PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
Et hoc est quod sequitur :
" Exiit edictum a Caesare Augusto. "
Tangit hic signa concomitantia in Romanorum monarchia. Facit enim Lucas sicut bonus tabellio, confirmans contractum inter nostram naturam et Deum. Unde Ambrosius in Glossa : " Historico more scribens Evangelista, ut seriem temporis designet, nomen praesidis tamquam consulis signi gratia huic libro adscribit. " Nam si consules adscribun- tur tabulis emptionis, quanto magis redemptionis hominum debuit tempus adscribi? Habemus hic omnia quae in contractibus esse solent : vocabulum, summam potestatem gentis, diem, locum, causam, testes etiam qui adhiberi solent. Hos quoque nativitati suae et generationi Christus adhibuit, qui Evangelium signarent, hoc est, confirmarent, dicens, Act. I, 8 : Eritis mihi testes in Jerusalem, et in omni Judaea et Samaria, et usque ad ultimum terrae. Ex his omnibus indicia sumuntur completi temporis ad suam nativitatem.
Attende autem sex circa Augustum Caesarem, penes quem summa potestas resederat rerum. Quod videlicet monarcha fuit omnium Dominus, ut dicit Josephus. Et si forte aliqua in orbe non subjecta erant in hominibus vel terris, ita erant parva quod non curabantur. Et ideo etiam in legibus et litteris suis, se mundi Dominum appellabat : prae se ferens manu pomum aureum, quod mundi circulum teretem praetendebat.
Secundum, quod nomen ab augendo imperium accepit, hoc est, Augustus.
Tertium est, quod in tanta pace regnavit, quod quasi nullus erat tempore suo armorum usus : ut ad litteram videretur in eo impletum illud propheticum Isaiae, II, 4 : Conflabunt gladios suos in vomeres, et lanceas suas in falces . Et illud, ibidem : Non levabit gens contra gentem gladium, nec exercebuntur ultra ad praelium. Sed quilibet utilitatibus propriis intendens, agriculturae operam dabat, et arma conflabat in agriculturae instrumenta.
Quartum est in signis tempore imperii sui exortis. Tres enim soles (ut dicunt Romanorum gesta) tempore Augusti in Oriente exorti, in unum collecti sunt circa medium caeli. Et sicut dicit Seneca , in morte sua cometes ad modum solis apparuit, qui in tres circa medium caeli est divisus. Templum pacis in parte corruit : et in parte, sicut adhuc apparet, perstitit in ortu Salvatoris. In eodem tempore fons olei erupit, qui usque in Tiberim continuo fluxu manavit.
Quintum est, quod solus sine socio regni gubernacula suscepit. Aliquando enim duo Imperatores Romae rempublicam regebant : sicut Diocletianus et Maximianus. Sed iste solus pacatissime regnavit.
Sextum est, quod benignissime et optime praefuit.
Haec autem omnia sunt signa impleti temporis quod Christus nascatur. Hoc autem quod monarchia in unum fuit collecta, signat regnum Christi incipiendum quod omnes unire debuit, et quod divisione sui destruendum non fuit. Luc. XI, 17 : Omne regnum in seipsum divisum desolabitur, et domus supra domum cadet. Ezechiel. xxxvii, 22 : Faciam eos in gentem unam in terra in montibus Israel, et rex unus erit omnibus imperans : et non erunt ultra duae gentes, nec dividentur amplius in duo regna. Joan. x, 16 : Alias oves habeo, quae non sunt ex hoc ovili : et illas oportet, me adducere, et vocem meam audient, et fiet unum ovile, et unus pastor. Ezechiel, xxxvii, 23 et 24 : Ego ero eis Deus, et servus meus David rex super eos, et pastor unus erit omnium eorum. Ecce convenientia regni Christi ex primo.
Ex secundo autem quod nomen accepit ab augendo, verius impletur in Christo, qui suos semper auget numero et merito. Psal. CIV, 24 : Auxit populum suum vehementer, et firmavit eum super inimicos ejus. II Reg. XXIV, 3 : Adaugeat Dominus Deus tuus ad populum tuum quantus nunc est. Genes. XII, 2 : Benedicam tibi, et magnificabo nomen tuum. Psal. ii, 8 : Postula a me, et dabo tibi gentes haereditatem tuam, et possessionem tuam terminos terrae.
