Origenes in Lucam. Si ad tactum fimbriae vestimenti mulier sanata est, quid putandum est de simeone, qui in suas ulnas accepit infantem, et gaudebat videns parvulum a se gestari, qui venerat ad vinctos resolvendos, sciens neminem eum posse de claustro corporis emittere cum spe futurae vitae, nisi is quem in brachiis continebat; unde dicitur et benedixit deum, et dixit: nunc dimittis servum tuum, domine. Theophylactus.
Quod dicit domine, confitentis est quod ipse mortis est et vitae dominus; et sic puerum quem suscepit, deum confitetur.
Origenes. Quasi dicat: quamdiu christum non tenebam, clausus eram, et de vinculis exire non poteram.
Basilius. Si autem voces iustorum inquiras, omnes super hoc mundo et eius flebili mora ingemiscunt.
Heu mihi, dicit David, quia incolatus meus prolongatus est. Ambrosius.
Vide ergo iustum velut corporeae carcere molis inclusum velle dissolvi, ut incipiat esse cum christo. Sed qui vult dimitti, veniat in templum, veniat in ierusalem, expectet christum domini, accipiat in manibus verbum dei, et complectatur velut quibusdam fidei suae brachiis; tunc dimittetur ut non videat mortem, qui viderit vitam. Graecus. Simeon autem benedicebat deum inter cetera, quod promissa sibi facta sortita erant efficaciae veritatem: nam consolationem Israel oculis prospicere meruit, et manibus portare: et ideo dicit secundum verbum tuum; idest, cum finem obtinuerim promissorum. At ubi visibiliter sensi quod desiderabam, nunc solvis tuum servum, nec gustu mortis attonitum, nec haesitationis cogitationibus conturbatum; et ideo subditur in pace.
Gregorius Nyssenus. Quia postquam christus culpam hostilem destruxit, nos quoque patri reconciliavit, facta est translatio sanctorum in pace. Origenes.
Quis est autem qui de saeculo isto recedit in pace, nisi is qui intelligit quod deus erat in christo mundum reconcilians sibi; nihilque habet inimicum deo, sed omnem pacem bonis in se operibus assumpsit? Graecus. Fuerat autem sibi repromissum non visurum se mortem nisi prius videret christum domini; et ideo hoc impletum ostendens, subdit quia viderunt oculi mei salutare tuum. Gregorius Nyssenus. Beati oculi tui tam animae quam corporis; hi quidem visibiliter deum suspicientes, illi vero non solum quae visa sunt attendentes, immo illuminati fulgore spiritus domini, verbum in carne cognoscentes: salutare namque quod tuis oculis percepisti, ipse iesus est, quo nomine salus declaratur. Cyrillus. Fuerat autem christi mysterium quod patuit in ultimis temporibus saeculi praeparatum ante mundi originem; unde sequitur quod parasti ante faciem omnium populorum.
Athanasius. Scilicet confectam toti mundo per christum salutem. Qualiter ergo supra dictum est, quod expectabat Israel consolationem? eo quod scilicet tunc futuram esse consolationem Israel agnovit in spiritu cum et omnibus populis paratum est salutare. Graecus. Attende etiam sagacitatem digni et venerandi senis: antequam dignus videretur beatae visionis, praestolabatur solamen Israel; ut autem quod sperabat obtinuit, exclamat se vidisse salutem omnium populorum: adeo enim infantis ineffabile iubar illustravit eum, ut processu temporis secutura mox sibi fierent nota. Theophylactus. Signanter autem dicit ante faciem, ut scilicet omnibus eius incarnatio appareret. Hoc autem salutare dicit esse gentium lumen et gloriam Israel; unde sequitur lumen ad revelationem gentium. Athanasius.
Gentes enim ante christi adventum in ultimis tenebris erant constitutae, cognitione divina privatae. Cyrillus. Sed christus adveniens factus est lux tenebrosis et erraticis, quos diabolica manus pressit.
Vocati sunt autem a deo patre ad notitiam filii, qui est lux vera. Athanasius.
Israel autem, licet tenuiter, lege illuminabatur; et ideo non dicit quod lumen illis protulerit, sed subdit et gloriam plebis tuae Israel: memorans antiquam historiam, quod sicut olim Moyses dominum alloquendo gloriosam retulit faciem, sic et ipsi divinam humanitatis lucem pertingentes, vetus abicientes velamen, in eamdem imaginem transformarentur de gloria in gloriam. Cyrillus.
Nam etsi quidam eorum inobedientes fuerint, tamen reliquiae salvae factae sunt, et per christum pervenerunt ad gloriam.
Harum primitiae fuere divini apostoli, quorum fulgores universum orbem illuminant.
Fuit etiam christus singulariter Israel gloria, quia secundum carnem ex eis processit; quamvis cunctis ut deus praeesset per saecula benedictus. Gregorius Nyssenus. Et ideo signanter dixit plebis tuae, quia non ab eis tantum est adoratus, sed insuper ex eis est secundum carnem natus. Beda.
Et bene revelatio gentium, Israelis gloriae praefertur, quia, cum plenitudo gentium introierit, tunc omnis Israel salvus erit.