IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Impugnat quod dicit D. Thom. ad primam quaestionem, quatuor rationibus. Prima, dispositio ad gratiam est terminus creationis, sed secundum D. Thom. creatura creare nequit. Secunda, effectus Sacramenti fit in instanti, sed Sacramentum non potest agere nisi per motum. Tertia, in Eucharistia nihil est assignabile, a quo attingi posset transsubstantiatio. Quarta, ponitur pluralitas sine necessitate. Gratiam creari, praeter Scot. hic. et d. 16. q. 2. tenent Alens. 2. p. q. 9. m. 8. D. Bonavent. 2. d. 26. art. 1. q. 4. Richardi. ibi art. 1. q. 4. Capreol hic ad arg. Scot. contra 3. concl. Major. q. 1. Palud. q. 1. Ferrar. 4. contra gent. c. 57. Cajet. 1. p. q. 110. a. 1.
Contra istam (b) opinionem , quantum ad illa, quae ponit ad primam quaestionem, arguitur primo sic : Creatura non potest agere instrumentaliter ad terminum creationis, secundum ipsum, et hoc, ut dicit alibi, maxime verum est de substantia corporea, cujusmodi est Sacramentum; dispositio autem proxima ad gratiam, qualem ponit, est terminus creationis. Minor probatur, quia illa dispositio est simpliciter forma supernaturalis, et quaelibet talis aeque non est educibilis de potentia naturali subjecti recipientis: aeque etiam subjectum est in potentia obedientiali ad quamcumque talem formam. Item, ista (e) dispositio respectu gratiae, cum secundum ipsum, sit necessitans respectu gratiae, quando non est impedimentum in suscipiente, sequitur quod simul flant in anima non indisposita ista dispositio et gratia: ista ergo dispositio fit in instanti, sicut et gratia. Hoc etiam patet, quia non est successio in inductione alicujus formae, nisi penes partes mobilis, vel penes partes ipsius formae; neutrum autem est hic. Primum non, quia subjectum est indivisibile. Secundum non, quia tunc gradus formae non possent esse, nisi talis dispositio fieret continue major et minor: sed possibile est in aliquo suscipiente Sacramentum, minimam dispositionem induci, sicut et minimam gratiam infundi: ad istam autem gratiam non requiritur, nisi minima dispositio: non est ergo ibi successio penes gradus, secundum quos dispositio successive inducatur.
Patet etiam tertio illa propositio, quia instrumentum non agit, nisi in virtute principalis agentis ; ergo si instrumentum non potest agere, nisi in tempore ad istam dispositionem, sequitur, quod Deus aget in tempore, vel successive ad eamdem. Consequens videtur inconveniens; tum propter infinitatem potentiae agentis ; tum propter summam capacitatem suscipientis non habentis contrarium. Sic ergo supponatur ex istis tribus probationibus, quod illa dispositio praevia ad gratiam, quam ponunt, inducatur, vel induci possit in instanti. Sacramenta autem non possunt habere actionem suam in instanti, probatio, quia communiter in Sacramentis requiruntur verba multa, ut patebit inferius ; illa autem non possunt habere esse in instanti, ergo in tempore, quare nec agere actione sua naturali, ergo nec supernaturali, quia nec secundum eos, quando instrumentum habet actionem excedentem suam virtutem, habet etiam actionem propriam.
Si autem fingatur aliquam unam syllabam totius orationis instrumentalis habere esse in instanti (quod ideo fictio est, quia formatio hujus syllabae est cum motu locali aeris et motus. non est in instanti), adhuc non salvatur propositum, quia aut illa esset prima syllaba, aut ultima, aut intermedia; quaecumque ponatur, ex quo illa habet actionem et dispositionem illam, quae causatur in instanti, et nulla alia, sequitur quod illa sola sufficeret, et inter omnes alias haberet rationem Sacramenti, quia omnes aliae praeter illam, nec instrumentaliter, nec quocumque modo agunt dispositionem illam praeviam, quod est inconveniens, quia in tali oratione Sacramentali, nulla syllaba ponitur Sacramentum, sed tota oratio.
Quod si ultra fingas ultimam syllabam esse instrum:ntum completive, et habere actionem istam, quae attribuitur Sacramento, non in virtute propria, sed in virtute omnium praecedentium, sicut ultima gutta in virtute omnium praecedentium cavat lapidem 8. Physic. hoc nihil est, nunquam enim in talibus ultimum completive causat effectum in virtute praecedentium, nisi quia praecedentia dereliquerunt aliquam dispositionem praeviam ad illum terminum ; hic autem syllabae praecedentes, nullam dispositionem talem relinquunt ante ultimam;ergo, etc.
