Ambrosius super Lucam.
Cum simpliciter contentus fuero inops, superest ut mores meos temperem. Quid enim mihi prodest carere saecularibus, nisi fuero mitis? congrue igitur sequitur beati mites. Augustinus de serm. Dom..
Mites sunt qui cedunt improbitatibus et non resistunt malo, sed vincunt in bono malum. Ambrosius super Lucam.
Mitiga ergo affectum tuum, ut non irascaris, aut certe iratus ne peccaveris.
Praeclarum est enim motum temperare consilio; nec minoris virtutis dicitur prohibere iracundiam, quam omnino non irasci, cum plerumque illud lentius, hoc fortius aestimetur. Augustinus.
Rixentur igitur immites et dimicent pro terrenis et temporalibus rebus; sed beati mites, quoniam ipsi hereditabunt terram de qua evelli non possunt; illam, inquam, terram de qua dicitur: portio mea in terra viventium. Significat enim quamdam stabilitatem hereditatis perpetuae, ubi anima per bonum affectum tamquam loco suo requiescit, sicut corpus in terra, et inde cibo suo alitur, sicut corpus ex terra: ipsa est requies et vita sanctorum. Chrysostomus super Matth..
Vel terra hic, sicut quidam dicunt, quamdiu est in hoc statu, terra mortuorum est, quia vanitati subiecta est; cum autem liberata fuerit de corruptione, fit terra vivorum, ut mortales hereditent immortalem. Alterum exponentem legi, quasi caelum, in quo habitaturi sunt sancti, dicatur terra vivorum, quod quantum ad inferiorem regionem caelum est, quantum autem ad superius caelum dicitur terra. Alii dicunt, quia corpus nostrum terra est, et quamdiu subiacet morti, terra est mortuorum; cum autem fuerit conforme factum gloriae corporis christi, erit terra vivorum. Hilarius in Matth.. Vel hereditatem terrae mitibus dominus pollicetur, idest eius corporis quod ipse assumpsit habitaculum: et quia per mansuetudinem mentis nostrae habitat christus in nobis, nos quoque clarificati corporis eius gloria vestiemur.
Chrysostomus in Matth.. Vel aliter, christus hic spiritualibus sensibilia immiscuit: quoniam enim aestimatur qui mitis est omnia sua perdere, contrarium promittit, dicens quod cum stabilitate sua possidet qui non est protervus; qui autem aliter est, multoties animam et hereditatem paternam perdit. Quia vero propheta dixerat: mansueti hereditabunt terram, a consuetis verbis contexit sermonem.
Glossa. Mites etiam, qui seipsos possederunt, hereditatem patris in futuro possidebunt. Plus autem est possidere quam habere: multa enim habemus quae statim amittimus.