A tertio autem ostenditur convenientia : quia Christus est pax nostra, pacem fecit, pacificum diligit et insignit : et in testamento suis dimisit. Quod pax sit, ad Ephes. ii, 14 : Ipse est pax nostra, qui fecit utraque unum, et medium parietem maceriae solvens, inimicitias in carne sua. Fecit autem pacem inter nos et Deum, inter nos et Angelum, inter nos Gentiles et Judaeum. Inter nos et Deum : per ipsum enim habemus reconciliationem ad Deum . Luc. XXIV, 36 : Pax vobis : ego sum. Inter nos et Angelum : quia Angelus nos ante Incarnationem viles et servos reputans, ab hominibus se permisit adorari : post Incarnationem autem noluit permittere, reverentiam exhibens naturae quam Deo vidit unitam. Apocal. XXII, 8 et 9 : Cecidi ut adorarem ante pedes Angeli, qui mihi haec ostendebat:... et dixit mihi: Vide ne feceris : conservus enim tuus sum, et fratrum tuorum : Deum adora. In signum hujus, pacem nobis nuntiant Angeli dicentes : Et in terra pax hominibus bonae voluntatis . Inter Judaeum autem et Gentilem fecit pacem, ad Ephes. II, 17 : Veniens evangelizavit pacem vobis, qui longe fuistis, et pacem iis qui prope. Longe quidem erat Gentilis, prope autem per Legis et Prophetiae acceptionem Judaeus. Fecit autem pacem inter nos et Deum, per mediatoris officium. Inter nos et Angelos per ruinae angelicae restaurationem. Inter Judaeum et Gentilem per unius fidei praeconium, et unius Ecclesiae habitaculum. De primo, I ad Timoth. II, 5 : Mediator Dei et hominum homo Christus Jesus. De secundo, Luc. xv, 9 : Inveni drachmam quam perdideram. De tertio, ad Ephes. IV, 5 : Unus Dominus, una fides, unum baptisma. Hic diligit pacificos, et in adoptionis filiorum Dei gratiam transfert, Matth, v, 9 : Beati pacifici,quoniam filii Dei vocabuntur. Pacem in testamento suis reliquit, Joan. XIV, 27 : Pacem relinquo vobis, pacem meam do vobis : non quomodo mundus dat ego do vobis. Dat autem pacem conscientiae potius quam temporis. Unde, ad Philip IV, 7 : Ei pax Dei, quae exsuperat omnem sensum, custodiat corda vestra, et intelligentias vestras. Pace enim temporis aliquando data, durius est bellum conscientiae : et illa non est vera pax. Unde, Sapient. XIV, 22 : In magno viventes inscientiae bello, tot et tam magna mala pacem appellant. Psal. lxxii, 3 : Zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns. Isa. xxxviii, 17 : Ecce in pace amaritudo mea amarissima. Et ideo Christus dat pacem conscientiae. Psal. lxxv, 3 : Factus est in pace locus ejus. Impiis enim nec exterius nisi raro, nec interius umquam est pax. Isa. xlviii, 22 : Non est pax impiis, dicit Dominus. Quartum etiam competit. Tres enim soles exorti, trium naturarum signant radios, corporalis, et spiritualis, et deitatis : quae in unum collectae in unitate personae Christi totum illuminaverunt mundum. Vel (ut dicunt) fidem trium personarum in unitate unius essentiae significaverunt. Esther, viii, 16 : Judaeis nova lux oriri visa est. Fecit enim tunc Deus luminare majus ut praeesset diei. Et cometes in modum solis exortus et in tria scissus, significabat nostrum solem in occubitu suo in plura lumina converti, ad Orientem, et ad Occidentem, et ad Meridiem, totum nostru milluminare hemisphaerium : quia et mortuis corporibus per unitam ad corpus deitatem, et in inferno positis illuxit per unitam deitatem ad animam, et habitantibus in mundo per auroram refulsit Resurrectionis. Templum autem pacis temporalis in parte corruit, propter persecutionem suorum in corpore : et in parte stetit, propter tranquillitatem conscientiae. Fons autem olei qui erupit, ortum ejus significabat de quo dicitur, Cantic. 1, 2: Oleum effusum nomen tuum.
Ex quinto convenientia sumitur : quia ille tunc nasci disposuit, de quo dicitur, Joan. I, 14 : Vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre, plenum gratiae et veritatis. Quod exponens Basilius dicit: " Unigenitum ideo dicit, quia " cum secundo genito gloriam paternam " non divisit. " Osee, III, a : Quaerent Dominum Deum suum, et David regem : et pavebunt ad Dominum, et ad bonum ejus in novissimo dierum.
