CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Contra eos qui pecuniam posuerunt summum bonum.
Irrationabilius autem dixerant, qui divitias pecuniarum summum bonum esse dixerunt duabus rationibus. Quarum una est, quod pecunia violentia et acquiritur et amittitur : latrone enim spoliante latronem, quod violenter acquisitum est, violenter amittitur. Summum autem bonum in vita nec acquiritur nec amittitur, nisi operatione voluntaria. Divitiae ergo non sunt summum bonum.
Secunda ratio est, quia divitiae nunquam quaeruntur nisi alterius gratia. Summum bonum nunquam autem quaeritur nisi per seipsum et propter seipsum. Divitiae ergo non sunt summum bonum. Propter hoc ea quae antedicta sunt de voluptate et virtute et honore, rationabilius dicta sunt : quia illa ad minus sunt fines per se desiderai. Bonum autem divitiarum in ratione sua claudit, quod finis esse non potest. Divitiarum enim bonum est instrumentaliter deservire, et omnem necessitatem redimere. Quaecumque autem sic appetuntur, propter aliud appetuntur : et ita fines esse non possunt.
Ratio tamen quare summum a quibusdam rudibus ponebantur, est quia universalem ad omnia promittunt sufficientiam : et tales nullam boni rationem considerant, nisi illam quae est utilis : propter quod philosophiae detrahunt tam- quam inutili, quia exteriorum bonorum acquiritur nihil per philosophiam : pecunias autem amant tamquam in ipsis sit summa beatitudo. Et iste appetitus non est tantum in plebeiis, sed etiam in solemnibus personis, regibus scilicet, et principibus, sicut fabulae poetarum dicunt de Mida rege Phrygiae, quod Pactolus fluvius fluebat ei aurum continue, et quod oravit quod quidquid tangeret, in aurum verteretur. Haec omnia pro pecunia fecit, ita quod etiam sententias Jovis pro pecunia pervertit : propter quod Jupiter dedit ei aures asininas, quia non nisi asinino sensu divitias ponit esse summam bonum : cum summum propter se et semper, et divitiae propter alterum desiderentur : non enim habet bonum per se, sicut est virtus et philosophia, aliquid ad quod referatur, cum sit ipsum optimum, et hoc ipsum quod non refertur ad alterum : non igitur sit causa inhabilitatis, sed potius perfectionis in bonitate cujus est. Propter quod dicit Eustratius, quod apud veteres in pace civitatum viri illustres et politici de communibus providebant studentibus in philosophia, ut ab omni sollicitudine liberi intenderent speculationi. His rationibus una additur ex ethica Eudemia sumpta, scilicet quod divitiae sunt exteriorum bonorum : et ita sunt accasio mali frequenter sicut et boni. Bonum autem quod quaeritur, intrinsecum est et super omne boni causa.
Ut ergo colligamus quae dicta sunt, pecuniosus etiam violentus aliquis est. Et adhuc divitiae non sunt bonum quod quaeritur : utiles enim sunt, sed et alterius gratia quaeruntur. Adhuc autem in exterioribus existentes occasio sunt boni et mali. Ideo magis quae prius dicta sunt de virtute et honore et rationabilius fines humanae vitae esse utique existimaverunt : haec enim honesta vel honestatis partes propter se diliguntur. Si quis tamen subtiliter consideret, neque illa sunt humanae vitae fines : quamvis multi sermones ab Epicureis et Stoicis ad hoc
probandum compositi sint. Haec quidem igitur relinquantur : quia quantum ad propositam intentionem sufficit, satis dictum est de eis.