IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
(h) Contra istud. Hic Doctor improbat hanc opinionem, et ratio stat in hoc, quia nec ex parte naturae irrationalis, nec ex parte Verbi apparet contradictio, quin talis natura possit assumi a Verbo in unitate suppositi, patet, quia si aliqua natura est inassumptibilis, ex hoc erit, quia dicit negationem duplicis dependentiae, sive duplicis communicabilitatis, ut supra dixi ; cum ergo natura humana singularis sit communicabilis ut quo, ita natura lapidis, ut singularis, et in se non suppositata, poterit communicari alteri in unitate suppositi, nec est major ratio de una quam de alia, cum una non habeat magis rationem suppositi quam alia. Nec apparet repugnantia ex parte Verbi, quia Verbum est independens respectu naturae lapidis, sicut respectu naturae humanae, loquendo de independentia opposita dependentiae, qua aliquid natum est dependere ad aliud ut ad suppositum, ut supra exposui, dist. 1. quaest. 1.
(i) Hic diceretur, quod licet natura lapidis, etc. Vult dicere quod aliud est naturam terminari ad suppositum, ut suppositum est, et aliud est terminari ad personam, ut persona est. Primo modo natura lapidis potest terminari ad aliud suppositum, quia et sibi dimissa in se suppositaret, sed non secundo modo, quia sicut in se non esset nata personari, ita nec potest terminari ad aliam personam licet ergo natura lapidis possit terminari ad Verbum in ratione suppositi, non tamen in ratione personae, quia tantum natura nata frui est sic nata terminari.
(k) Hoc excludendo dico, etc. Vult dicere quod quamvis dependentia naturae humanae ad Verbum sit alterius rationis a dependentia naturae lapidis ad ipsum Verbum, quia et tales naturae sunt alterius rationis, et per consequens ex parte naturae humanae diceretur personari in Verbo, quia etiam in se nata esset personari, et ex parte lapidis diceretur tantum suppositari in Verbo, quia et natura lapidis esset tantum nata in se suppositari, in re tamen et ex terminis est simpliciter idem terminus, quia idem Verbum respectu utriusque dependentiae.
(1) Sed diceretur, quod utraque est, etc. Dicit Doctor hic, quod ille modus, quo dicitur sic, vel sic uniri potest esse intrinsecus tali unioni. Exemplum : Si natura etiam rationalis uniatur supposito divino, talis unio dicitur personatio, ita quod talis modus est intrinsecus tali unioni, quia talis unio, ideo personatio. Et addit quod talis modus intrinsecus unioni tali, potest causari a fundamento talis unionis.
Sed in hoc posset dubitari, quis cum talis unio non oriatur a fundamento ex natura rei, ut patet supra a Doctore dist. 1. q. 1. Et ultra dicit in q. 4. quod unire naturam aliquam supposito alterius effective soli Deo convenit, ita quod ex dictis ejus talis unio ad aliud suppositum est immediate causata a Deo ; ergo et illud quod est sibi intrinsecum, erit immediate a Deo, et sic si ponitur talis modus intrinsecus tali unioni, videtur quod non sit a fundamento.
Dico (sustinendo quod talis modus sit intrinsecus) quod licet talis unio sive relatio realis, quantum ad suam entitatem, sit immediate causata a Deo, tamen inquantum fundatur in tali natura, illa natura potest causare in tali unione talem modum, ita quod in eodem instanti, quo talis unio fundatur in natura, statim in illa virtute naturae causatur modus intrinsecus, quo ipsa unio dicitur personatio.
Sed difficultas est, si natura personabilis uniatur alicui supposito, quod nullo modo sit persona, puta lapidi (sustinendo quod sic possit uniri secundum mentem Doctoris), an talis natura dicatur ibi personata.
