A se # a primo qui est # scil- # quod nihil dicitur vile # nobilissimae # et # adhuc. Iudicium de re non debet / dari / sumi per id quod competit ei per accidens, sed magis per id quod competit ei per se:/ magis enim / iudicamus / enim / naturam hominis per hoc quod est rationalis / quam / non / per hoc quod est album. Secundum id autem quod per se cognitioni convenit, non in eius vilitatem redundat si ad vilia se / extendit / extendat /, sed forte secundum aliqua quae conveniunt ei per accidens. Per se enim cognitioni convenit ut cognoscens comprehendat et contineat / rationem / immaterialiter speciem / cogniti, non secundum modum cogniti, sed secundum modum cognoscentis. Haec enim est cognitionis radix, quae omni cognitioni conveniens est: nam nisi cognitum esset aliquo modo in cognoscente, non posset a cognoscente progredi operatio pertinens ad rem cognitam, cum omnis operatio conformetur formae operantis. Rursum, si materialiter forma rei cognitae in cognoscente esset, terminaretur ad cognoscentem, et non esset in eo ut alicuius alterius, et sic non posset aliud cognosci per ipsam. Iterum, si hoc modo esset in cognoscente sicut in cognito, sequeretur quod cognitum semper cognosceret se eodem modo quo a cognoscente cognoscitur, quod patet esse falsum.
Contineri autem in deo omnium perfectiones immaterialiter et sublimiori modo quam sint in rebus quarum sunt, non derogat divinae nobilitati, sed in hoc eius perfectio absoluta consistit, ut supra ostensum est. Relinquitur igitur quod deus vilia cognoscit, et hoc est de nobilitate suae scientiae. Item. Cognitum ad cognitionem non operatur nisi secundum speciem suam quae est in cognoscente. Ibi ergo vilitas rei cognitae / in cognitionem / in vilitatem cognitionis poterit redundare ubi cognitio fit secundum speciem quam res cognita impressit,/ sed deus non cognoscit res,/ vel saltem aequalis gradus cum re cognita. Hoc autem in divina cognitione esse non potest, nam deus non cognoscit res per species a rebus sumptas nec per aliquam aliam speciem quam per suam essentiam, quae est omnium similitudo. Vilitas igitur rei cognitae in nullo derogat nobilitati divinae scientiae. Praeterea. Cum omnis cognitio, inquantum huiusmodi, ad perfectionem pertineat cognoscentis, per hoc interdum consideratio aliquarum rerum repudiatur quod impedit rerum nobiliorum considerationem. Sed hoc in deo esse non potest, nam simul, non successive omnia sua cognita considerat, ut ostensum est. Similiter etiam / non ergo vilitas rerum cognitarum nobilitati divinae scientiae derogare potest.
Sp- # actiones # quam # quae vero in parva tantum modo potest, ex eorum proportione mensuratur.