DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
De charitate Mariae ad Filium.
Viso quomodo Maria dilexit perfecte Deum Trinitatem, restat videre quomodo Maria dilexit Filium Deum et hominem.
1. Maria dilexit Filium Deum et hominem naturaliter, et plusquam alia mater posset diligere natum suum. Solet enim dici, quod puer naturaliter plus diligitur ab illo parente, cujus semen superabundavit in conceptu ejus, quam ab alio. Ideo naturaliter plus dilexit Maria Filium suum, quam aliqua alia mulier : quia totam carnis suae materiam a carne materna traxit Christus. Unde Mariae dictum est, Luc. I, 31 : Ecce concipies in utero, id est, ex causa intrinseca, non sicut aliae mulieres, quae recipiunt ab extrinseco unde concipiunt, scilicet semen viri. Hoc idem figuratum est per hoc pronomen, te, quod est descretivum, ubi sequitur : Quod nascetur ex te, id est, ex te sola, non ex te et Joseph, id est, ex te et viro. Ad hoc innuendum dixit ei Filius, Joan. XIX,26: Mulier, ecce Filius tuus. Totus tuus : quia tuus pronomen est discretivum. (De hac materia plura habuisti supra titulo, Benedictus fructus ventris tui.)
Et nota exemplum de duabus meretricibus, quibus Salomon fecit judicium de puero quem dedit verae matri . Duae istae mulieres, synagoga, et gentilitas. Synagoga Christum quasi dividit, dicens ipsum natum de Joseph et Maria. Unde canitur : " Erubescat Judaeus infelix, qui. dicit Christum ex Joseph semine esse natum. " Gentilitas vult ipsum integrum conservari, credens ipsum natum ex sola Virgine : et ideo illa ipsum amisit, et ista conquisivit.
Carnaliter, in bono sensu, quod est diligere ex toto corde, ut supra, : quia carnem Christi tanta devotione, tanto studio fovit et nutrivit, ut ad amorem carnis ejus ab amore propriae carnis, imo omnis carnis suspensa, necessitatibus vagientis, esurientis, lactantis, crescentis, et hujusmodi, omnes cordis sui affectiones substerneret. Imo et de sua substantia ipsum honoravit , quae egressum de sinu Patris ventris hospitio suscepit, nudum, id est, purum Deum carne virginea et pannis induit, ei per consensum de carne propria administravit concep-
tum, et de lacte proprio nutrimentum. Secundum naturam assumptae humanitatis esurientem pavit, lacte virgineo sitientem potavit, infirmum per infantiam et jacentem non solum visitavit, sed etiam balneando, fovendo, leniendo, gestando, frequentavit, caeteraque omnino ei humanitatis obsequia exhibuit. Comprehenso tandem et crucifixo quasi in carcere posito affuit, et caetera hujusmodi. Unde sub figura personae ejus dictum est, Luc. x, 40 : Martha antem satagebat circa frequens ministerium. Lege homiliam beati Anselmi : " intravit Jesus in quoddam castellum. " Idcirco convenienter potuit ipsi dicere : Defecit caro mea et cor meum . Et ideo tu, Domine cordis mei, pars mea deinceps eris in aeternum. Et ideo inter caeteras aves comparari potest specialiter philomelae, quae dicitur a AdminBookmark quod est amo, et AdminBookmark quod est
cantus, quasi deficiens in cantu prae amore. Unde Maria potuit dicere Patri : Defecit in salutare tuum anima mea, etc. . Salutare Patris et noster salutaris Filius Dei est. Item, Cantic. II, 5 : Fulcite me floribus, stipate me malis : quia amore langueo. Bene autem languere se dicit Maria, vel fidelis anima : quia quanto se ad amorem sponsi accendit, tanto ab amore temporalium languescit : sicut solet mos esse languentium, ut illa fastidiant quibus agitur vita communis. Nec infirmari, sed languere se dicit, ut notetur desiderium perseverans: quia languor dicitur quasi longus angor. Nec debet sanari talis languor donec introducatur amica in thalamum sponsi. Quod vere constat de Virgine gloriosa. Ideo super illud : Amore langueo, dicit Gregorius : " Male sanata est anima, quae vulnere charitatis non languet. " Spiritualiter, quod est ex tota anima. Quia Spiritus est Deus . Item, I ad
Corinth. VI, 17 : Qui adhaeret Domino, unus spiritus est cum eo, unitate scilicet amoris et gratiae. Unde, Luc. II35, dixit ei Simeon : Et tuam ipsius animam pertransibit gladius. Dicens tuam ipsius, unam matris et Filii animam insinuavit. Haec enim unio quae fit per amorem, spiritualis est : quia amor ignis est, qui materiam sibi cohaerentem ignit, et in sui naturam convertit : et quia Maria intimius omni creatura Deo per amorem adhaesit, dicens illi: Adhaesit anima mea post te , ideo spiritualior omni creatura effecta est. Unde et appellatur anima, et non caro. Proverb.xxv, 25 : Aqua frigida animae sitienti, id est, Mariae, etnun. tius bonus, idest, Gabriel missus ad eam, de terra longinqua, id est, de caelo.
