Consequenter cum dicit, decidam. Determinat sibi poenam quae sequitur: quasi dicat: si ista non sunt vera quae dico, fiant mihi ista. Et primo ponit detrimentum pecuniae. Secundo personae. Tertio gloriae. Dicit ergo quantum ad primum: hoc malum accidat mihi, scilicet quod decidam merito, idest juste ab inimicis, idest auferantur mihi bona. Job 31: si adhaesit membris meis macula, seram, et alius comedat. Quoad personam tria ponit quae homo patitur in se. Primo persecutionem. Secundo captivitatem. Tertio mortem. Quantum ad primum dicit, persequatur.
Quantum ad secundum, comprehendat. Quantum ad tertium, et conculcet, vel occidendo, vel totaliter me prosternat. Quantum ad gloriam subjungit, et gloriam meam etc.. Ac si diceret, quicquid sit illud in quo glorior, redigatur in pulverem et dispergatur.
Mystice: inimicus diabolus persequens tentando: Thren. 4: velociores fuerunt persecutores etc.. Comprehendat, per consensum peccati: Thren. 1: omnes persecutores ejus apprehenderunt eam inter angustias. Conculcet per consuetudinem et contemptum: isa. 51: incurvare ut transeamus. Gloria hominis duplex est: naturalis scilicet et spiritualis. De prima 1 Cor. 11: vir non debet, idest mens, velare caput suum quia gloria et imago dei est. De secunda 2 Cor. 1: gloria nostra haec est testimonium conscientiae nostrae. Gloriam ergo hominis deducit diabolus in pulverem, quia imago dei deturpatur, quia maculatur: 1 Tim. 4: cauteriatam habentes conscientiam: Ps. 72: domine in civitate tua, imaginem ipsorum ad nihilum rediges.