CAPUT III. Quid est propositio.
TRACTATUS II. DE GENERATIONE SYLLOGISMORUM IN FIGURA.
De coniugationibus universalium syllogismorum imperfectis, et de perfectione earum.
His autem, sicut dictum est, praemissis, conjugationes imperfectas universalium syllogismorum ponamus, et ostendamus qualiter sunt utiles, et qualiter perfici habent : imperfectas autem dicimus, in quibus major est de inesse affirmativa vel negativa, et minor de contingenti. Dicamus igitur primo ubi major est de inesse affirmativa et minor de contingenti affirmativa,quia illa sumitur juxta primum modum primae figurae. Insit enim a major extremitas omni b medio, B autem medium contingat omni c minori extremitati, necesse est igitur a contingere omni c in conclusione, sic formato syllogismo, omne b a, omne c contingit esse B, ergo omne c contingit esse a. Aut detur oppositum conclusionis, sic, non contingit omne c esse a. Accipiatur ergo illa cum minori quae fuit de contingenti, sed posita inesse sic, non contingit omne cesse a, hoc est, de necessitate aliquod c non est a : per minorem autem positam inesse dicitur et ponitur omne c esse b, quod quidem falsum est sed non est impossibile : quia contingens erat, sicut dictum est in primo syllogismo. Ex his autem duabus sic sumptis sequitur, quod a non contingit omni b inesse : quod non potest stare cum majori in qua dictum est, quod omni b inest a. Hic enim syllogismus deductionis scilicet ad impossibile fit per tertiam figuram : est enim quintus tertiae per mixtionem necessarii et inesse, habens majorem particularem de necessario, et minorem universalem de inesse: patet igitur quod sequitur primae conjugationis conclusio, quod scilicet omni c contingat a inesse : quia dato opposito conclusionis sequetur oppositum majoris datae : quod est falsum et impossibile, cum in minori quae fuit de contingenti, non fuerit positum nisi falsum et possibile : et ex possibili non debet sequi impossibile, sicut nuper determinatum est.
Potest autem hoc idem ostendi per primam figuram, si minor quae est de contingenti ponatur de inesse, et syllogizetur per propositiones de inesse sic : ponatur enim minor de inesse, ita quod b insit c, sic, omne c b, ergo omne c a, et ex his accipiatur conclusio de contingenti : quia si omne b est a, tunc a contingit omni b inesse : quia si non contingeret inesse, tunc sequeretur quod non inesset a ipsi B: et fiat tunc talis syllogimus, omne b contingit esse a, omne c b, ergo omne c contingit esse a : sed positum erat in opposito conclusionis primi syllogismi, non contingit omni c inesse a, patet igitur quod utilis est talis conjugatio.
Sed in hac mixtione contingentis et inesse oportet scire, quod accipiendum est inesse simpliciter quod non determinetur secundum hoc tempus ut nunc, sive in hoc tempore : sed simpliciter insit et semper secundum terminorum cohaerentiam et habitudinem : quia per hujusmodi propositiones quae sic sunt de inesse simpliciter, facimus syllogismos in hac mixtione : quoniam si sumatur major
in hac mixtione de inesse ut nunc, non erit syllogismus, sed deficiet propter terminorum inutilitatem : hoc autem in terminis manifestum, qui sunt homo, movens, equus : nihil enim fortasse prohibet, si ita ponatur omni moventi hominem inesse : sicut si ponatur quod omne quod movetur sit homo, et nihil moveatur nisi homo. Movens autem contingit omni equo, ita quod omnem equum contingit moveri. Et tamen non sequitur quod omnem equum contingat esse hominem : quinimo de necessitate nullus equus est homo.