Ex sexto sumitur convenientia : quia numquam aliquis in tanta mansuetudine et benignitate gubernavit subjectos ut Christus. Esther, xiii, 2 : Volui nequaquam abuti potentiae magnitudine, sed clementia et lenitate gubernare subjectos : ut absque ullo terrore vitam silentio transigenles, optata cunctis mortalibus pace fruerentur.
Sic igitur patet, quod signa sumpta in Augusto, convenientia sunt Christi generationi.
Ab isto ergo Augusto, " exiit edictum ", fixa lege per senatusconsultum,
" Ut describeretur universus orbis. "
Attende, quod licet David, II Reg. XXIV, 10, peccaverit numerando et describendo populum, eo quod hoc fecit in superbiam, iste tamen non peccavit, quia descripsit orbem pie motus super populum. Describi enim fecit orbem, ut sciret quantum posset facere in gubernationem Reipublicae per censicapitem. Et ideo, sicut legitur in Libello qui vocatur, Descriptio Augusti Caesaris, praecepit orbem quoad nostram habitabilem in quartas dividi, et in qualibet quarta montes illius quartae et flumina principalia describi : et deinde civitates et urbes principales cum villis et pagis et suburbanis describi, ut sciretur numerus allodiorum et praediorum. Et ultra producendo descriptionem, praecepit ut quilibet rediret ad locum et genus suae originis : ut sciret qui et quam remoti essent vel non essent a suis patrimoniis :
et inquisitione facta, unusquisque reciperet quod suum erat : et sic sciretur quid pro censicapite solvere vel non solvere posset. Quem censicapitem congregatum, legionibus militum (qui quaslibet terras in pace tenebant) per manum publicam fecit erogari. Justum enim esse videbatur, ut illi qui pro omnibus militabant communiter ab omnibus acciperent stipendia : quia omnes una communi pace gaudebant et libertate. Stipendia dicuntur a stipe pendenda. Nulli autem ab hoc tributo excipiebantur, nisi mendici pauperes. Hoc enim est de privilegio paupertatis, onera tributorum communium non portare. Unde, ad Roman. XIII, 7 : Reddite omnibus debita : cui tributum, tributum : cui vectigal, vectigal: cui timorem, timorem : cui honorem, honorem. Et, Matth. XXII, 21 : Reddite ergo quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei Deo. Hac igitur de causa istud exiit edictum ab Augusto justissimo. Pacificas enim vias de terra in terram facere non potuit nisi per militum legiones : et milites vivere non poterant nisi per stipendia : nec stipendia habuit, nisi per communem omnium contributionem. Et si forte, ut dictum est, aliquid non est descriptum de orbe, non est curandum.
Hoc autem, ut dicit Gregorius, etiam signis temporum competit. Dicit enim quod nascituro Domino mundus describitur : quia ille apparebat in carne, qui electos suos describeret in aeternitate. Describit autem suos in aeternitate quinque modis : per diffinitam in se praedestinationem, per appositam eis justitiam praesentem, per privilegiati meriti notam, per sui verbi in conscientia et corde doctrinalem picturam, et per beatitudinis aeternae ad seipsum conformitatem.
De primo horum dicitur, Daniel. XII, 1 : Salvabitur populus tuus, omnis qui inventus fuerit scriptus in libro, scilicet vitae. Isa. IV, 3 : Omnis qui relictus fue-rit in Sion, et residuus in Jerusalem, sanctus vocabitur, omnis qui scriptus est in vita in Jerusalem.
De secundo dicitur, II ad Corinth. III, 3 : Epistola estis Christi ministrata a nobis, et scripta non atramento, sed Spiritu Dei vivi. Luc. x, 20 : Gaudete quod nomina vestra scripta sunt in caelis. E contra dicitur de malis in Psalmo lxviii, 29 : Deleantur de Libro viventium, et cum justis non scribantur.
De tertio dicitur, Exod. XXXII, 31 et 32 : Aut dimitte eis hanc noxam, aut si non facis, dele me de libro tuo quem scripsisti. Apocal. iii, 12 : Scribam super eum nomen Dei mei, et nomen civitatis Dei mei, novae Jerusalem.
De quarto dicitur, Jerem. XXXI, 33 : Dabo legem meam in visceribus eorum, et in corde eorum scribam eam . Isa. viii, 1 : Sume tibi librum grandem, cor hominis scilicet, et scribe in eo stylo hominis. Et ideo conscientiae Sanctorum sunt libri. Apocal. xx, 12 : Libri aperti sunt : et alius Liber apertus est, qui est vitae : et hoc est conscientia Christi. Et ex his libris mortui judicabantur. Psal. cxlix, 9 : Ut faciant in eis judicium conscriptum : gloria haec est omnibus Sanctis ejus.
