Postquam dionysius manifestavit eminentiam et causalitatem divinae sapientiae, hic ostendit quomodo per divinam sapientiam deus cognoscat; et circa hoc, duo facit: primo, ostendit quomodo deus cognoscat; secundo, quomodo cognoscatur; ibi: praeterea...p circa primum, tria facit: primo, movet dubitationem; secundo, solvit eam; ibi: sed quod dixi...; tertio, ex solutione posita, quasdam conclusiones infert; ibi: igitur...p dicit ergo primo quod, cum deus sit super omnem sapientiam, ipse tamen laudatur in Scriptura et ut mens et ut ratio et ut cognitor. Est enim dubitatio: quomodo possit intelligere intelligibilia, cum non habeat intellectuales operationes; et quomodo possit cognoscere sensibilia, cum sensum non habeat, sed sit super omnem sensum; cum tamen sacra eloquia tradant quod ipse cognoscat omnia et quod nihil effugit divinam cognitionem, secundum illud Hebr. 4: omnia nuda et aperta sunt oculis eius et non est ulla creatura invisibilis in conspectu eius.
Deinde, cum dicit: sed quod dixi... Solvit propositam dubitationem; et circa hoc, tria facit: primo, ostendit quomodo sensus et intellectus removeantur a deo; secundo, quomodo cognitio ei conveniat; ibi: quare...; tertio, probat per auctoritatem; ibi: et hoc arbitror...p dicit ergo primo quod, sicut multoties dictum est, conveniens est ut intelligantur divina, ut decet deum. Quod enim dicitur quod deus est sine intellectu et sine sensu, non est accipiendum secundum defectum, quasi deus deterior sit his quae habent sensum vel intellectum, sed secundum excessum accipi debet, quia scilicet omnia intelligibilia excedit. Sic etiam attribuimus ei irrationale, inquantum est supra rationem; et attribuimus ei imperfectionem, inquantum est perfectus super omnia et ante omnia; et attribuimus ei quod est caligo impalpabilis et invisibilis, inquantum est lumen inaccessibile, excedens omne lumen quod a nobis videri potest vel per sensum vel per intellectum.
Deinde, cum dicit: quare divina mens... Concludit ex praemissis, quod divina mens omnia cognoscendo continet per cognitionem separatam ab omnibus, quia scilicet eius cognitio est et supra cognitionem intellectus et supra cognitionem sensus, inquantum cognoscit omnia per ipsam primam causam omnium, primo in se habens omnem scientiam, quam omnia esse habeant; sicut prius habuit notitiam Angelorum, quam Angeli fierent et prius etiam, intus in sui dispositione produxit Angelos et omnia alia, quam in propriis naturis essent, quasi sciens omnia, ut ita dicam, ab ipso primordiali rerum principio; et per suam scientiam, duxit omnia ad hoc quod ipsa subsistunt.
Deinde, cum dicit: et hoc arbitror... Probat quod dixerat, per auctoritatem Scripturae; et dicit quod, hoc quod dictum est, significatur in sacra Scriptura cum dicitur quod deus scit omnia antequam fiant et potest accipi Eccli. 23; ubi dicitur: domino enim deo, antequam crearentur, omnia sunt agnita. Et exponit hoc, dicens quod hoc quod dicit quia divina mens novit omnia, non est per hoc quod acquirit scientiam rerum a rebus, sed ex seipsa et in seipsa praehabet per modum causae, omnium scientiam et cognitionem et substantiam. Et dicit substantiam, quia, sicut supra dictum est in capitulo de ente, in ipso esse divino praeexistit omne esse: aliter enim per suam essentiam non posset omnia cognoscere, nisi omnia causaliter in ipso essent. Et quia omnia per suam essentiam cognoscit, sequitur quod ipse sciat omnia et contineat sciendo, non per hoc quod seorsum se immittat dividendo singulis, sicut nos seorsum applicamus intellectum nostrum diversis, sed per unam causae continentiam, quia scilicet cognoscendo unam causam continentem omnia, cognoscit omnia; sicut et lumen, si esset cognoscitivum, per se ipsum cognosceret tenebras, non aliunde accipiens tenebrarum cognitionem, quam a seipso. Comparatur autem deus ad creaturas sicut lumen ad tenebras, propter deficientiam creaturarum a divino lumine.
Deinde, cum dicit: igitur seipsam... Infert ex praemissis, tres conclusiones.
Manifestum est enim quod omnis cognitio est secundum modum eius quo aliquid cognoscitur, sicut omnis operatio est secundum modum formae quo aliquis operatur. Cum igitur divina sapientia omnia cognoscat per hoc quod cognoscit seipsam, ut dictum est, ipsa autem est immaterialis et indivisibilis et una, sequitur quod cognoscat materialia immaterialiter et divisibilia indivisibiliter et multa unitive, inquantum scilicet omnia cognoscit et producit per unum quod est eius essentia. Si enim per causam possunt cognosci effectus, sequitur quod si ipse tradit esse omnibus secundum unam causam quae est eius essentia, quod etiam secundum eamdem causam sciat omnia, sicut quae ab ipso processerunt et quae praeextiterunt in ipso deo, antequam essent in propriis naturis. Et sic manifestum est quod deus non sumit cognitiones rerum ab ipsis rebus, sed magis ipsis cognoscentibus dat quod possunt seipsa cognoscere et quod alia ab aliis cognoscantur.
Secundam conclusionem infert ibi: non igitur...p si enim deus, cognoscendo se cognoscat omnia, sequitur quod non sit in ipso alia cognitio qua cognoscit seipsum et alia qua communiter comprehendit omnia. Si enim ita esset quod cognoscendo seipsum non cognosceret omnia, sequeretur quod eius causalitas alicubi vacaret, ita scilicet quod essent aliqua non ab eo causata.
Sicut igitur impossibile est quod sit aliquid a deo non causatum, ita impossibile est quod sit aliquid a deo non cognitum.
Tertiam conclusionem infert ibi: ita igitur...p si enim modus cognitionis sequitur cognitionis principium, ex quo deus cognitionem rerum non accepit a rebus, sequitur quod non cognoscit existentia per cognitionem quae sit ad modum existentium, sed per cognitionem quae sit ad modum sui ipsius; quod etiam de Angelis Scriptura dicit, quod cognoscunt quae sunt in terra, non tamen quod cognoscant sensibilia per sensus, sed per propriam virtutem et naturam suae mentis, prout deo assimilantur qui per suam essentiam cognoscit omnia, non solum universalia, sed etiam singularia. Superioris enim naturae maior est virtus et potest plus per unum cognoscere, quod inferior cognoscit per multa. Deus igitur et etiam Angelus per assimilationem ad deum, cognoscit per mentem non solum universalia, sed etiam singularia; quamvis homo intellectu cognoscat universalia, sensu vero singularia.