CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Ex dictis patet responsio ad primam quaestionem. Hic Doctor ponit unam conclusionem, videlicet quod Theologiae in se respectu necessariorum, solus Deus est subjectum. Et primo probat per definitionem subjecti: Continens virtualiter omnes veritates Theologicas et necessarias est subjectum Theologiae in se respectu necessariorum: sed Deus est hujusmodi, ergo. Major patet per definitionem subjecti positam in secundo articulo. Probatio minoris, quia nihil aliud a Deo continet illas veritates, nec ut causa, nec ut illud ad quid habeant attributionem. Primum patet, quia nihil aliud a Deo potest causare notitiam veritatis Theologicae necessariae, ut puta istius : Deus est trinus et unus, quia si virtualiter contineret talem veritatem sive notitiam, etiam virtualiter contineret entitatem, de qua est talis notitia, ut patet a Doctore infra d. 3. quaest. 1. et d. 8. quaest. I. et in 2. d. 3. quaest. 9. quia continens virtualiter notitiam alicujus, virtualiter etiam continet entitatem illius. Et vide ibi bonam glossam. Patet ergo quod nihil aliud a Deo virtualiter continet notitiam veritatis necessariae Theologicae. Secundum probat Doctor in littera, scilicet quod nec continet per attributionem, et patet, nam si veritas hujus propositionis : Deus est trinus et unus, haberet attributionem ad aliquid aliud a Deo, sequitur quod etiam ipse Deus vere attribueretur alteri, quod est falsum.
Nec aliud contineat eas, ut effectus demonstratione quia. Quia aliquis posset dicere, quod per notitiam alicujus effectus possumus devenire in cognitionem veritatis Theologicae necessariae. Sed hoc excludit, dicens quod nullus effectus demonstrat Deum trinum; et hoc diffuse declaratum est supra, quaest. 1.
Sed in ista littera oriuntur duae difficultates. Prima circa hoc quod dicit quod nihil aliud ut causa continet veritatem necessariam Theologicam. Contra, quia ipse vult in secundo dist. 3. quaest. 9. quod Angelus habens speciem intelligibilem Deitatis, potest causare notitiam ipsius Deitatis: et ultra, potens cognoscere Deitatem distincte, potest cognoscere veritates necessarias de Deo, ut patet ab ipso, hic et quaest. 1. infra d. 2. ergo.
Dico, quod Doctor negat quod aliquid aliud a Deo via naturali possit cognoscere Deitatem sub ratione Deitatis. Et quando dicis, quod habens speciem, etc. dico quod talis species est supernaturaliter causata, ut patet a Doctore in 2. d. 3. quaest. 9. Sed haec responsio non videtur evacuare difficultatem, quia licet talis species supernaturaliter causata sit, tamen ipsa naturaliter agit, ut patet a Doctore in simili in pluribus locis, et sic intellectus Angeli cum specie, quae est aliud a Deo, videtur virtualiter continere veritatem Theologicam necessariam, et sic ut causa. Dico, quod voluntas divina causando talem speciem, supplet vicem objecti Theologici, quia nisi talis species causaretur, esset impossibile intellectum Angeli naturaliter cognoscere Deum distincte.
Secunda difficultas est in hoc quod dicit, quod effeclus non demonstrat, nam per effectum devenimus in cognitionem plurium veritatum necessariarum de Deo: patet, quia per effectum demonstramus primam causam esse et ipsam esse necesse esse, et esse summum ens, et esse simpliciter independenlem, et omnes istae veritates sunt necessariae. Ad hoc dico, quod veritates necessariae quae sunt de Deo,non possunt sciri per aliquem effectum ; ex quo enim per effectum non possumus cognoscere Deum distincte, sequitur quod nec etiam praedicatum competens ei necessario potest cognosci. Et cum dicitur de prima causa, etc. dico, quod bene demonstratione quia, et per effectum possumus cognoscere, quod aliquod ens est summum, vel quod aliquod ens est prima causa, vel quod aliquod ens est necesse esse vel independens, sed quid sit illud ens in se, naturaliter non potest cognosci.