De quinto modo, Apocal. XIV, 1 : Et vidi, et ecce Agnus stabat supra montem Sion, et cum eo centum quadraginta quatuor millia, habentes nomen ejus, et nomen Patris ejus scriptum in frontibus suis. Et ita scribuntur etiam admortem aeternam. Jerem. xxii, 30 : Scribe virum istum sterilem, virum qui in diebus suis non prosperabitur. Jerem. XVII, 13 : Recedentes a te, in terra scribentur, quoniam dereliquerunt venam aquarum viventium, Dominum.
Sic ergo ex Scriptura patet ad nativitatem Domini convenientia. Et hac de causa praefinivit hoc sapientia Dei Patris.
Attende autem, quod modus descrip- tionis erat ad denarium, qui habebat imaginem Augusti, et decem valuit usuales parvos. Et haec descriptio dicitur, Matth. XXII, 20 et 21 : Cujus est imago haec et superscriptio ? Dicunt ei: Caesaris. Tunc ait illis : Reddite ergo quae sunt Caesaris Caesari, et quae sunt Dei Deo. Iste autem modus in descriptione spirituali Christi, significat imaginem Dei ad quam factus est homo. Denarius autem obedientiam decalogi, ad quem totus mundus est inscriptus. Psal. IV, 7 : Signatum est super nos lumen vultus tui, Domine. Glossa Augustini : " Lumen " vultus signatum super nos est imago " creationis, et recreationis, et similitu-" dinis divinae. " Creationis quidem in qua creati sumus, est naturae. Recreationis autem in qua creati sumus, est gratiae imago, quae est fides, spes, et charitas. Similitudinis autem qua tres personas in una substantia imitamur, est memoria, intelligentia, et voluntas. Quae tunc imitantur, quando Deus est in memoria sine oblivione, veritas in intellectu sine errore, charitas in affectu voluntatis sine contraria affectione. Hunc ergo denarium exhibe, et es descriptus, et ab Imperatore summo gubernandus et regendus.
Quod autem nunc ab Imperatoris dixerat exiisse edicto, subdit qualiter et per quem est exsecutioni mandatum, dicens :
" Haec descriptio prima, etc. "
Attende, quod istud " prima " secundum diversos Doctores quatuor modis exponitur. Secundum Josephum quidem multae factae sunt descriptiones antecedentium.Imperatorum, sed non fecerunt describi nisi praedia et allodia : et super illa imponebant censum, convertendum in stipendia militum: sicut et in aegypto, Genes. xlvii, 24 : Quintam partem regi dabitis : quatuor reliquas permitto vobis. Sed ista fuit prima inter generales. Ge- neralem autem voco in qua descripta sunt, et allodia, et homines.
Alia expositio est Bedae qui dicit, quod quidem (sicut dictum est) exiit editum, sed illud tunc primum exsecutioni fuit mandatum, quando missus est in Syriam censor sive judex Cyrinus. Et ita oportet resolvere nomen " prima " in adverbium primum, ut sit sensus : " Haec descriptio, " ab Augusto edicta, " prima, " hoc est, primum "facta est, " per exsecutionem, " a Cyrino, " misso pro censore et " praeside Syriae. "
Tertia expositio vult exponere " prima " pro principalis : quia Syria sublimis interpretatur, sicut et principalis fuit : et a principali inchoatum est, ut illa non contradicente descriptioni, omnes aliae descriptionem sustinerent provinciae.
Quarta expositio dicit, quod Syria non est dicta prima propter se, sed propter Judaeam quam in se habuit. Judaei enim gloriabantur quod censum dare non deberent, quia decimas solverent, et primitias darent, et vota et sacrificia offerrent, et legibus humanis non subjacerent, ut dicit Hieronymus. Et ideo quaerebant, Matth. XXII, 17 : Si licet censum dare Caesari, an non ? Deuter. xxviii, 13 : Constituet te Dominus in caput, et non in caudam : et eris semper supra, et non subter. Et ideo voluit ut primo inchoaretur ab eis : ut ipsis subjectis, omnes alii censui colla submitterent. Et verificatum est vaticinium Jeremiae, Thren. 1,l: Princeps provinciarum facta est sub tributo. Tunc enim recte Judaeorum regnum translatum est, quando alteri regno imperanti solvebant tributum. Genes. xlix, 10 : Non auferetur sceptrum de Juda, et dux de femore ejus, donec veniat qui mittendus est. Et de hoc satis supra dictum est.
