Liber de sacramento Eucharistiae.
DISTINCTIO III. QUOMODO HOC SACRAMENTUM SIT IN GENERE
Quod hoc sacramentum faciat communicare sanctis.
Dicitur iterum communio, quia nos omnibus sanctis facit communicare, ut si quid deficit in singulis, ex communibus abundantiis omnium sanctorum suppleatur. Sic habemus virtutes Patriarcharum, revelationes et illuminationes et fruitiones Prophetarum, justitias Legislatorum, demonstrationes et praeconia praeconum Christi cum Joanne Baptista demonstrantium, dignitates Apostolorum, victorias Martyrum, sanctitates Confessorum, religionem Monachorum, puritatem Anachoritarum, doctrinas saluberrimas Doctorum, munditiam Virginum, luctum Viduarum, eleemosynas domesticas, curas gentium, paenitentiae lamenta paenitentium, splendorem honestatis innocentium, et omnia merita sanctorum : haec enim omnia quae a Christo in corpus ejus mysticum fluxerunt, in efficientia corporis ejus et sanguinis consistunt, et de quolibet in quemlibet per charitatem spiritus Christi referuntur et redundant. Unde dicitur, ad Coloss. I, 12 et 13 : Gratias agentes Deo Patri, qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumine, qui eripuit nos de potestate tenebrarum, et transtulit in regnum filii dilectionis suae. Per communionem enim Christi sortem omnis gratiae communicamus cum omnibus sanctis, translati in regnum omnium sanctorum suorum, per hoc quod corpori et sanguini ejus communicamus: quia unitas suorum membrorum ad cor et caput,et una participatio spiritus Christi in omnibus membris ejus naturalibus signat et causat to- tius corporis mystici communionem et sancti Spiritus communicationem : et sic sors gratiae et gloriae uniuscujusque sancti communicatur aliis, ut spiritualiter impleatur in nobis quod de Ecclesia primitivorum scribitur, Act. IV, 33 et seq. : Gratia magna erat in omnibus illis. Neque enim quisquam egens erat inter illos : quotquot enim possessores agrorum aut domorum erant, vendentes afferebant prelia eorum quae vendebant, et ponebant ante pedes Apostolorum : dividebatur autem singulis, prout cuique opus erat. Si enim ad uniuscujusque necessitatem et idoneitatem dividit Spiritus corporis Christi bona sanctorum, ut omnes abundent, et nullus egens inveniatur. I ad Corinth.XII, 11 : Haec omnia operatur unus atque idem Spiritus, dividens singulis prout vult. Sic dicit Psalmista, Psal. cxviii, 63 : Particeps ego sum omnium timentium te, et custodientium mandata tua, hoc est, tui corporis communione participem me facies omnium te timentium. Sic se dilatum dicit Psalmista, Psal. xv, 6 : Funes ceciderunt mihi in praeclaris : etenim haereditas mea praeclara est mihi : quia mensurantes funes nobis omnium adjiciunt merita sanctorum, sicut dicit Apostolus, ad Coloss. I, 16 et seq. : Quoniam in ipso condita sunt universa in caelo et in terra, hoc est,in Angelis et in hominibus sanctis, visibilia et invisibilia, sive Throni, sive Dominationes, sive Principatus, sive Potestates : omnia per ipsum et in ipso creata sunt, et ipse est ante omnes, et
omnia in ipso constant. Et ipse est caput corporis Ecclesiae, qui est principium, primogenitus ex mortuis, ut sit in omnibus ipse primatum tenens. Sic ergo ex ipso fluit in membra, et ex uno membrorum redundat ad aliud, propter unam sui corporis communionem. Sicut enim in corpore naturali sanguinem et spiritum unum membrum redundat in aliud, ita multo magis in spiritualibus membris corporis mystici unum membrum Spiritus communionem transmittit in aliud,propter unam sui corporis communionem. Unde, i ad Corinth. XII, 26 : Si quid patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra : sive gloriatur unum membrum, congaudent omnia membra.
Haec est communio sanctorum de qua dicimus in symbolo : " Credo in Spiritum sanctum, sanctorum communionem, " hoc est, in Spiritum sanctum qui iacit sanctorum communionem : quia sicut secundum naturam unus est spiritus unius corporis, ita unius Christi corporis unus est Spiritus sanctus, qui in totum corpus vehit vitam et virtutem, et omnia quae sunt membris propria, facit esse communia. Ad Ephes. IV, 4 : Unum cor pus, et unus spiritus. Hinc est, quod dicitur, Ezechiel. I, 20 : Spiritus vitae erat in rotis.
Sic ergo facit unitas corporum communionem sanctorum.