Chrysostomus. Iudaeis considerantibus corporalem munditiam legis, et de hac murmurantibus, dominus contrarium vult introducere; unde dicitur et advocans iterum turbam, dicebat illis: audite me omnes, et intelligite. Nihil est extra hominem introiens in eum quod possit eum coinquinare; sed quae de homine procedunt, illa sunt quae coinquinant hominem; idest immundum faciunt. Ea enim quae christi sunt, intra hominem considerantur; ea vero quae legis sunt, magis cernuntur extra hominem; quibus quasi corporalibus crux christi finem in brevi dare debebat.
Theophylactus. Hoc autem dominus dicit, volens instruere homines, quod observationes escarum, quas lex commemorat, non oportet corporaliter intelligere; et ex hoc intentionem legis eis manifestare incepit.
Chrysostomus. Subiungit autem si quis habet aures audiendi, audiat. Non enim manifeste aperuerat quae essent illa quae de homine procedebant, et hominem coinquinant, et propter hoc verbum apostoli crediderunt quod aliud profundum praedictus domini sermo innueret; unde sequitur et cum introisset in domum a turba, interrogabant eum discipuli eius parabolam.
Parabolam autem immanifestum sermonem vocabant. Theophylactus. Dominus autem prius increpat; unde sequitur et ait illis: sic et vos imprudentes estis? beda. Vitiosus enim est auditor qui obscura manifeste, aut manifeste dicta obscure vult intelligere. Theophylactus. Deinde dominus manifestat id quod erat occultum, dicens: non intelligitis quia omne extrinsecus introiens in hominem non potest eum coinquinare? beda. Iudaei enim se partem dei iactantes, communes cibos vocant quibus omnes homines utuntur, ut ostrea, lepores, et huiusmodi animalia. Nec etiam idolothytum, inquantum cibus, et dei creatura est, sed Daemonum invocatio hoc facit immundum. Et causam subdit, dicens quia non intrat in cor eius. Animae locus principalis, iuxta Platonem, in cerebro; sed, iuxta christum, in corde est.
Glossa. Dicitur ergo in cor eius, idest in mentem, quae est principalis pars animae, ex qua tota hominis vita dependet; unde secundum eam necesse est hominem mundum, vel immundum aestimari; et sic ea quae ad mentem non perveniunt, non possunt homini immunditiam afferre. Cibi ergo quia ad mentem non perveniunt, secundum suam naturam hominem inquinare non possunt; sed inordinatus ciborum usus, qui ex inordinatione provenit mentis, ad hominis immunditiam pertinet. Quod autem cibi ad mentem non perveniant, ostendit per id quod subdit, dicens sed in ventrem vadit, et in secessum exit, purgans omnes escas. Hoc autem dicit, ne intelligatur quod inde ex cibis in corpore maneat.
Manet enim quod est necessarium ad corporis nutrimentum et augmentum; egreditur autem quod est superfluum, quasi purgatio quaedam interius remanentis nutrimenti.
Augustinus in Lib. 83 quaest..
Quaedam enim sic accedunt ut etiam mutent, et mutentur; sicut et ipse cibus amittens speciem suam, in corpus nostrum vertitur, et nos refecti in robur commutamur. Sed et tenuissimus humor, cum in venis, et aliis arteriis cocta fuerit esca et digesta, per occultos meatus, quos Graeci poros vocant, dilabitur, et in secessum vadit. Beda. Sic ergo cibi non faciunt homines immundos, sed malitia, quae operatur passiones ab interioribus procedentes; unde sequitur dicebat autem, quoniam quae de homine exeunt, illa coinquinant hominem. Glossa. Cuius rationem significat cum subdit ab intus enim de corde hominis cogitationes malae procedunt.
Et sic patet quod malae cogitationes ad mentem pertinent, quae hic cor nominantur; secundum quam homo dicitur bonus vel malus, mundus vel immundus.
Beda. Hinc autem arguuntur qui cogitationes a diabolo immitti putant, non ex propria nasci voluntate. Diabolus incentor, et auditor malarum cogitationum esse potest: auctor esse non potest. Glossa.
Ex malis autem cogitationibus ulterius mali actus procedunt; de quibus subditur adulteria, quae in violatione alieni tori consistunt; fornicationes, quae sunt illiciti coitus personarum matrimonio solutarum; homicidia, quibus in personas proximorum nocumentum infertur; furta, quibus res subtrahuntur; avaritiae, inquantum aliqua iniuste retinentur; nequitiae, quae consistunt in proximorum calumniis; dolus, in eorum deceptione; impudicitiae, quantum ad quamlibet corruptionem mentis, vel corporis.
Theophylactus. Oculus malus, idest odium, et adulatio: nam qui odit, oculum malum et invidum habet ad eum quem odit; et adulator non recto oculo videns quae sunt proximi, ad malum ipsum deducit; blasphemiae, idest iniuriae in deum; superbia, idest dei contemptus, dum scilicet quis bonum quod operatur, non deo, sed suae virtuti ascribit; stultitia, idest iniuria in proximum. Glossa. Vel stultitia est cum non recte de deo sentitur: contrariatur enim sapientiae, quae est divinarum rerum cognitio. Sequitur omnia haec mala ab intus procedunt et coinquinant hominem. Hoc enim in culpam homini imputatur quod in sua potestate existit. Talia autem sunt quae procedunt ab interiori voluntate, per quam homo est suorum actuum dominus.