Hoc est ergo quod dicit :
" Haec descriptio prima facta est a praeside Syriae, " qui tunc missus est in Syriam pro praeside, " Cyrino. " Tale enim nomen habebat, quod haeres interpreta- tur. Duae etiam aliae rationes assignantur, quare a Syria et a Judaea prima incepit descriptio : quarum una est Hieronymi dicentis, quod Syria et Judaea nostrae habitabilis media est, sicut umbilicus in corpore : et ideo ab ea inceptum est, ut ab ea tamquam a medio facilius in extrema terrarum derivaretur. Judicum, IX, 37 : Ecce populus de umbilico terrae descendit. Alia ratio est et verior : quia illa terra antiquitus monarchiam tenuit, et fortissimos habuit reges Alexandri Macedonis successores, ut dicit Rabanus. Et ideo, imperator ad illam fortissimos et sapientissimos praesides censores misit : per quos aptius, et convenientius descriptio poterat inchoari.
Attende autem circa hoc quod dictum est quod Judaea, ut dicit Hieronymus, media est nostrae habitabilis. Hoc enim imaginandum est, sicut dicit Philosophus in Consolatione philosophiae, quod terra dividatur in partes quatuor : ita quod intelligatur unus de coluris sphaerae superficies esse extensa per terram de polo in polum. Haec enim superficies dividet terram ab Austro in Aquilonem tendens in duo media, scilicet, hemisphaerium et in oppositum hemisphaerio. Est autem compertum conjecturaliter, et non per demonstrationem, quod in solo hemisphaerio est habitatio hominum. Conjectura autem Ptolomaei est ista : quia cum eclipses lunares sint apud omnes uno modo, sed differunt in horis : quia lunaris eclipsis orientalis est apud orientales in prima hora noctis : et haec eadem eclipsis apud illos qui sunt in gradibus Herculis, in ultimis Hispaniarum partibus, est in hora noctis duodecima. Nec invenitur aliqua observatio eclipsium lunarium ultra duodecim horas : et illae sunt centum octoginta graduum, qui sunt caeli medietas. Et sic conjicitur, quod homines non habitant nisi sub medio caelo, et conjicitur inferior medietas non esse habitata propter aquas : quia si aliquis ibi habitaret, aliquid de scriptis observationum suarum pervenisset ad nos.
Superior autem medietas etiam inhabitabilis secundum medietatem intelligatur aequinoctialis esse superficies, dividens terram in duo media : a medio caelo in angulum oppositum mediae terrae per Orientem et Occidentem : tunc erit una medietas ab aequinoctiali in polum arcticum, et haec est habitabilis : et alia medietas erit ab aequinoctiali in polum antarcticum, et haec inhabitabilis. Et hujus causam dicit Ptolomaeus esse brevitatem diametri solis conversam in medietatem austrinam, et ideo incensam (alias, intensam): auge mautem solis conversam in medietatem borealem, et ideo habitabilem. Est enim aux solis in signo Geminorum. Et sic, ut dicit Hieronymus, sola illa quarta quae est ab aequinoctiali in polum arcticum, est habitabilis : et haec dividitur a compositoribus tabularum in septem climata. In solis enim illis est tolerabilis habitatio. Et in his septem climatibus Judaea est in quarto, quia Jerusalem habet in latitudine triginta gradus, et sic media est nostrae habitabilis. Psal. lxxiii, 12 : Operatus est salutem in medio terrae. Haec igitur dicta sunt ad intellectum verborum Hieronymi. Ille enim qui mediator est Hei et hominum, qui medius stetit hominum, qui medio jacuit duorum animalium, qui medius stetit latronum in cruce, medius apparuit discipulorum, et semper medium amavit, nec ad superfluum ,ncc ad diminutum declinans, medium etiam nostri elegit mundi ubi nasceretur. Accipitur autem et hic convenientia a praesidis nomine. Cyrus enim est haeres, et Cyrinus est denominatum ab illo. Isa. xlv, 1 : Christo meo Cyro, cujus apprehendi dexteram, ut subjiciam ante faciem ejus gentes, et dorsa regum vertam. Tempore enim illius conveniens fuit illum nasci, de quo dicitur, Matth. XXI, 38 : Hic est haeres, venite, occidamus eum, et habebimus haereditatem ejus. Ad Roman. VIII, 17 : Si autem filii, et haeredes : haeredes quidem Dei, cohaeredes autem Christi. Unde et haeres hic facit descriptionem.