Cap. IV. De istius fidei expressione catholica.
PARS SECUNDA. De creatura mundi.
Cap. I. De productione mundi totalis.
PARS TERTIA. De corruptela peccati.
Cap. I. De origine mali in communi.
Cap. IV. De primorum parentum punitione.
Cap. VII. De originalis peccati curatione.
PARS QUARTA. De incarnatione Verbi.
PARS SEXTA. De medicina sacramentali.
Cap. I. De Sacramentorum origine.
Cap. III. De Sacramentorum numero et distinctione.
PARS SEPTIMA. De statu finalis iudicii.
De gratia, in quantum est remedium peccati.
De gratia vero, in quantum est remedium contra peccatum, haec tenenda sunt, quod liberum arbitrium, licet sit "sub Deo potentissimum ", potest tamen per se in peccatum corruere, sed nullatenus potest resurgere sine adiutorio divinae gratiae, quae dicitur gratum faciens.
Illa autem gratia, licet sit sufficiens remedium contra peccatum, non tamen infunditur adulto, nisi adsit liberi arbitrii consensus. Ex quo colligitur, quod ad iustificationem impii quatuor concurrunt, scilicet infusio gratiae, expulsio culpae, contritio et motus liberi arbitrii. - Expellitur ergo culpa a Dei dono, non a libero arbitrio, non tamen sine libero arbitrio. Nam gratiae gratis datae est liberum arbitrium revocare a malo et excitare ad bonum; et liberi arbitrii est consentire, vel dissentire; et consentientis est gratiam suscipere: et suscipientis cooperari eidem, ut tandem perveniat ad salutem .
Ratio autem ad intelligentiam praedictorum haec est: quia, cum primum principium, hoc ipso quod primum et potentissimum, sit causativum omnium, quae fiunt in universo praeterquam peccatorum, quae sunt " transgressiones legis divinae et caelestium inobedientiae mandatorum ", nihil habet sibi rebelle, iniuriosum et oflensivum nisi peccatum, quod, contemnendo Dei praeceptum et avertendo nos a bono incommutabili, offendit Deum, deformat liberum arbitrium, perimit donum gratuitum et obligat ad supplicium aeternum. Cum igitur deformatio imaginis et peremptio gratiae sit quasi annihilatio in esse moris et vitae gratuitae; cum offensa Dei sit tantum ponderanda, quantus est ipse: cum reatus poenae aeternae rationem teneat infiniti: impossibile est, quod homo resurgat a culpa, nisi recreetur in vita gratuita, nisi remittatur offensa, et poena relaxetur aeterna. Solus igitur, qui fuit principium erealivum, est et principium recreativum, Verbum scilicet Patris aeleraum, quod est Christus Iesus, mediator Dei et hominum , quod quia omnia de nihilo creat, ideo creat se ipso solo sine aliquo intermedio.
Quia vero recreat, deformatum per vitium culpae reformando per habitum gratiae et iustitiae, obligatum ad paenam absolvendo per satisfactionem condignam; hinc est, quod nos reparat, sustinendo pro nobis poenam in natura assumta et infundendo gratiam reformativam, quae, quoniam continuat nos suae origini , facit nos membra Christi; ac per hoc animam peccatricem, quae fuerat inimica Dei, prostibulum diaboli et serva peccati, facit sponsam Christi, templum Spiritus sancti et filiam Patris aeterni: quod totum fit per gratuitam et condescensivam inlusionem doni gratuiti.
Rursus, quoniam Deus sic reformat, quod leges naturae inditas non infirmat ; ideo sic hanc gratiam tribuit libero arbitrio, ut tamen ipsum non cogat, sed eius consensus liber maneat: et ideo ad hoc, quod culpa expellatur, non solum necesse est, quod gratia introducatur, verum etiam, quod liberum arbitrium in adultis - in adultis dico, quia in parvulis sufficit fides Ecclesiae et meritum Christi, et excusat impotentia sui - necesse est, inquam, quod conformet se expulsioni culpae per detestationem omnium peccatorum, quam vocamus contritionem; est etiam necesse, quod conformet se introductioni gratiae, per complacentiam et acceptationem doni divini, quam vocamus motum liberi arbitrii. Et sic necesse est, ista quatuor concurrere ad iustificationem impii.
Postremo, quia praedispositio ad formam completivam debet esse ei conformis: ad Hoc, quod liberum arbitrium se disponat ad gratiam gratum facientem, indiget adminiculo gratiae gratis datae; et quia gratiae est liberum arbitrium non cogere, sed praevenire, et simul utriusque est in actum prodire: hinc est, quod in nostra iustificatione concurrit actus liberi arbitrii et gratiae, consone quidem et ordinate, ita quod gratiae gratis datae est excitare liberum arbitrium: liberi arbitrii autem est hujusmodi excitationi consentire, vel dissentire: et consentientis est ad gratiam gratum facientem se praeparare, quia hoc est facere quod in se est ; et sic disposito gratia gratium faciens habet infundi, cui liberum arbitrium potest cooperari, si vult, et tunc meretur: vel contrariari per peccatum, et tunc demeretur. Si ergo cooperetur ei usque in finem, meretur pervenire ad aeternam salutem.
Verum est igitur quod dicit Augustinus , quod " qui creavit te sine te non iustificabit te sine te ".
Verum est etiam, quod non est volentis neque currentis, sed Dei miserentis.
Verum est etiam, quod nullus potest superbire de meritis, quia nihil in nobis Deus praeter sua dona coronat. Reservavit enim sibi Deus munera gratiae liberaliter largienda, ut discat homo non esse ingratus nec in se, quasi non acceperit, sed in Domino gloriari . - Verum est etiam, quod licet liberum arbitrium per se legem implere non possit nec gratiam in se efficere, inexcusabile tamen est, si non facit quod potest, quia gratia gratis data semper est praesto ad commonitionem , cuius adminiculo facere potest quod in se est: quo facto, habeat gratiam gratum facientem: qua obtenta, divinam impleat legem et faciat Dei voluntatem: qua facta, tandem ad beatitudinem perveniat sempiternam propter opera meritoria, quae totaliter sunt a gratia, totaliter etiam a libero arbitrio, licet principalius a gratia: quia, ut dicit Augustinus , " gratia ad liberum arbitrium comparatur, sicut sessor ad equum", qui quidem sessor liberum arbitrium dirigit, deducit et perducit ad portum aeternae felicitatis, exercendo nos in operibus perfectae virtutis secundum donum ipsius gratiae septiformis.