IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Refutat responsionem D. Thomae ad secundam quaestionem, quatenus ponit virtutem supernaturalem in Sacramentis. Primo, quia illa non esset tota in toto, et qualibet parte Sacramenti, nec tota in toto, et pars in parte. Secundo, non esset in qualibet syllaba, nec in una aliqua determinata. Tertio, non est assignare quando infunderetur, quia non in applicatione Sacramenti, nec ante. Quarto, non sunt plura ponenda, quam quae fides vel ratio docent.
Contra (e). opinionem istam, quantum ad secundam quaestionem, arguo sic primo : Illa virtus supernaturalis si sit in Sacramento, aut est ibi indivisibiliter, id est, aut tota in toto, et tota in qualibet parte, aut tota in toto, et pars in parte. Non primo modo, quia inter omnes formas perficientes materiam, sola intellectiva ponitur talis: non secundo modo, quia tunc extenderetur per accidens in subjecto, quod est contra rationem virtutis spiritualis.
Item, in Sacramentis communiter requiruntur verba multa (ut patebit inferius), vel ergo in qualibet syllaba esset eadem virtus omnino, vel in alia esset alia et alia virtus. Si primo modo, oporteret dicere, quod idem accidens migraret de subjecto in subjectum, et maneret postquam subjectum deficit. Si secundo modo, sequeretur, quod Sacramentum consistens in tota oratione, non haberet aliquam virtutem unam. Et si dicas quod habet aliquam virtutem aggregatam ex multis virtutibus multarum partium, hoc improbatur per argumentum tertium contra opinionem ad quaestionem praecedentem. Non enim esset dare, quae istarum virtutum esset principium causandi illum effectum spiritualem in anima: nec videtur probabile, quod Sacramentum unum formaliter (cum hujus ratio formalis sit ex ratione virtutis supernaturalis) habeat tot virtutes supernaturales aggregatas.
Item, (f) quaero quando ista virtus supernaturalis causatur in illo sensibili pertinente ad Sacramentum? Aut ante applicationem ad actum, sive usum ; aut in ipsa applicatione. Si ante, ergo causatio ejus est pure miraculosa, quia est per actum divinum, et non per aliquam dispositionem perpetuam, sive firmatam cum Ecclesia ; nam non sequitur ad aliquid, per quod possit dici quasi consequens naturaliter sine miraculo, sicut de animatione. Si vero causetur in applicatione ad usum, videtur inconveniens: nullum enim instrumentum formaliter est ideo aptum ad usum, quia aliquis utitur eo, ut instrumento. Patet hoc inductive et ratione, nam idoneitas instrumenti praecedit naturaliter usum instrumenti, ut instrumentum est: non enim quia immergo puerum, sive utor aliquo sensibili ad actum Sacramenti, ideo recipit illam virtutem spiritualem ; non est ergo dare, quando recipiat.
Ultimo arguitur (g) sicut prius, quod hinc ponitur pluritas sine necessitate ; non enim patet aliqua necessitas talis virtutis, quae fingitur in Sacramento, neque secundum rationem naturalem, manifestum est, neque secundum fidem, quia sicut sequenti rationem naturalem non sunt ponenda plura, nisi quae ratio naturalis concludit, ita sequenti fidem non sunt ponenda plura, quam veritas fidei requirat. Veritas autem fidei non requirit ponere talem virtutem supernaturalem in aqua, vel in verbis, ut patebit inferius ; nec aliqua ratio cogit ad istam pluralitatem: ergo, etc.
Exempla, quae adducta sunt de virtute recepta in instrumento, non concludunt. Primum de sensibili sermone accipit manifeste falsum, nam sermo audibilis non habet in se formaliter aliquam intentionem animae ; quod probatur, quia sermo non impositus ad signandum, nullam talem formam habet in se, patet hoc omnibus ; per impositionem autem non recipit aliquam absolutam formam, nec relationem, nisi forte rationis. Hoc etiam probatur aliter, quia eodem existente agente principali, et instrumento sufficiente, sequitur eadem actio. Sed si Latinus proferat verba Latina Graeco, idem est agens principale et instrumentum, quod esset, si loqueretur alii Latino, tamen non sequitur effectus, quia nullus conceptus causatur in Graeco audiente: ergo ille sermo non erat instrumentum ex se ad causandum animae conceptum in audiente.
