Sequitur modus vocationis, cum subdit :
Et sequitur festinata, et simplex, et perfecta obedientia :
Dicit igitur primo duo : tempus, et factum.
Dicit igitur : Potestis bibere, etc. ?
Dicit igitur : Pilatus autem, ambitiosus nolens amittere principatum,
Dicit igitur :
" Et conveniunt ad eum, "
Hoc est, ad Christum mala conventione. Psal. II, 2 : Principes convenerunt in unum adversus Dominum, ei adversus Christum ejus.
" Pharisaei, " qui de observantia legis suae gloriabantur. Luc. xviii, 11 et 12 : Pharisaeus stans, haec apud se orabat : Deus, gratias ago tibi,.... quia non sum sicut caeteri hominum, etc. Jejuno his in sabbato, decimas do omnium quae possideo,
" Et quidam de Scribis, " qui de falsi nominis scientia gloriabantur. I ad Corinth. VIII, 1 : Scientia inflat, charitas vero aedificat.
" Venientes ab Ierosolymis, " ubi fuit locus religionis, et sapientiae, et legis, et auctoritatis. Isa. ii, 3 : De Sion exibit lex, et verbum Domini de Jerusalem. Et ideo isti majora aliis praesumpserunt, et forte ad explorandum et observandum Christum missi fuerant. Genes. xlii, 9 : Exploratores estis : ut videatis infirmiora terrae venistis.
" Et cum vidissent, etc. "
Tangit de quo reprehendebant, quia " cum, " observando oculo nequam, " vidissent. " Matth. XX, 15 : An oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum, ?
" Quosdam, " simplices, non omnes, " ex discipulis ejus, " scilicet Domini Jesu, " communibus manibus, id est, non lotis " manibus : quia Judaei communia Gentilibus opera vel escas, immunda reputabant, " manducare panes : " quia quamvis nihil inquinamenti manibus adhaereret, tamen communes reputabant nisi lavarent, quod superfluum et superstitiosum. Reputabant enim, quod contactus aliquis immunditiam manibus impressisset : et hoc exponendo subinfert
Evangelista : " Communibus, id est, non lotis manibus manducare panes : " quia non nisi ad exteriora respiciebant : et hoc superstitiosum est respicere exteriora, interioribus neglectis. Job, IX, 30 et 31 : Si lotus fuero quasi aquis nivis, et fulserint velut mundissimae manus meae : tamen sordibus intinges me, et abominabuntur me vestimenta mea, hoc est, quantumcumque lotus fuero extra, tamen intus sordidus existens, a te reputabor immundus : et vestes extra mundatae interiorem immunditiam detestantur.
" Vituperaverunt. " Interiora non habentes reprehendere, ad exteriora se contulerunt : unde dicit de talibus Apostolus, ad Roman. x, 3 : Ignorantes justitiam Dei, et suam quaerentes statuere, justitiae Dei non sunt subjecti.
Pharisaei enim et omnes Judaei, nisi crebro laverint manus, non manducant, tenentes traditionem seniorum.
Et a foro, nisi baptizentur, non comedunt : et alia multa sunt quae tradita sunt illis servare, baptismata calicum, et urceorum, et aeramentorum, et lectorum.
Et interrogabant eum. Pharisaei et Scribae: Quare discipuli tui non ambulant juxta traditionem seniorum, sed communibus manibus manducant panem ? "
" Pharisaei enim, " praecipue, " et omnes Judaei, " a Pharisaeis instructi.
Tangit enim hic observationes superstitiosas Judaeorum. Dicit autem tria, scilicet, observationes in lotura manuum, et observationes in lotura corporum, et observationes in lotura vaso-