CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
Scholium.
Quoad secundam quaest, num. 3. impugnat sententiam asserentem Deum qua ens infinitum, vel necesse esse vel quid simile, esse subjectum Theologiae, quia sequeretur quod naturaliter sciremus omnia Theologica. Secundo, nihil esset soli Deo naturaliter notum. Refutat etiam aliam sententiam tenentem Deum sub ratione attributali esse subjectum, tribus rationibus. Item, aliis tribus rejici, asserentes Deum esse objectum Theologiae per respectum ad extra, ut reparatoris vel gubernatoris. Concludit Deum non sub ratione universali, attributali vel respectiva sed qua haec essentia, esse objectum Theologiae.
Ex his (a) dictis respondeo ad secundam quaestionem. Ad intellectum cujus pono exemplum: Homo intelligitur ut animal rationale, ut substantia, ut mansuetum natura, ut nobilissimum animalium. In primo intellectu intelligitur secundum rationem quidditativam propriam: in secundo in communi: in tertio per accidens, id est in propria passione: in quarto in respectu ad aliud. Sed perfectissima notitia de homine non potest esse in respectu ad aliud, quia ista praesupponit notitiam absoluti; nec de homine sub ratione passionis, quia notitia passionis praesupponit notitiam subjecti ; nec de homine in universali, quia illa est confusa: ergo nobilissima cognitio de homine est secundum rationem quidditativam. Ita etiam posset poni aliqua scientia de Deo sub ratione respectus ad extra, ut aliqui ponunt sub ratione reparatoris vel gubernatoris, vel capitis Ecclesiae. Vel posset poni de Deo sub aliqua ratione attributali, quae est quasi passio, sicut aliqui ponunt de Deo hanc scientiam esse sub ratione boni. Vel posset poni de Deo sub ratione communi et universali, ut entis vel entis infiniti, vel necesse esse vel alicujus talis.
Contra istas omnes positiones arguitur, et primo arguitur contra istam de ratione communi. Nullus conceptus communis de Deo continet virtualiter omnes veritates proprie Theologicas pertinentes ad pluralitatem personarum. Nam si sic, cum illi conceptus communes naturaliter concipiantur a nobis ; ergo propositiones immediatae de illis conceptibus possent a nobis naturaliter concipi vel intelligi, et per illas propositiones immediatas possemus scire conclusiones, et ita totam Theologiam naturaliter acquirere. Secundo (b), quia ex quo conceptus communes non sunt soli Deo naturaliter noti; ergo nec veritates inclusae in illis communibus conceptibus, de quibus est Theologia; ergo si esset de Deo sub ratione tali communi, non esset soli Deo naturaliter nota, cujus oppositum ostensum est in prima quaestione.
Contra (c) aliam positionem de ratione attributali, posset argui per easdem rationes. Sed adhuc arguo (d) per alias speciales. Primo, quia cognitio ejus quod quid est, est perfectissima, ut dicit Philosophus 7. Metaph. ergo cognitio illius essentiae est perfectior cognitio quam cognitio proprietatis attributalis, quae se habet quasi passio hujus naturae, secundum Damascenum lib. l. cap. 5.
Secundo (e) quia si illae proprietates realiter differrent ab essentia, essentia esset realiter causa ipsarum: ergo sicut differunt ratione, ita essentia de sua ratione habet rationem incausati. Illae autem, licet per identitatem cum essentia sint incausatae, non tamen secundum suam rationem formalem primo includunt incausationem sui.
Tertio (f), quia illud secundum suam propriam rationem videtur esse actualius in se, cui magis repugnat communicabilitas ad plura ad extra: sed essentiae repugnat communicabilitas ad plura ad extra, et nulli proprietati attributali, nisi quatenus est illius essentiae,
vel idem illi essentiae inquantum infinitae. Si vero dicatur (g), quod quaelibet proprietas est infinita, et ideo incommunicabilis propter infinitatem ; contra, infinitas ista est in eis propter identitatem earum cum essentia, sicut ex radice et fundamento omnis perfectionis intrinsecae.
Contra viam etiam (h) de respectibus ad extra potest argui, sicut contra alias duas vias. Sed facio (i) rationes speciales : Primo, quia respectus ad extra est respectus rationis ; sed scientia non considerans subjectum suum sub ratione reali, non est realis, sicut nec Logica est realis, licet consideret de rebus, ut eis attribuuntur intentiones secundae ; ergo Theologia non esset realis. Secundo, quia absolutum et respectivum non faciunt aliquem unum conceptum per se ; ergo conceptus aggregans illa duo in se, est conceptus unus per accidens. Nulla autem scientia prima est de conceptu uno per accidens, quia talis praesupponit scientiam de utraque parte, et ideo si scientia subalternata sit de aliquo uno per accidens, praesupponit duas tractantes de partibus illius totius, separatam. Si igitur Theologia esset de tali uno per accidens, posset esse alia prior ea quae esset de conceptu uno per se.
Tertio, nullus respectus (k) ad extra videtur Deo necessario convenire: ergo nihil Theologicum necessario conveniret Deo, ut est subjectum Theologiae. Probatio consequentiae, quod convenit alicui sub ratione non sibi necessario inhaerentis, non convenit illi necessario: sed respectus ad extra est hujusmodi, ergo, etc. et ita nulla veritas Theologica necessaria esset. Et haec conclusio probatur per primam et secundam rationes positas ad primam quaestionem, scilicet de ratione primi objecti et de notis soli Deo naturaliter.
Concedo (1) igitur quartum membrum, scilicet quod Theologia est de Deo sub ratione qua est haec essentia, sicut perfectissima scientia esset de homine, si esset secundum quod homo, non autem sub aliqua ratione universali vel accidentali.