CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Relictis autem his, utilius est forte quaerere de illo universali de quo supra diximus, quod quidam existimaverunt praeter haec multa bona sensibilia et rationabilia esse quidam secundum se bonum ab omnibus istis separatum, quod omnibus istis causa est essendi bonum : haec enim perscrutatio forte utilior est et melior, quam quod detineantur disputando contra eos qui summum bonum vel voluptatem vel pecunias vel honorem vel virtutes esse posuerunt.
Quod autem forte dicimus, ideo dicimus, quia inter duo trepidat noster animus : propositam enim materiam transgredi nolentes, videmus quod hic nisi a principiis primae philosophiae terminari potest, quae si inducimus, transgredimur propositam intentionem, quod peccatum est. Ab altera parte videmus hoc esse ad doctrinam utile. Auditor enim facile a nobis accipiet cujus non habet cognitionem : et ideo utilitati doctrinae intendentes, metas scientiae istius excedere oportet : quod non fieret si casus istius utilitatis non interveniret. Adhuc autem nos trepidamus et propter eos quorum est ista opinio, qui amici nobis sunt. Nos autem in hac scientia docemus quod praecipuum in moribus est, subservire amicis et in nullo offendere eos : et ideo quaestio obvia huic doctrinae et doctrina offendens in hac quaestione a principiis suis eadem videntur : quia (sicut diximus) principia dat amicis benefacere et amicos non offendere.
Hanc autem fluctuationem consolatur triplex ratio. Quarum prima sumitur ex parte veritatis : quia veritas vincit et invalescit super omnia. Arguentes ergo a minori dicimus, quod minus videtur quod familiaria et propria destruenda sunt propter salutem veritatis, quam destruenda aliena quae amicorum. Sunt autem destruenda propria et familiaria, si per eas et in eis periclitetur veritas. Multo ergo magis destruenda sunt ea quae amicorum sunt, siducant injpericulum veritatis.
Secunda ratio est, quae nos consolatur, quod philosophi sunt, hoc est, sapientiae amatores : et ideo salus veritatis non debet offendere.
Tertia ratio est, quod ambo amica sunt et veritas et Philosophus : et cum omnis amicitia in fundamento aliquo fundetur, oportet quodjjnisi amittat amicitia. Amicitia quae est inter nos illos, fundatur in amore veritatis : contra veritatem dictum non amicitiae est : contraria conciliativum et non impeditivum .
Revertamur ergo et dicamus, quod forte melius est perscrutari universale et quaerere qualiter dicitur bonum, quamvis facta tali quaestione quaedam nobis sunt obvia, et aliquo modo retrahentia, Obvia autem sunt propter amicos viros inducere ideas sumi : et quia amici nostri sunt qui ideas induxerunt, videbitur utique forsitan melius esse, et etiam oportere ex ipsis legibus amicitiae pro salute veritatis etiam propria et familia-
ria destruere, non tantum aliena. Aliter etiam videtur hoc, quia videmus eos Philosophos existentes. Et adhuc quia ambobus existentibus amicis, veritate scilicet et Philosophis, sanctum est praehonorare veritatem. Veritas enim de numero divinorum est : sanctitas autem, ut dicit Aristoteles in libro de Laudabilibus bonis, est virtus scire faciens quae ad Deum et divina, justa sunt, et ideo cultus veritatis sanctitas est.