(b) Secunda ratio est ibi : Secundo sic. Haec ratio est salis evidens, sed est ponderanda. Haec ratio concludit Theologo, qui habet concedere quod multa in Theologia considerantur, quae nullo modo possunt esse intellectui creato naturaliter nota, ut ly naturaliter distinguitur contra supernaturaliter; quia prima substantia a nullo intellectu creato potest cognosci distincte, quoad ejus proprietates incomplexas, ut probat Doctor in quodlibet. quaest. 14. arl. 2. et patebit etiam infra d. 3. quaest. 1. et si ista Theologica fiant intellectui creato nola, hoc erit tantum per revelationem. Concludit etiam ex hoc, quia objectum Theologicum respectu intellectus divini naturaliter est motivum illius, et est impossibile ipsum movere naturaliter intellectum creatum ; sed si movet, tantum voluntarie movet, ut palet a Doctore in Quodlibet quaest. 14. et ideo Theologia in se et in intellectui divino, est de aliquibus quae soli intellectu divino sunt naturaliter nota; et si aliqua soli illi intellectui sunt naturaliter nota, erit subjectum illius scientiae, cum sit perfectissimum consideratum in tali scientia, et sic erit de Deo ut de subjecto. Dicit ergo sic Primo, quod Theologia, supple in se, est de his rebus quae soli Deo sunt naturaliter notae, patet ista, quia ex quo cognitio Theologica est suprema cognitio et supernaturalis, respectu omnis intellectus creati, sequitur quod erit de aliquo objecto intellectui creato non naturaliter noto; ergo erit de objecto soli intellectui increato naturaliter nolo. Et probatio in littera clara est. Addit Doctor : Sed solus Deus est sibi naturaliter notus, ut satis patet in quaest. 1. et in dist. 39. et in Quodlib. quaest. 14. Tertia ratio est ibi.
(c) Tertio sic, et deducit ista ratio ad hoc inconveniens, scilicet quod si Deus non esset subjectum Theologiae in se, esset subjectum in alia scientia, palet, quia solus Deus est sibi naturaliter notus, et multae proprietates de solo Deo verificantur: et sic ista scientia esset semper Theologia in se, quod est falsum. Quod autem esset superior, patet, quia subjectum quod est Deus, est simpliciter nobilius.
Si dicatur, quod quamvis non sit subjectum Theologiae in se, tamen notitia de Deo traditur in Theologia in se. Contra hoc arguit Doctor, quia cognitio subjecti in aliqua scientia est magis distincta quam cognitio alterius considerati in illa scientia, quod non est primo subjectum illius. Hoc patet, quia ex quo subjectum vel notitia subjecti virtualiter continet notitiam cujuscumque considerati in illa scientia, sequitur quod cognitio subjecti erit distinctior, et sic patet littera.
(d) Praeter autem istas tres rationes. Deinde Doctor probat intentum principale per quasdam persuasiones. Et prima satis clara est. Et quod dicit, quod Theologia pro aliqua parte sui est sapientia, verum est, ut cognitio Theologica est de aeternis, et pro aliqua parte sui est scientia, et hoc verum est, ut est cognitio temporalium, etiam ut habent attributionem ad aeterna.
Secunda persuasio. Quod dicit de portione superiori, etc. nam perfectio portionis superioris in intellectu est cognitio aeternorum, quia intellectus dicitur portio superior, stricte loquendo, inquantum respicit aeterna. De hoc vide diffuse in Doctore in 2. dist. 24. et in 3. dist. 15. et littera patet.
(e) Tertia persuasio est haec. Persuasio ex hoc tenet, quia fides habet Deum sub ratione Deitatis pro objecto, ut probat Doctor in 3. dist. 22. Caetera patent.