13. In Revelatione s. Benigni.
30. De ss. Georgio et Aurelio.
31. In Translatione s. Gerar di.
32. De s. Gregorio Lingonensi.
36. De s. Jacobo Tarentasiensi.
60. In Revelatione ss. Mauritii, Exuperii et Candidi.
63. De ss. Maximo et Venerando.
68. In Translatione s. Moderanni.
77. De s. Petro Tarentasiensi.
78. In Translatione s. Philiberti.
90. De s. Stephano Grandimontano.
In 1. Vesperis.
Ad Magnificat.
A. Magna fecisti, Domine,
Humilitati virginis,
Matris filii hominis
Sine hominis semine,
Cujus sorores geminae,
Sui consortes nominis,
Consortes sunt et luminis
In celso coeli culmine.
Ad Matutinum.
Invitatorium.
Unum Deum in trinitate
Fideliter adoremus
Et sacras tres sorores
Sub ejusdem nominis unitate
Devote collaudemus.
In 1. Nocturno.
Antiphcraae.
1. Lunam et stellas dicimus
Esse tres sorores,
Per quas humanos novimus
Illustrari mores.
2. Sponsus coeli sibi sacrarium
Fecit corpus Mariae virginis,
Cui sorores ejusdem nominis
Duae datae sunt in solatium.
3. Haec sacra generatio
Christum noverat quaerere,
Quae a crucis patibulo
Nesciebat discedere.
Responsoria.
1. Ad laudem sororum trium,
Quibus est nomen Maria,
In unitate cordium
Vocum psalle concordia
Cum suavi melodia,
V. Decet namque consortium
Dulce sororum dulcium
Dulci coli memoria.
2. Felix Anna, felices filias
Genuit tres nomine Marias:
Prima parit Christum,
secunda Jacobumque mino-
rem
Et Joseph justum
peperit cum Simone Judam,
Tertia majorem
Jacobum volucremque Jo-
hannem.
V. Prima tulit
fortiorem hominum
Et secunda
pulsores criminum.
3. De Joachim est Maria
Sanctae prolis primitia,
De Cleopha est alia
Et de Salome tertia,
V. Anna namque connubia
Trium sortita est tria.
In 2. Nocturno.
Antiphonae.
1. O quam honoratissimae
Sunt in coelesti curia,
Quae ejus sunt tam proximae,
Qui regna dat coelestia.
2. Jesus matri suae pium
Dedit adjuvamen
Per sororum felicium
Sanctum consolamen.
3. Dei laudabilis
Est virgo civitas,
Quam venerabilis
Vallat proximitas.
Responsoria.
1. Mulieres multae secutae
Erant Jesum a Gallilaea
Ministrantes ei,
V. Inter quas erat Maria,
Mater Jacobi et Joseph,
Et mater filiorum
Zebedaei,
2. Quem lactavit genitrix Maria,
Materterae Mariae paverunt,
Qui formavit montes et maria,
Quem oculi videre meruerunt.
V. Cui mortuo pararunt
flustra aromata,
Nam non invenerunt
mortuum, qui mortem
Superavit, quem confestim
viderunt viventem.
In 3. Nocturno.
Antiphonae.
1. In sororum
laeto solenmio
Lactantium
concinat concio.
2. Sancta sanctiomonia
Sanctarum sororum
Et magnificentia
Natorum suorum
Nobis reddant praemia
Excelso coelorum.
3. Sororum laudes cantibus
Decet exaltare,
Per quas fit notum gentibus
Dei salutare.
Responsoria.
1. Non vacat a mysterio,
Quod nomen hoc habuerunt,
Quae illustratae fuerunt
In sancto testimonio,
Dum quem crucis supplicio
Judaei defecerunt,
Vivere sine dubio
Se vidisse dixerunt.
V. De resurgentis gaudio
Esse testes meruerunt.
2. Quam felices
sunt Christi proximae,
Quae perductae
sunt cum laetitia
In templum, quo
sanctorum animae
Summi regis
fruuntur gloria ;
V. Illio splendent
regina Maria
Et sorores
ejus sanctisbimae.
In Laudibus.
Antiphonae.
1. Christus regnans
praeponit omnibus
Matrem suam,
cujus sororibus
Dat decorem
in summis sedibus.
2. Omnis terra
resultet gaudiis
In sororum
lactis solemniis.
3. Dedit fructum
coelorum Dominum
Terra bona,
regina virginum,
Orbis doctores
cujus genuere sorores.
4. Benedictus
fructus ventris [tui]
Per te, virgo,
eis detur frui,
Qui hoc festum
celebrant cernui.
5. Exsultent Sion filiae
In sororum progenie,
Multiplicantes hodie
Laudes nominis Mariae.
Ad Benedictus.
A. Salutem in domo David
Nobis ex stirpe regia
Et Aaron prosapia
Deus Israel paravit.