Postquam philosophus inquisivit disputative an locus sit et quid sit, hic accedit ad determinandum veritatem.
Et primo praemittit quaedam quae sunt necessaria ad considerationem veritatis; secundo determinat veritatem, ibi: quid autem forte etc..
Circa primum tria facit: primo ostendit quot modis dicitur aliquid esse in aliquo; secundo inquirit utrum aliquid possit esse in seipso, ibi: dubitabit autem aliquis etc., tertio solvit quaedam prius dubitata, ibi: quod autem zeno opposuit etc..
Ponit ergo octo modos quibus aliquid in aliquo dicitur esse.
Quorum primus est, sicut digitus dicitur esse in manu, et universaliter quaecumque alia pars in suo toto.
Secundus modus est, prout totum dicitur esse in partibus. Et quia iste modus non est adeo consuetus sicut primus, ad eius manifestationem subiungit quod totum non est praeter partes, et sic oportet ut intelligatur esse in partibus.
Tertius modus est, sicut homo dicitur esse in animali, vel quaecumque alia species in suo genere.
Quartus modus est, sicut genus dicitur esse in speciebus. Et ne iste modus extraneus videatur, rationem innuit quare hoc dicit: nam genus est pars definitionis speciei, et etiam differentia; unde quodammodo et genus et differentia dicuntur esse in specie sicut partes in toto.
Quintus modus est, sicut sanitas dicitur esse in calidis et frigidis, quorum contemperantia constituit sanitatem; et universaliter quaecumque alia forma in materia vel subiecto, sive sit accidentalis sive substantialis.
Sextus modus, sicut res Graecorum dicuntur esse in rege Graeciae, et universaliter omne quod movetur est in primo motivo. Per hunc etiam modum dicere possum aliquid esse in me, quia est in potestate mea ut faciam illud.
Septimo modo dicitur aliquid esse in aliquo, sicut in quodam optimo diligibili et desiderabili, et universaliter sicut in fine. Et per hunc modum dicitur esse cor alicuius in aliqua re quam desiderat et amat.
Octavo modo dicitur esse aliquid in aliquo sicut in vase, et universaliter sicut locatum in loco.
Videtur autem praetermittere modum quo aliquid est in aliquo sicut in tempore: sed hic reducitur ad hunc octavum modum; nam sicut locus est mensura mobilis, ita tempus est mensura motus.
Dicit autem quod secundum hunc octavum modum maxime proprie dicitur esse aliquid in aliquo.
Unde oportet secundum regulam quam tradit in IV et V metaphys. Quod omnes alii modi reducantur aliquo modo ad hunc modum quo aliquid est in aliquo sicut in loco.
Quod sic patet.
Locatum enim continetur, sive includitur a loco, et in eo habet quietem et fixionem. Propinquissime igitur ad hunc modum pars dicitur esse in toto integrali, in quo actu includitur: unde etiam infra dicetur quod locatum est sicut pars separata, et pars est sicut quoddam locatum coniunctum.
Totum autem quod est secundum rationem, ad similitudinem huius totius sumitur: unde consequenter dicitur id quod est in ratione alicuius, esse in eo; ut animal in homine.
Contingit autem sicut partem totius integralis includi in toto secundum actum, ita partem totius universalis includi in toto secundum potentiam: nam genus ad plura se extendit in potentia quam species, licet species habeat plura in actu: unde consequenter dicitur esse etiam species in genere.
Et quia sicut species continetur in potentia generis, ita forma in potentia materiae, ulterius dicitur forma esse in materia.
Et quia totum habet rationem formae respectu partium, ut dictum est in secundo; consequenter etiam totum dicitur esse in partibus.
Sicut autem forma includitur sub potentia passiva materiae, ita effectus includitur sub potentia activa agentis: unde et dicitur aliquid esse in primo motivo.
Deinde autem manifestum est quod appetitus quiescit in bono desiderato et amato, et in eo figitur, sicut et locatum in loco: unde etiam dicitur affectus amantis esse in amato.
Et sic patet quod omnes alii modi derivantur ab ultimo, qui est maxime proprius.
Deinde cum dicit: dubitabit autem aliquis etc., inquirit utrum aliquid possit esse in seipso: nam Anaxagoras supra dixit infinitum esse in seipso.
