineat in ambitu suae communitatis : continet enim differentia species, quamvis non omnes illas species contineat, quas continet genus: et hoc ideo est quod differentia est divisiva, et per hoc quod est divisiva, ponitur sub genere, et efficitur minus communis quam genus. Rationale enim quod est differentia, etiam quamvis non contineat ea animalia quae sunt irrationalia, quae opposita differentia constituuntur, quae continet genus quod est animal divisum rationali et irrationali ut oppositis differentiis, continet tamen plures species, continet enim hominem et Deum vel deos, quae secundum Stoicos sunt species animalis. Quod quidem exemplum, quamvis simpliciter inconveniens sit, tamen utimur eo, quia non discutimus hic de veritate exemplorum, sed utimur tantum eis ad propositae intentionis manifestationem. Tam genus autem quam differentia praedicatur de pluribus speciebus, dicit Avicenna, quod quamvis non sit necessarium, tamen non est impossibile, quia in pluribus hoc invenitur.
Dubium tamen quod ex hoc oriri posset, in praecedentibus est solutum tam ex parte generis, quam ex parte differentiae: sed certum est quod dicit Avicenna, quod quamvis non sit necessarium, tamen non est impossibile : quia in pluribus hoc invenitur, quod quantum est de aptitudine naturae tam genus quam differentia in pluribus sunt speciebus.
Secundum autem quod generi et differentiae commune est, hoc est, quia quaecumque praedicantur de genere ut genus subjecti sive de specie, et hoc essentiali praedicatione, praedicantur etiam de his speciebus quae sunt sub ipso genere. Similiter quae praedicantur de differentia essentialiter, ut differentia differentiae ipsius, praedicabuntur etiam de specie quae est sub ipsa differentia. Est autem sub differentia species constituta per differentiam. Hoc autem patet exemplo : cum enim genus sit animal, praedicatur de eodem substantia ut genus, et animatum ut differentia: et non solum de eodem animali haec praedicantur, sed praedicantur etiam haec eadem de his speciebus
quae sunt sub animali usque ad individua, de quibus etiam praedicantur, quia illa ultima illarum specierum sunt subjecta. Similiter cum rationale sit differentia, de hac praedicatur ut differentia, quod est ratione uti: quod quidem ratione uti non solum praedicatur de differentia quae est rationalis, sed praedicatur etiam de his speciebus quae sub hac sunt differentia quae est rationale, et de individuis eorum, et de homine, et de diis.
Quod autem dicitur aliquid praedicati de differentia ut differentia, convenire non videtur his quae in tractatu de Differentia dicta sunt : ibi enim probatur, quod differentiae non est differentia. Quamvis autem differentia non habeat differentiam ut formam, differentia tamen cum sit naturalis potentia, habet actum et finem : et sic ad actum et finem comparata, aliquid habet praedicatum de ipsa per modum differentiae, et hoc non est contrarium his quae in ante habitis dicta sunt.
Adhuc autem est tertia communitas generis et differentiae, quod perempto genere et differentia, necesse est simul perimi species quae sunt sub ipsis : si enim non sit animal, sequitur quod non sit equus vel homo, et similiter si non sit rationale quod est differentia, sequitur quod nullum erit utens ratione, sicut homo, vel Deus. Et hujusmodi causa est, quia genus est quid et substantia speciei, differentia autem forma essentialis : et ideo peremptis his necesse est destrui species quae sunt sub ipsis.