Viriliter, quod est ex tota virtute. Unde et designata est per Hevam, quae appellata est Virago, quia de viro sumpta est . M aria autem virago : quia de ipsa sumptus est vir, quando scilicet ex magnitudine fidei consentiens, ut de sua substantia fieret Christus homo, respondit : Ecce ancilla Domini, fiat mihi . Virago etiam, id est, viriliter ageris vovendo prima virginitatem absque omni praecepto, consilio et exemplo. Unde in figura ejus dictum est, Judith, xv, 10 et 11 : Tu gloria Jerusalem, tu laetitia Israel, etc. Quia fecisti viriliter, et confortatum est cor tuum, eo quod castitatem amaveris, etc. (Quaere titulo, Benedicta tu in mulieribus.) Multis etiam aliis modis egit viriliter, quod longum esset enarrare, sed maxime viriliter egit et viriliter dilexit in Filii passione, ita ut ad titulum laudis ejus et gloriae sufficiat, quod ejus mentem tanta vis amoris accenderat, ut fugientibus discipulis oblita sexus fragilis, ipsa cum lacrymis et adstans cruciet condolens morienti, animam suam pro Filio suo etsi non posuit, expo- suit tamen. Quis enim sani capitis dicat ipsam talem matrem a. tali Filio tam dilectam, minus dilexisse Filium suum unigenitum, et talem Filium, quam David
Absalon parricidam, qui dicebat, II Reg. xviii, 33 : Quis mihi tribuat ut moriar pro te, fili mi Absalom ? Hieronymus :
" Cujus acerbitate doloris afflicta, et paenae crucis corde affixa, utpote quae plus omnibus doluit, quia plus omnibus dilexit, prima ad monumentum currere non potuit, licet postea, ut vere creditur, frequens, et quando potuit, non defuit, " Haec sunt pondera dilectionis Mariae, quae praeponderant omnium sanctarum animarum meritis et gloriae.
Communicative ei largiter. Charitas enim ejus ad nos apparuit in annuntiatione Filii, quando respondit : Ecce ancilla Domini : cupiens Filium procreare, qui noster servus fieret : et ideo se nominavit ancillam, quia partus ventrem sequitur. Quod etiam innuit Filius Patri dicens : Servus tuus sum ego, et filius ancillae tuae . Servivit enim nobis Filius Virginis de beneplacito matris usque ad ablutionem pedum, imo usque ad tolerantiam passionis : quia Filius hominis non venit ministrari, sed ministrare, et dare animam suam redemptionem pro multis . Ideo et nos debemus matri et Filio retributionem servitii, ut ad locum unde exeunt flumina, revertantur . Unde et ipse dicit nobis, Zachar.XI, 12 : Si bonum est in oculis vestris, afferte mercedem meam, etc. Sic etiam et merito potest dicere ipsa mater.