Primo ergo movet dubitationem: utrum scilicet aliquid unum et idem possit esse in seipso, vel nihil; sed omnia vel nusquam sint, vel sint in aliquo alio.
Secundo, ibi: dupliciter autem hoc est etc., solvit.
Et primo ostendit quomodo possit esse aliquid in seipso; secundo quomodo non possit, ibi: primum autem non contingit etc..
Dicit ergo primo quod dupliciter potest intelligi aliquid esse in seipso: uno modo primo et per se; alio modo secundum alterum, idest secundum partem.
Et isto secundo modo potest dici aliquid esse in seipso. Cum enim alicuius totius duae partes ita se habeant quod una sit in quo est aliquid, et alia sit quod est in illa, sequitur quod totum dicatur et in quo est ratione unius partis, et quod est in hoc ratione alterius: et sic totum dicetur esse in seipso.
Invenimus enim quod aliquid dicitur de aliquo secundum partem, sicut aliquis dicitur albus quia superficies eius est alba, et homo dicitur sciens quia scientia est in parte ratiocinativa.
Si igitur accipiatur amphora plena vino sicut quoddam totum cuius partes sunt amphora et vinum, neutra partium eius erit in seipsa, idest neque amphora neque vinum, sed hoc totum, scilicet amphora vini, erit in seipsa, inquantum utrumque est pars eius, scilicet et vinum quod est in amphora, et amphora in qua est vinum.
Per hunc igitur modum contingit aliquid idem esse in seipso.
Deinde cum dicit: primum autem non contingit etc., ostendit quod non contingit aliquid esse primo in seipso.
Et primo proponit quod intendit, distinguens utrumque modum quo aliquid est in seipso, et quo non est; secundo probat propositum, ibi: neque igitur inductive considerantibus etc..
Dicit ergo quod non contingit aliquid esse primo in seipso.
Et manifestat quid sit aliquid esse primo in seipso, per oppositum. Album enim dicitur esse in corpore, quia superficies est in corpore: unde non est primo in corpore, sed in superficie. Et similiter scientia primo dicitur esse in anima, non autem in homine, in quo est per animam. Et secundum hoc, scilicet secundum animam et superficiem, sunt appellationes quibus nominatur homo albus vel sciens, cum anima et superficies sint sicut partes in homine: non quod superficies sit pars, sed quia se habet ad modum partis, inquantum est aliquid hominis, ut terminus corporis.
Si autem accipiatur vinum et amphora seorsum ab invicem, non sunt partes: unde neutri competit esse in seipso. Sed cum sunt simul, utpote cum amphora est plena vino, propter hoc quod et amphora et vinum sunt partes, idem erit in seipso, ut expositum est, non primo, sed per partes: sicut album non primo est in homine, sed per corpus, et in corpore per superficiem. In superficie autem non est per aliquid aliud: unde primo dicitur esse in superficie.
Nec est idem id in quo est aliquid primo, et quod est in eo, sicut album et superficies: quia altera sunt secundum speciem superficies et album, et alia est natura et potentia utriusque.
Deinde cum dicit: neque igitur inductive etc., ostensa differentia inter hoc quod est esse primo in aliquo et non primo, ostendit iam quod nihil est primo in seipso.
Et primo ostendit quod non sit aliquid primo in seipso per se; secundo quod non sit aliquid primo in seipso per accidens, ibi: at vero neque secundum accidens etc..
Primum ostendit dupliciter, scilicet inductive et ratione.
Dicit ergo primo quod considerando per inductionem in singulis modis supra determinatis quibus dicitur aliquid esse in aliquo, apparet quod nihil est in seipso primo et per se: neque enim aliquid est totum sui ipsius, neque pars neque genus, et sic de aliis.
Ponit autem hoc concludendo ex praemissis, quia sicut manifestum est in albo et in superficie, quae se habent ut forma et materia, quod sunt aliud secundum speciem et virtutem, ita etiam potest in omnibus aliis modis considerari.
Deinde cum dicit: et ratione manifestum est etc., probat idem ratione.