Amplius ex eadem dispositione propositionum sequitur, quod conclusio sit affirmativa universalis de necessario si tales accipiantur termini, animal, movens,homo, ita quod primus sit animal sive major extremitas : medium autem sit movens : et minor extremitas sive postremum sit homo : sic enim propositiones similiter se habebunt in modo et figura ut prius : et non sequitur conclusio de contingenti, sed de necessario : quia ex necessitate homo est animal, et non contingenter : et formatur sic syllogismus : omne movens animal : omnem hominem contingit esse moventem : ergo omnem hominem contingit esse animal : sic enim major est accepta de inesse ut nunc, et non simpliciter : quia igitur sic accepta majori de inesse ut nunc, sequitur universalis negativa de necessario, non potest sequi aliqua conclusio affirmativa de contingenti : et quia sequitur affirmativa de necessario, non potest sequi aliqua de contingenti negativa.
Circa haec autem quae dicta sunt, ocurrit dubitatio de conjugationibus imperfectis : videntur enim omnes esse sophisticae, et per consequens inutiles : quia cum major propositio sit de inesse simpliciter sive sit affirmativa sive negativa, praedicatum convenit his quae actu stant sub subjecto quod est medium. In minori autem propositione illud idem medium est praedicatum, et per modum contingentis ampliatur ad standum pro pluribus quam stet in ea quae fuit de inesse simpliciter. Ergo medium pro pluribus stat in minori quam in majori. In omnibus igitur hujusmodi conjugationibus incidit fallacia figurae dictionis, vel fallacia consequentis.
Adhuc autem ex praemissis habitum est, quod alteri praemissarum debet assimilari conclusio : sed hic non est hoc modo : quia minor est de contingenti ad utrumlibet, conclusio autem est de contingenti pro possibili, et sic conclusio nec assimilatur majori, nec minori : et sic videtur quod inutilis sit conjugatio.
Ad haec autem non est difficile solvere si praemissa ad memoriam revocentur : quando enim major est de inesse simpliciter, medium quod est subjectum majoris stat pro omnibus quae actu vel habi tudine sunt sub ipso, et de omnibus his possibiliter praedicatur praedicatum : de quibus enim possibiliter praedicatur homo, de omnibus istis possibiliter praedicatur animal, etiamsi actu non stent sub homine : quia praedicati opraedicati de subjecto est propter cohaerentiam terminorum, et ad ampliora medium in minori per modum contingentis ampliari non potest, quia aequalis est suppositio in utroque : propter quod fallacia non incidit, nec secundum figuram dictionis, neque secundum consequens.
Ad aliud dicendum quod conclusio est de contingenti sicut altera praemissarum, vel est de inesse sicut reliqua : nec oportet propter conjugationem, conclusionem ulterius alteri praemissarum assimilari. Qualiter autem ex talibus consequatur conclusio de inesse et conclusio assimiletur illi quae est de inesse, patebit inferius.
Adhuc autem dubitatur de perfectione hujusmodi syllogismorumimperfectorum: in praehabitis enim primus modus istius mixtionis qui est ex utraque affirmativa perfectus est deducendo ad impossibile circa quintum tertiae mixtum de necessario et inesse. In praehabitis autem ubi determinatum est de mixtione necessarii et
inesse, nulla conjugatio utilis inventa est de illa mixtione circa quintum tertiae.Igitur deductio ad impossibile facta est per inutilem coniugationem : non enim aliqua utilis conjugatio posita est in mixtione necessarii et inesse circa quartum secundae, vel circa quintum tertiae. Videtur igitur quod probatio non valeat. Et similiter probata est inutilitas coniugationis negativae per deductionem ad impos- sibile, et factus est syllogismus juxta tertium tertiae majori particulari existente de necessario, et minori universali de
inesse : quae conjugatio reputata est inutilis in praehabitis.
Si forte aliquis dicat ad haec, quod tales coniugationes in praehabitis reputatae sunt inutiles, quia simpliciter inutiles : sunt enim inutiles quotiescumque illa de inesse est de inesse ut nunc : hic autem reputantur utiles, quia hic sumitur illa de inesse pro inesse simpliciter : et sic quoad hoc reputantur hic utiles, propter terminorum in hac materia electionem. Contra hoc autem esse videtur, quod in syllogismo mixto de necessario et inesse, minor quae est de inesse accepta est a minori primi syllogismi, quae est de contingenti ad utrumlibet posito in esse: quando autem tale contingens ponitur inesse, non potest illa propositio esse nisi de inesse ut nunc : et ideo quamvis for- te in mixtione superius determinata quando illa de inesse fuerit de inesse simpliciter, sit utilis talis conjugatio: tamen in proposito non valet, quia hic illa de inesse erit de inesse ut nunc.
