21. Historia de Domina In sabbato.
32. De sancto Alberto Carmelita.
51. De s. Berchtoldo Garstensi.
52. De s. Bernaardino Senensi.
55. De ss. Cyrillo et Methodio.
60. In festo duorum Ewaldorum.
85. In translatione s. Thoniae Aquinatis.
93. In Translatione s. Virgilii.
In 1. Vesperis.
Super Psalmos.
A. Ad nova festa Dei
praesentis honore diei
A foedis Iota
concurrunt aurea vota.
R. O dux praeelare,
fac ad portum remigrare
Fluctivagos mundi,
cum sis exemplar eundi.
Nosque, tuam partem.
transpone salutis ad arcem;
V. Junge scholis Christi,
rector quibus Ipse fuisti.
Ad Magnificat.
Laudibus Insignis,
meritis clarissime dignis,
Par confessorum,
dulcis mixtura bonorum,
Da prece servorum
votis, Perchtolde, tuorum
Saecula plena bonis,
coelestibus aurea donis.
Ad Matutinum.
Invitatorium.
Sors dedit aeterna
Perchtoldo jura superna,
Plebs cognata choris
ad opus consurgit honoris.
In 1. Nocturno.
Antiphonae.
1. Iste beatus vir
est divinitus quasi lignum,
Quod fructum profert
aeterno germine dignum.
2. Hic Domino placuit
per gaudia juncta timori,
Quae contrarietas
divino servit honori.
3. Cujus, Christi, caput
tua gloria vexit ad astra,
Da per eum membris
vitae solemnia castra.
4. Eja, sancte pater,
quam vera pace quiescis,
In spe dispositus
Domini marcescere nescis.
5. Adstabat mane
Domino Perchtoldus, at ille
Sero refudit ei
coelorum praemia mille.
6. Te, pater alme, beat
aetemi laurea floris
Nobiscum partire tui
diadema decoris.
Respunsoria.
1. Hic Domini servus
districto calle viarum
Transiit ut cervus
ad fontes currit aquarum
V. Nam sitiit rivum
coelesti nectare vivum.
2. O dignum dignis,
o nullo turbine victum,
Qui manibus mundi
retinentem liquit amictum,
V. Ne possit nimium
legis dissolvere dictum.
3. Justitiac cursum
coelorum limite sursum
Sanctus adimplevit
ubi pacis in orbe quievit
V. Et patriae laetam
celebrat sine fine dietam.
4. Quam carus Christi,
Perchtolde, miles fuisti
Qui faciens mundi
fallentis pectora tundi
Militiac zonam
non solvis adusque coronam.
V. Fac ita pugnare,
quos te cognoscis amare.
In 2. Nocturno.
Antiphonae.
1. Justus, qui loquitur
verum de corde fideli
Absque doli maculis,
intrat solatia caeli.
2. Hic non accepit
animan sub pondere vano
Sed meritis gravidam
virtutum robore sano.
3. In virtute tua
sanctus laetabitur iste,
Quem tua praevenit
dulcis benedictio, Christe.
4. In Dominum justus
quoniam sua vota reclinat,
Ille sibi sine defectu
bona summa propinat.
5. Te decet omnis honor,
rex dives in arce polorum,
Qui fidei servum
sociis adscribis eorum.
6. Cum Dominus fuerit
judex in mente profunda,
Serva nos, Perchtolde, tuos
a morte secunda.
Responsoria.
1. Sanctus Perchtoldus
subiit quasi Martha laborem,
Praedulcem tamen ejus agens
in corde sororem;
V. Contemplando bibit
verbi coelestis amorem.
2. In terris velut In coelis
pia mens habitabat,
Justus enim patriae meritis
in carne vacabat,
V. Coelitus assumi
dignus quasi virgula fumi.
3. De nebulis stellaque clarens
de luce novella
Emicat expresse,
Perchtoldus creditur esse,
V. Fama jucundus
et ab omni pulvere mundus.
4. Pastor praedigne,
pater o Perchtolde benigne,
Transfer ab errore
famulos Illoque tenore
Justitiae serva,
quo simus grata caterva ;
V. Fac nos aequales
Domini fervore sodales.
In 3. Nocturno.
Ad Cantica.
A. Gaudia sanctorum
latissima, nescia finis,
Flore sub aeterno
nullis damnanda pruinis,
Jam, pater, Intrasti;
fac nos procul esse ruinis.
Responsoria.
1. Justum describunt
titulis miracula clara,
Corde stupenda nimis,
novitas origine rara;
V. Lusit In electo
de coelis gratia cara.
2. Corporis In cella
radians purissima stella
Frondibus elisum
dat claro sidere visum,
V. Liberat obsessos,
curat languore repressos.
8. Crevit In ecclesiae
pelagus sanctissima stilla,
Nam sacra post carnem
plus est operata favilla ;
V. Sic Dens exaltat
servos de morte pusilla.
4. Post habitum carnis
post reddita terrea jura
Induit aeternis
Perchtoldum coelica cura
Ipse sic auxilio
nobis In morte futura.
V. Ne nos involvat
Domini sententia dura.
Ad Laudes.
Antiphonae.
1. Jam velut aurora
consurgens luce decora
Progreditur justus
operum candore venustus.
2. Sub radiis laxis
jam volvitur aureus axis
Coelica per dona
justi fulgente corona.
3. Ecce viam pandis,
per quam, pater inclite,
scandis
Ad lumen verum
supremo jure dierum.
4. In nobis aestum
domans, Percbtolde, mole-
stum
Per ventum roris
medium depone caloris.
5. Alme pater, sero
stans coram judice vero
Perpetuae morti
nos subtrahe robore forti.
Ad Benedictus.
A. Gaudet In caelis
animarum turba fidelis
Laude Dei plena
tanto concive serena,
Cujus honore David
cornu sublime paravit
Per bona virtutis
et munera vera salutis.
In 2. Vesperis.
R. O nova Jerusalem,
Domini structura superna,
Quae non admittis
Babylonis jura veterna,
In te Berchtoldus
paradisi tempora verna
Securus celebrat,
qui nos pietate paterna
Dirigat In fine
tamquam praeclara lucerna
V. Ne trahat errantes
mortis tenebrosa caterva
Nobis prodesse
digneris ad omne necesse.
Ad Magnificat.
A. O pater, o rector
coelesti dives honore
Quem primi colimus,
de primo cordis amore
Nos tibi deferimus
jam corda repleta pavore.