Et dicit manifestum esse per rationem quod impossibile est aliquid esse primo et per se in seipso. Si enim aliquid primo et per se sit in seipso, oportet quod eidem et secundum idem conveniat ratio eius in quo est aliquid, et ratio eius quod est in eo. Unde oportet quod utrumque, scilicet tam continens quam contentum, sit utrumque; ut puta quod amphora sit vas et vinum, et vinum sit vinum et amphora, si primo et per se contingit aliquid esse in seipso. Unde hoc posito, scilicet quod vinum sit amphora et vinum, et amphora sit vinum et amphora, si quis dicat quod alterum eorum sit in altero, ut puta vinum in amphora, sequitur quod vinum recipiatur in amphora non inquantum vinum est, sed inquantum vinum est illa, scilicet amphora. Quare, si esse in amphora primo et per se convenit amphorae ex eo quod ponitur aliquid primo et per se in seipso esse, sequitur quod nihil possit dici esse in amphora, nisi inquantum ipsum est amphora. Et sic, si vinum dicatur esse in amphora, sequitur quod esse in amphora competit vino, non secundum quod vinum est vinum, sed secundum quod vinum est amphora.
Et eadem ratione, si amphora recipiat vinum, recipiet ipsum non inquantum amphora est amphora, sed inquantum amphora est vinum.
Hoc autem est inconveniens.
Unde manifestum est, quod secundum alteram rationem est id in quo, et quod in hoc.
Alia est enim ratio eius quod est in aliquo, et eius in quo est aliquid. Non potest ergo per se et primo aliquid esse in seipso.
Deinde cum dicit: at vero neque secundum accidens etc., ostendit quod non sit aliquid primo in seipso etiam secundum accidens.
Dicitur enim aliquid esse in aliquo secundum accidens, quando est in eo propter aliquid aliud in eo existens; ut si dicamus hominem esse in mari, quia est in navi, quae est in mari: in hac tamen primo dicitur esse, idest non propter partem. Si igitur contingat aliquid esse in seipso primo, non per se quidem, sed per accidens, sequitur quod sit in seipso propter hoc quod aliquid aliud sit in ipso. Et sic sequitur quod duo corpora sint in eodem, scilicet illud corpus quod est in eo, et ipsummet quod est in seipso. Sic enim amphora erit in seipsa per accidens, si ipsa amphora, cuius natura est ut recipiat aliquid, sit in seipsa, et iterum illud cuius est receptivum, scilicet vinum: ergo in amphora erit et amphora et vinum, si propter hoc quod vinum est in amphora, sequitur amphoram esse in seipsa: et sic duo corpora essent in eodem.
Sic igitur patet quod impossibile est aliquid esse primo in seipso.
Sciendum tamen quod aliquando dicitur aliquid esse in seipso, non secundum intellectum affirmativum, sicut hic reprobat philosophus, sed secundum intellectum negativum, prout esse in seipso non significat nisi non esse in alio.
Deinde cum dicit: quod autem zeno etc., solvit quaedam dubitata.
Et primo removet rationem zenonis, quae inducebatur ad probandum quod locus non sit, per hoc quia si est, oportet quod locus non sit, per hoc quia si est, oportet quod sit in alio, et sic itur in infinitum. Sed hoc, ut dicit, non est difficile solvere postquam iam sunt distincti modi quibus aliquid dicitur esse in aliquo.
Nihil enim prohibet dicere quod locus est in aliquo: non tamen est in illo sicut in loco, sed per quendam alium modum, sicut forma est in materia vel accidens in subiecto; inquantum scilicet locus est terminus continentis.
Et hoc est quod subdit: sicut sanitas est in calidis ut habitus, et calor in corpore ut passio vel accidens. Unde non necesse est quod procedatur in infinitum.
Deinde cum dicit: illud autem manifestum etc., solvit etiam dubitationes supra positas de quidditate loci, an scilicet sit forma vel materia, ex hoc quod ostensum est, quod nihil primo et per se est in seipso. Ex hoc enim manifestum est quod nihil potest esse sicut vas vel locus eius quod continetur in ipso sicut pars quae sit materia vel forma: oportet enim primo et per se alterum esse, quod est in aliquo, et in quo est aliquid, ut ostensum est. Unde sequitur quod neque forma neque materia sit locus, sed aliquid alterum a locato sit locus: materia enim et forma sunt aliquid locati sicut partes intrinsecae eius.
Ultimo autem concludit quod supra dicta per modum oppositionis dicta sunt de loco: quarum quidem oppositionum aliquae iam solutae sunt, aliquae vero solventur post manifestatam naturam loci.