Item, Communicative, quod apparuit in nativitate Filii, quando scilicet eum a quo tantas habebat delicias, quem tenebat clausum in utero, cum gaudio peperit, ut suas tamquam ultra liberalis nobis sine invidia communicaret deli- cias, quas sola possideret si ex utero ejus Filius natus non fuisset, Ideo dicitur, Isa.IX, 6 : Filius datus est nobis : non sibi, quia melius non poterat sibi nasci quam natus erat. Sed licet beata Virgo ipsum permitteret exire de ventre, excellenter tamen retinebat in mente.
Item, Communicative, quando ipsum natum noluit sibi quasi proprium retinere, sed quem sciebat natum pro salute mundi communiter, pannis involutum velut panem in mappa reclinavit in praesepio. Quasi diceret bovi et asino : Ecce pabulum vestrum, faenum scilicet carnis Filii mei. Unde et designatur per illam mulierem quae dedit filium ad comedendum .
Item, Communicative, quando ipsum quadragesimo die praesentavit in templo, ubi totus conveniebat mundus, quasi totum mundum volens de ipso mittere in possessionem et salutem, et ad opus totius mundi suscepit eum Simeon in ulnas suas . Sciebat siquidem, quod sicut Tullius dicit, nullius boni possessio jucunda est sine socio.
Item, Communicative, quia tanta fuit Mariae charitas ad nos, ut quasi gaudenter quodammodo sustinuerit mortem Filii, et cum ipso desideraverit, si necesse esset, mori ob redemptionem generis humani. Tunc enim propter nimiam charitatem qua dilexit nos primo , dedit genitum suum pro scelere nostro, et fructum ventris sui pro peccatis animarum nostrarum .
Unde etiam stabat juxta crucem Filii, sicut dicit Ambrosius, non ut dolorem Filii consideraret, sed ut salutem mundi exspectaret. Vel, ad hoc forte venit ad crucem, ut Filium videret mortem transitorie gustaturum qui de torrente in via bibit : sed in aeternum victurum, quia
resurgens ex mortuis jam non moritur . Vel, haec etiam venit ut videret Jesum, id est, salvatorem salutem hominum procurantem, morientem mundo, sed victurum Deo. Et haec videtur causa praestantior, . .
Item, Alia de causa stabat juxta crucem Jesu mater ejus . Licet enim certissime sciret Filium suum positum in statera crucis pretium esse sufficiens pro peccatis totius mundi, tamen si quis calumniaretur pretium hoc minus esse sufficiens, praesto erat seipsam impendere, dum tamen sic posset divinae voluntati se conformare. Sicut venditor piperis in tantum lucri avidus est, quod piperi posito in statera licet sufficienter, paratus est adhuc adjicere si illud additamentum emptorem viderit refutare : et hoc pie intelligendum et ad intellectum nostrum referendum est. Ad hoc autem se interposuit cruci et Aquiloni, ne diabolus signatus per Aquilonem posset eos impedire, qui venire vellent per fidem ad brachia Salvatoris extensa, sicut fecit latro dexter, et sicut videtur fecisse centurio ille, et bi qui cum eo erant, qui videntes ea quae fiebant, dixerunt : Vere Filius Dei erat iste .
Tanta etiam fuit charitas ejus ad nos, quod ex quo Filium concepit, ipsum pro mundi salute pati desideravit, sicut videtur velle Ambrosius. Unde secure dici potest et credi, quod sicut dicitur de Patre, Joan. iii, 16 : Sic Deus dilexit mundum, ut Filium suam unigenitum daret, scilicet pro mundo, etc. : sic et dici potest : Sic Maria dilexit mundum, id est, peccatores, ut Filium suum unigenitum daret, etc, pro salute mundi. Ideo etiam dicitur, Isaiae, IX, 6 : filius dalus est nobis, scilicet a Patre, a matre, a seipso, a Spiritu sancto. Si enim Abraham in tantum fuit obediens et voluntatem suam in tantum conformavit divinae voluntati, ut filium suum unigenitum quem diligebat Isaac, voluerit immolari , nec tamen pro mundi salute, quid credendum existimas de Maria filia Abrahae ? Propter hoc etiam praedixerat de matre Filius, Luc. x, 42 : Maria optimam partem elegit, scilicet conformare se per omnia divinae voluntati