LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS NATURALIBUS PLANTAE.
CAPUT I. De coloribus plantae.
LIBER SEXTUS. DE SPECIEBUS QUARUMDAM PLANTARUM.
CAPUT IV. De domesticandis vilibus in vineis.
De naturali colore seminum et fructuum et maturitate eorumdem.
Non est autem praetereundum, quod omne semen cujuslibet plantae sementinam habet virtutem in quadam quantitate formae quae est intra corticem seminis : et haec farina in omnibus notis apud nos seminibus albissima esse videtur, licet alterius coloris aliquando sit cortex continens farinam illam. In seminibus tamen ex India, quae sub Cancro est, venientibus, apparet farina fusca ad nigredinem declinans, sicut in pipere cardamomo et cubebis et granis garofilorum et nucibus muscatis apparet. Causa antem hujus est optima digestio quae est in pepanis seminibus : subtilissimum enim terrestre a faece purgatum intra se naturale habens humidum, est subtile et album nisi ni- mia decoctione adustum sit, sicut ea quae sub Cancro nascuntur. In locis enim illis aduruntur semina, sicut et spermata hominum in matricibus mulierum, sicut diximus in libro de Natura locorum. Haec igitur verissima causa est coloris seminum in farina sua.
Cortex autem multos recipit colores : quia ille terrestris est, et aliquando adustus valde et exsiccatus : et tunc niger efficitur quasi micantis nigredinis, sicut in semine peoniae etaquileae. Et hujus causa est, quia pellicula illa optime commixta est, et planitiem et politudinem habet ex humido, et cum vaporavit humidum, et arefactum terrestre, remansit pellis nigra et polita in superficie : nigra autem non polita est pellis sicut in faba nigra, et papavere nigro, et nucleis malorum et pyrorum apud nos notorum. Et causa coloris talis est, quia est ex terrestri grosso non bene commixto, quod calor digestivus adduxit, et ideo nigrum effectum est : luscus enim color est in similiter male commixto et faeculento terreo, sed minus adusto. Albus autem est in his quae subtilem habent pellem mollem quae multae fuit aqueitatis : et ideo calore digestiva non denigrata, sed indurata est tantum, et frequenter talis pellicula radiosa est aliquantulum, eo quod politiein ex aquae planitie factam non amisit, sicut apparet in semine violae et milii. Rubeus autem color in seminibus fere est omnibus ante nigredinem : cum enim inflammatur et vinci incipit humidum calore digestivo, rubet ex causa quam saepius diximus cum causam rubei coloris asssignavimus, et aliquando remanet hic color, et maxime in naturaliter calidis et humidis, sicut in tritico, et grano quod vocatur siricum et alio nomine miliga. Aliquando autem fortiori adustione decoquitur, et convertitur in fuscum vel nigrum colorem : operatio enim caloris digestivi est segregativa heterogeniorum, sicut ostendimus in quarto Meteororum : et ideo terrestre grossum non conveniens separat a terrestri subtili non faeculento
quod permixtum est humido naturali, et in tempore quo digerit nutrimentum conveniens semini, adurit terrestre faeculentum et indurat, et ad aliquem dictorum colorum convertit, sicut in arto alchimiae eodem calore segregatur subtilitas auri vel argenti, et depuratur et aduritur grossities plumbi vel alterius substantiae in camino ignis.
Fructuum autem pepanorum color ut in pluribus est croceus, vel rubeus, et maturorum color est viridis, sicut apparet in malis simplicibus, et malis punicis, et in his quae testas habent, et pyris, et ficubus, et pomis paradisi, et multis aliis. Causa autem hujus perfectio est, quoniam humor aqueus commixtus terrestri indigesto, nitorem praetendit : cujus causa alibi est praedeterminata : paulatim autem terminato humido et terrestri sicco quod sibi permixtum est, inflammari incipit humidum et evolare ad superiorem, et tunc inducitur rubor. Croceitas autem cum terrestre subtile decoctum per modum cholerae natare in humido, et respergere humidum inceperit, tunc crocei et maturi apparent fructus : propter quod iste color desiderium movet in sensu quando est in fructibus, quia perfectam indicat maturitatem. Color autem niger qui inducitur in quibusdam fructibus pepanis, ut frequentius sequitur rubeum quando humidum inflammatum aduritur, et per ustionem calidi naturalis denigratur.
Esui autem fructus habiles non sunt nisi habeant triplicem completionem. Una quidem quae est per digestionem, ut dictum est. Alia autem est cum ex jacentibus evaporaverit innaturalis calor qui est ex loco et aere maturante : hic enim calor facit inordinate in fructu moveri quoddam voporosum humidum, quod oportet cum ipso exspirare. Tertia autem completio est quod jacere debent fructus, donec resideat in eis humidum, et condensetur frigiditate vincente, et adunetur cum terrestri sicco, et faciat id mollescere. Sicut enim panis recenter pinsatus et decoctus durus est, ei postea cum jacuerit, efficitur mollior cortex ejus, eo quod frigiditas claudit poros, et clausis illis spirans in ipso humidum reflectitur ad interiora, et inducit, mollitiem in cortice : ita est in fructibus, quod vaporans in ipsis humor clausis poris convertitur ad interiora fructuum et mollificat, et tunc suaviorem gustum et perfectius nutrimentum praebent animalibus. Signum autem hujus est, quod cum per frigus iacuerint fructus, molliores inveniuntur. Has etiam tres digestiones in vino potantes vinum perficiunt. Maturatur enim primo in uva : deinde bullit in vasis, in qua bullitione exspirat calorem loci et solis et innaturalem : et tertio residens in seipso convertitur ad seipsum calor ejus, et facit ipsum suave ad bibendum.
Omnium autem fructuum pepanorum proprium est cadere sicut cadit completus partus ab alligatione matricis. Et causa hujus est, quoniam in omnibus his quatuor sunt status convenientes perfectioni corum. Unus quidem qui est status formationis ipsorum, qui exigit attractionem multi humidi, ex quo completur formatio : et oportet quod hoc sugatur ex. planta, sicut ex matrice ministrante semen conveniens formationi, sicut et foemina animalium suum semen ministrat formativae virtuti quae est in semine masculorum. Secundus autem status augmenti, ad quem etiam exigitur humoris affluentia, qui ministratur a planta, sicut ministratur sanguis menstruus ad nutrimentum embrionis. Tertius autem status perfectae, quantitatis, quando jam cessat nutrimenti fluxus. Quartus autem status maturitatis, quando calor terminavit humidum attractum. Et quia non poterat ex. plantis extrahi humidum nisi spirante calido, oportuit quod quanto magis extraheretur a planta humidum, tanto magis exsiccaretur locus plantae ubi fuit porus per quem exivit humor, et cum. exsiccatione infrigidatur : quia calor cum humido, sicut vectus in propria materia extrahebatur : educto igitur humido per
frigidum et siccum remanentia constringitur porus ad quem affixus erat fructus et seminis coctilidon, et constricto illo necesse est cadere fructum et semen a planta.