REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Scholium.
Ostendit primo, contra tertiam opinionem,ex anima et corpore Christi factum fuisse unum per se, alioquin in triduo fuisset homo, et natura humana in Christo fuisset imperfectior quam in aliis. Secundo, esse errorem dicere quod Christus secundum quod homo, non est aliquid. Tertio, falsum esse quod haec est praedicatio secundum habitum : Christus est homo, quia nulla substantia sic praedicatur. Quarto, contra primam opinionem docet, hominem non assumi, quia inoludit personalitatem, et explicat auctoritates in oppositum.
Sed tertia opinio est irrationabilis, quia si ex anima et corpore non fit essentialiter unum, igitur aequaliter fuit Christus homo in triduo mortis, sicut ante et post, quia si non plus requiritur ad hoc quod Christus sit homo, nisi unio Verbi ad animam et corpus, cum Verbum ista nunquam dereliquisset, post assumptionem semper esset actu homo.
Item, anima nata est perficere corpus, et corpus natum perfici ab anima ; igitur non remanebunt perpetuo separata.
Item, natura humana in Christo esset imperfectior quam in alio homine, quia in alio homine non solum sunt partes, sed ex illis fit per se unum.
Item, quod ultimo dicitur, scilicet quod Christus secundum quod homo, non est aliquid, est error, Extra de haereticis, c. Cum Christus.
Item, substantia non praedicatur secundum habitum, quia impossibile est quod illud quod est quid in se, non praedicet quid, de quocumque praedicetur, etsi non in quid, quia si dico, album est homo, homo praedicat quid, etsi non praedicetur in quid de albo ; igitur Christus est homo, praedicat quid ; non igitur est ibi praedicatio habitualis, ita quod homo respectu Christi se habeat, ut habitus.
Item, sicut habitus mutatur, sic mutatur habituatio passiva ; ille enim proprie dicitur habitus, qui est inter habentem et rem habitam ; et illud mutatur ut plurimum, et non habitus in se, secundum absolutum, neque habituatum ; sic natura humana habituatur, et non Verbum, nisi secundum rationem. Nec tamen oportet universaliter quod terminus habitudinis mutetur secundum rationem, ex hoc quod terminus est, ut patet universaliter de personis divinis.
Item, prima opinio non tenetur quantum ad hoc quod dicitur, quod anima et corpus constituunt quemdam hominem, ut hunc, quia non est persona prius quam assumitur, ut declaratum est prius ; neque quantum ad hoc quod dicit secundo, quod persona divina assumpsit hunc hominem ; quia assumens non est assumptum, et hic homo est Deus. Omnes igitur auctoritates Augustini, in quibus vult quod Verbum assumit hunc hominem, explicandae sunt sic ut ipse loquatur accipiendo hunc hominem a toto positivo, per quod est hic homo ; ideo dico quod proprie homo non fuit assumptus, sed natura humana.
Contra, prius anima informat corpus, quam totum assumitur a Verbo ; igitur tunc est suppositum personatum propria personalitate, quia si non, sed solum personabile, igitur, cum primum possit absolvi a posteriori, si Deus sic conservaret animam in corpore perpetuo independenter ab omni posteriori natura, nunquam esset persona propria personalitate, quia qua ratione in uno instanti,et in alio, quod est contra prius dicta, quia sibi derelicta statim personatur personalitate propria.
Et confirmatur, quia totum assumitur quod positive requiritur ad personalitatem propriam ; sed cum hoc habeat duplicem negationem dependentiae actualis et aptitudinalis, in illo priori naturae, antequam sit unio ad Verbum, neutro modo dependet, quia non actu dependet, antequam actu assumitur ; igitur est persona in priori natura quam assumitur.