Ambrosius super Lucam.
Cum hoc feceris, ut scilicet sis pauper et mitis, memento quia peccator es, et lugeto peccata tua; unde sequitur beati qui lugent. Et bene tertia benedictio est peccata deflentis, quia trinitas est quae peccata condonat. Hilarius in Matth..
Lugentes enim hic dicuntur non orbitates aut contumelias aut damna moerentes, sed peccata vetera flentes. Chrysostomus super Matth..
Et qui sua quidem peccata lugent, beati sunt, sed mediocriter; beatiores autem sunt qui aliena lugent peccata: tales convenit esse omnes doctores. Hieronymus.
Luctus enim hic non mortuorum ponitur communi lege naturae, sed peccatis et vitiis mortuorum. Sic flevit Samuel Saulem, et Paulus eos qui post immunditiam poenitentiam egerunt. Chrysostomus super Matth..
Cum autem consolatio sit lugentium cessatio luctus, qui sua peccata lugent, consolabuntur indulgentiam consecuti.
Chrysostomus in Matth..
Et licet talibus sufficiat venia frui, non terminat retributionem in peccatorum remissione, sed et multarum facit participes consolationum et hic et in futuro. Semper enim maiores laboribus deus dat retributiones.
Chrysostomus super Matth..
Qui vero aliena peccata lugent, consolabuntur: qui cum in saeculo illo providentiam cognoverint dei et intellexerint quod qui perierunt non fuerunt dei, de cuius manu nemo rapere potest, de eis, luctu derelicto, in sua beatitudine laetabuntur. Vel aliter.
Augustinus de serm. Dom.. Luctus est tristitia de amissione carorum. Conversi autem ad deum ea quae in hoc mundo cara habebant amittunt: non enim gaudent his rebus quibus ante gaudebant; et donec fiant in illis amor aeternorum, nonnulla moestitia sauciantur. Consolabuntur ergo spiritu sancto, qui maxime propterea Paraclitus nominatur, idest consolator, ut temporalem amittentes, aeterna laetitia perfruantur, et ideo dicit quoniam ipsi consolabuntur. Glossa. Vel per luctum duo genera compunctionis intelliguntur: scilicet pro miseriis huius mundi, et pro desiderio caelestium; unde filia caleph petivit irriguum superius et inferius. Huiusmodi autem luctum non habet nisi pauper et mitis, qui cum mundum non diligat, quod miser est recognoscit, et ideo caelum concupiscit. Convenienter ergo lugentibus promittitur consolatio, ut qui tristatus est in praesenti, gaudeat in futuro. Maior est autem retributio lugentis quam pauperis et mitis: plus enim est gaudere in regno, quam habere et possidere: multa enim cum dolore possidemus. Chrysostomus in Matth.. Notandum autem, quod hanc beatitudinem non simpliciter, sed omnino cum intensione et cumulo posuit; ideoque non dixit: qui moerent, sed qui lugent. Siquidem praeceptum istud totius philosophiae magisterium est. Si enim qui filios vel proximos mortuos lugent, toto illo doloris sui tempore nec pecuniarum nec gloriae amore tenentur, non invidia consumuntur, non iniuriis permoventur nec aliis vitiis obsidentur, utpote solis luctibus mancipati; multo magis qui propria peccata lugent, sicut ea lugere dignum est, celsiorem hanc philosophiam debent ostendere.