Dico, quod si intelligatur personari ex hoc solo, quod terminatur ad personam, et hoc denominatione extrinseca, quod talis natura non esset personata, et vice versa, si natura lapidis uniatur alicui personae, diceretur personata personatione extrinseca, sive denominatione extrinseca. Si vero intelligatur personatio ex aliquo intrinseco tali personationi, vel unioni, ut puta, quia talis unio fundatur in tali natura, quae statim nata est causare ro illa unione talem modum, quomodocumque illa unio terminetur,
sive ad suppositum, sive ad personam, et tunc natura rationalis esset persona ; et similiter si lapis uniretur personae sive divinae sive creatae, talis unio intrinsece diceretur suppositatio, quia posita tali unione in tali fundamento tantum nato in se suppositari ; et nullo modo personari, virtute fundamenti causaretur ille modus intrinsecus in tali unione, quo formaliter diceretur suppositatio, et sic persona divina, vel creata terminans hujusmodi unionem suppleret vicem suppositi proprii. Si vero talis modus dicatur extrinsecus tali unioni, et non formalis, sed magis materialis et concomitans, tunc modus ille materialiter erit natura talis, ut puta si rationalis, nata est personari ; si irrationalis, nata est solum suppositari, ideo illa natura, quae tantum nata est personari in se, adveniente unione ad aliud suppositum, quodcumque sit illud, illa unio diceretur personatio ratione fundamenti. Et similiter adveniente unione alicui naturae tantum natae suppositari in se, talis unio ad aliud suppositum, quodcumque sit illud, ratione naturae, in qua fundatur, diceretur solum suppositatio.
(m) Contra. Ista littera stat in duobus, aut illae duae rationes sunt ibi ex natura rei et distinctae praeter opus intellectus. Et tunc dicit Doctor quod hoc est impossibile, quia realitas personae adveniret realitati suppositi, et contraheret ipsam, et sic ibi esset compositio, ut patet dist. 8. primi.
Si diceretur, quod illae duae realitates sunt ibi aeque in actu, quod una non determinat aliam, nec contrahit, sicut etiam realitas proprietatis est sic in actu ultimo, et essentia similiter, quod una non determinat aliam, ut patet in 1. d. 3. q. 2. et d. 26.
Dico, quod non est simile, quia realitas suppositi si de necessitate ponitur, ibi praesupponitur realitati personae, et sic realitas personae illam determinaret ; patet, quia realitas suppositi in plus se habet, quam realitas personae, quia illa potest reperiri in toto praedicamento Substantiae. Realitas vero personae tantum reperitur in substantia intellectuali, et ideo illa est ultimate determinativa, ut patet etiam in nobis, quando homo generatur, nam prius fit suppositum substantiae corporeae ; secundo viventis per animam vegetativam ; tertio animalis per animam sensitivam ; ultimo suppositum hominis per animam intellectivam, et tale suppositum ultimate proprie dicitur persona, ita quod in Francisco est tantum ratio personalitatis, et si ultra illam poneretur ratio hypostasis, omnino superflueret, loquendo de ultimata ratione nullo modo contrahibili. Sic in proposito, si in Verbo esset realitas suppositi distincta a realitate personae, esset vere contrahibilis a realitate personae, et sic compositio. Et non est simile de essentia divina et de proprietate, quia essentia divina est simpliciter in ultima actualitate, cum quidditative sit haec, et per adventum cujuscumque proprietatis non sit aliquo modo determinabilis ; patet, quia sic est vere communicabilis Filio, quando existit sub proprietate Patris, sicut si non existeret, imo et non existens sub tribus proprietatibus, quantum est ex parte sua esset infinitis personis communicabilis. Sed quare tantum sit in tribus, exposui in 1. d. 1. q. 1. Si etiam omnino diceretur, quod essent ibi illae duae realitates, et una non esset contrahibilis per aliam, sed darent esse ultimatum et incommunicabile ipsi Verbo, statim sequitur argumentum Doctoris factum in simili, d. 2. primi, quod tunc essent ibi duae rationes formales ultimatae, quibus persona divina esset ultimate incommunicabilis, et sic dependeret ab illis. Fiat modo argumentum illud : Aut illa sunt necesse, etc. vide ibi. Stat ergo, quod non sint ibi duae realitates positivae. Aut ratio personae et ratio hypostasis tantum ratione differunt, ita quod sunt ibi tantum per operationem intellectus, et tunc Doctor arguit, quia tunc talis unio, quae est vere realis, haberet terminum non realem, sed ens rationis pro termino, et sic talis unio non esset vere realis ; et quomodo sequatur hoc, exposui supra finem quaest. ult. 1. dist.