Item in aliquo Sacramento, scilicet Eucharistiae, non videtur ista causalitas esse possibilis, et hoc sive loquamur de Sacramento pleno, scilicet Eucharistia jam consecrata, vel de ipsa consecratione Sacramentali, quae est via ad Sacramentum. Nam primo modo loquendo, species illa panis non videtur esse causa instrumentalis attingendo effectum, scilicet existentiam realem corporis Christi, neque aliquam dispositionem ad illum effectum. De consecratione etiam patet, quia illa verba prolata non attingunt transubstantiationem, quae est terminus principalis hujus consecrationis, cum illa transubstantiatio non fiat nisi virtute Dei infinita, quod aeque vel magis patet, quam de creatione: neque attingit aliquam dispositionem praeviam ad illam transubstantiationem, quia aut illa dispositio esset in pane,aut in Christi corpore, neutro modo potest dari. Non enim in corpore, quia jam non esset dispositio; nec in pane, quia, cum illa dispositio esset necessitans ad transubstantiationem, esset in eodem instanti cum transubstantiatione, et tunc in illo instanti esset panis, quia quando est dispositio, est et ejus subjectum ; simul ergo esset panis in eodem instanti, in quo est illa dispositio et transubstantiatio, quod includit contradictionem. Similiter pura fictio videtur esse, quod per ista verba : Hoc est enim corpus meum, magis alteretur realiter panis, quam per alia verba prolata, scilicet: iste panis est albus, et hujusmodi, cum sonus non habeat virtutem aliquam ad causandum alterationem realem in pane.
Posset etiam argui ut prius, quia illa verba Sacramentalia habent esse in tempore, ergo et actionem suam praecise in tempore. Illa autem dispositio ad Eucharistiam, si fingatur, non potest poni causari in tempore, propter similes probationes, quae supra tactae sunt in secundo argumento. In proposito etiam est ratio specialis, quia verba consecrationis Eucharistiae non possunt habere actionem respectu transubstantiationis seu dispositionis necessariae ad transubstantiationem, quia non prius agunt circa passum, quam tangant ipsum secundum eos, et secundum Philosophum 7. Physicor. de simultate agentis et passi. Nunc autem in instanti completae prolationis nondum species illorum verborum tangunt speciem panis, quia multiplicatio soni et sensatio non fit nisi in tempore, secundum Philosophum in de sensu et sensato, dubitatione penultima: ergo per tempus post instans ultimum completae prolationis verborum, nondum transubstantiatio facta est, nec dispositio praevia ad ipsam: ergo panis per totum illud tempus permanet, quod est contra communem opinionem de Eucharistia. Quarto arguitur (d), quod ista opinio ponit pluralitatem sine necessitate, quod est contra doctrinam Philosophorum, patet primo Physicorum de opinione Melissi, et ejus commendatione ultra Anaxagoram et 3. de Anima et 8. Phys. quod natura nihil facit frustra. Semper enim, si sufficit paucitas ad salvandum apparentia, est magis ponenda ; sed talem dispositionem fieri in Sacramentis, omnino videtur superfluum ; nec hujus pluralitatis videtur esse aliqua necessitas, ut patet in Eucharistia, quia purissima fictio videtur esse, ponere ibi aliquam dispositionem praecedentem, vel inter species panis, quae sunt Sacramentum, et inter existentiam corporis Christi, quae est res signata.
In aliis etiam Sacramentis hoc probatur, nam in illis, quae non imprimunt characterem, nulla necessitas videtur ponendi illam dispositionem quae dicitur ab illis ornatus. Primo hoc videtur esse contra communem doctrinam Theologorum. In quibuscumque enim Sacramentis imprimitur dispositio ad effectum principalem, si propter obicem in suscipiente non causatur tunc effectus principalis, cessante obice, sufficit dispositio ad illum effectum principalem, (apparet in Sacramentis imprimentibus characterem, quae propter hoc non sunt iterabilia) sed in ficte poenitente, cessante fictione, nihil est, quod sufficiat ad effectum verae paenitentiae, alioquin non oporteret talem ficte confessum, de eisdem peccatis alias confiteri; ergo in tali Sacramento nulla imprimitur dispositio, quasi necessitans ad effectum Sacramenti.