REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Scholium.
Doctor putat, Christum non esse proprie compositum, alioquin non esset Deus, neque homo, tamen sunt in eo vere duae naturae, nec si esset ibi vera compositio. Ita Doctores citati, et est communis veterum ; neque aliud (volunt Concilia et Patres asserentes hic dari compositionem, quam Verbum habere duas naturas, et post incarnationem non manere cum simplicitate unius naturae, sicut ante fuit. Frustra certe recentiores alias mirabiles hic cogitant compositiones.
Si in secunda opinione intelligatur per compositionem, quod sunt ibi ita vere duae naturae, sicut si esset compositio naturarum, et quod persona ita vere habet duo, sicut si esset composita, verus est intellectus, tamen non est ibi vera compositio, quia secundum Damascenum 49. cap. Si Christus esset compositus, neque esset Deus, neque homo, cum tamen sit utrumque, sicut homo non est neque anima, neque corpus, quia ex his componitur. Et cum dicitur, 3. cap. quod una persona non est alia, sed in alia subsistit, verum est sub hoc intellectu, quod persona manens persona non est assumpta, sed natura humana dependet ad personam divinam. Et quod dicitur postea quod persona divina non est facta absolute, sed secundum humanitatem, verum est. Similiter quod dicitur ultimo quod Christus est unum quid, verum est, magis tamen proprie dicitur, quod Christus est unus.