Fallit ergo exemplum, pro tanto, quod sermo audibilis est signum rememorativum respectu conceptus, ita quod facta immutatione sensus ab ipso sermone, et ulterius intellecta natura ejus, inquantum talis natura est, intellectus cognoscens ipsum esse impositum ad significandum talem naturam, ex collatione ejus ad illud aliud, intelligit illud aliud, non ita quod sermo per aliquam formam caus t conceptum de aliqua re, sed sermo est praevius ad conceptum de re, de qua causatur, per propriam speciem rei, vel phantasma in anima. Quod patet, quia quantumcumque sermo proferretur, si audiens non haberet in se speciem rei prolatae, nullus conceptus causaretur in eo de illa re. Unde per voces non intelligimus res, nisi quarum habemus species, sed quod actualiter eas consideremus, hoc est, propter collationem signi ad signatum.
Secundum exemplum de instrumento artificis non concludit. Valde enim improbabile videtur, quod aliqua forma toties causaretur in serra, quoties movetur ab artifice, et toties desinat esse, quoties desinit actu moveri. Tertium exemplum de motu non cogit, quia quomodocumque substantiae causentur a coelo, saltem motus localis coeli non potest esse formale principium producendi eas. Et similiter de quarto exemplo de generatione animalium, quaere 2. lib, dist. 18.
Est et alia opinio ad primam quaestionem, quaere in Henrico, Quodlib. 3. q. ult.
Nota quod Henricus, ubi supra, triplicem opinionem ponit de Sacramentis in comparatione ad gratiam. Prima est,
quod non est ponenda quoecumque virtus supernaturalis in Sacramentis novoe legis, ad creandum gratiam ; sed Deus ex pacto suis assistit Sacramentis, et in collatione suorum Sacramentorum per assistentiam causat gratiam. Secunda opinio est, quod Sacramenta novoe legis cooperantur ad gratiam, non sicut per se agens, et per formam in se existentem, sed sicut instrumentum motum ab agente per se. Et his duabus opinionibus remotis, ponit tertiam, quoe sua est, et est talis : Sacramenta novoe legis dicuntur causa gratioe, non quia causent eam ullo modo plus quam Sacramenta veleris legis, sed quia sunt contentiva illius, quod est causa gratioe ; aut realiter sicut Sacramentum Eucharistioe, in quo continetur realiter humanitas Christi conjuncta divinitati, ideo dicitur maxime contentiva gratioe, et effectiva ; aut virtualiter, sicut Sacramentum Baptismi, quod scilicet in virtute sanguinis Christi, dicente Apostolo, Rom. 6. Quotquot baptizati sumus, in sanguine ejus baptizati sumus. Et dat exemplum de divinitate Christi conjuncta ejus humanitati, quoe operabatur mirabilia, unde et huic dicuntur Sacramenta novoe legis, vasa gratioe. Et differt, ut videtur, hoec opinio a prima, ad minus verbaliter, quia prima dicit per assistentiam gratioe, hoec vero per insistentiam, etc.
Contra istam opinionem, Deus non est aliter secundum essentiam, proesentiam et potentiam, in Sacramento, quam in alio corpore ;ergo si ponatur aliter, hoc non est nisi ad aliquem effectum causandum, sed quod sic sit ibi, non potest esse per aliquam causalitatem Sacramenti. Sacramentum autem nullo modo est causa Deum determinans ad causandum effectum sibi proprium ;ergo tantum est ibi hoc modo, aliter quam in alio corpore, ex
determinatione proprioe voluntatis, qua disponit sic operari. Hoec autem dispositio manifestata Ecclesioe, dicitur promissio vel pactio ;nihil ergo aliud dicit ista opinio, quam illud de opinione alia, scilicet de pactione.