Si forte aliquis dicat quod contingens ad utrumlibet duplex est, natum scilicet et infinitum, et dicit quod in talibus coniugationibus in quibus major est de inesse simpliciter et minor de contingenti, minor est de contingenti nato : ideo quia major de inesse simpliciter appropriat sibi minorem : et cum major sit de inesse simpliciter, non potest minor esse de contingenti infinito : relinquitur ergo quod sit de contingenti nato : contingens autem natum positum inesse dicit inesse
simpliciter, per hoc quod causam habet in subjecto : et sic adhuc stabit, quod in syllogismo ad impossibile illa quae est de inesse, dicit inesse simpliciter, et non ut nunc. Sed contra hoc iterum videtur : quia secundum ea quae in praecedentibus dicta sunt, nulla propositio potest sibi appropriare aliam nisi quae vel major in syllogismo perfecto primae figurae secundum dici de omni vel dici de nullo, vel potest esse major in syllogismo perfecto per reductionem. Major autem de inesse in istis coniugationibus, nec major est in syllogismo perfecto, nec potest fieri major per reductionem. Ergo non potest appropriare sibi minorem de contingenti, ut secundum ejus exigentiam stet pro contingenti nato. Stabit ergo indifferenter sive pro contingenti nato, sive pro infinito : et sic nulla est dicta solutio. Adhuc autem etiam in terminis manifestum est, quod in tali coniugatione aliquando sequitur conclusio de contingenti nato et pro possibili, et aliquando sequitur conclusio de contingenti infinito : ponantur enim termini, coloratum, album, homo : et formetur syllogismus sic, omne album coloratum : omnem hominem contingit esse album : ergo omnem hominem contingit esse coloratum, quod est contingens non necessarium, et contingens natum. Si autem sic ponantur termini, motum, ambulans, homo : et formetur syllogismus sic, omne ambulans movetur : omnem hominem contingit ambulare : ergo omnem hominem contingit moveri : patet quod conclusio est de contingenti infinito, et sic patet quod minor a majori non appropriatur, ut stet secundum exigentiam majoris : et hoc videtur esse concedendum.
In syllogismo autem deducente ad impossibile, ex opposito conclusionis et minori posita inesse concluditur conclusio de inesse, quae non potest stare cum majori primi syllogismi. Quamvis ergo tales coniugationes inutiles sint ad conclusionem de necessario sicut praehabitum est : sunt tamen utiles ad conclusionem de inesse : et sic concluditur conclusio de inesse, quae non stat cum majori propositione de inesse. Et per hoc patet solutio ad omnia quae inducta sunt.
Adhuc autem notandum est quod in secunda perfectione istarum coniugationum, quae fit per primam figuram, ut superius dictum est, quidam dicunt quod major quae est de inesse ponenda in modum contingentis, ut sic ex duabus affirmativis de contingenti sit modus perfectus istius mixtionis. Et hoc non potest esse verum : quia in modo perfecto istius mixtionis quando ambae praemissae sunt de contingenti, oportet majorem esse de contingenti ad utrumlibet : et illa quae est de inesse simpliciter, non potest modificari per contingens ad utrumlibet : non ergo haec conjugatio sic potest perfici ut dicunt. Adhuc autem in conjugatione in qua utraque est de contingenti, concluditur contingens ad utrumlibet, ut in ante habitis dictum est. In modorum autem istorum imperfectorum perfectione oportet concludere contingens pro possibili, ut jam ante dictum est. Et ideo modi isti perfici non possunt illo modo, quod major quae est de inesse, modificetur per modum contingentis. Hoc autem verum esse videtur.
Et ideo dicendum quod isti modi non dicuntur perfici nisi per positionem minoris (quae de contingenti est) inesse, ut sic ex duabus de inesse conclusio de inesse sequatur, ex qua ulterius concludenda est illa de contingenti, sicut supra isti modi perfecti sunt.