DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
De charitate Mariae ad proximum.
Viso de charitate Mariae ad. Unigenitum, videndum restat de dilectione ejus ad proximum. Matth.XXII, 39 : Diliges proximum tuum sicut teipsum, id est, ad fruendum Deo, ad videndum Deum, ad vitam aeternam possidendam.
Vel sic : Sicut teipsum, id est gratis, non simoniace : seipsum enim diligit homo gratis, non propter aliquam utilitatem quam inde consequi existimet. Similiter et gratis debes diligere proximum sine spe alicujus emolumenti temporalis. Sic enim diligit nos Maria, quae bonorum nostrorum non eget : etsi
enim diligit servientes sibi, non tamen intorquet dilectionem illam in proprium commodum, sed in commodum ipsorum : et idcirco desiderat ipsa, ut ei serviatur, ut in nobis inveniat meritum quod retribuere teneatur.
Vel, Sicut dicit Augustinus : " Seipsum diligit homo id quod est, non quia sibi sit pater, aut frater, aut soror. " Similiter proximum debemus diligere id quod est, non quia nobis sit pater, aut frater, aut aliquid.
Vel, Sicut teipsum, id est, sicut te velles diligi. Quod duobus modis necesse est impleri, conservando videlicet utramque partem justitiae, Matth. vii, 12 : Omnia quaecumque vultis ut faciant vobis homines, ei vos facite illis. Haec est prima pars justitiae. Tob. IV, 16 : Quod ab alio odis Ubi fieri, vide ne tu aliquando alteri facias.
Item, Tribus modis dili gelidus est proximus. Voto, verbo et beneficio, scilicet corde, ore, et ope. In voto notatur bonum desiderium, ut scilicet ei desideres quidquid boni tibi desideras. In verbo notatur instructio, correctio, oratio, et hujusmodi. In beneficio, consilii, auxilii, et operum misericordiae exhibitio. De prima, ad Philip.I, 8: Testis est mihi Deus, quomodo cupiam omnes vos in visceribus Jesu Christi, De secundo, I ad Thessal. v, 14 : Corripite inquietos, consolamini pusillanimes, etc. De tertio, ad Galat.VI, 2 : Alter alterius onera portate, ei sic adimplebitis legemChristi, Alter alterius onera portantes sunt consilium et auxilium sibi invicem impendentes. Tribus istis modis diligit nos Maria, omne bonum nobis desiderando, pro nobis jugiter exorando tam pro justis ne cadant, quam pro peccatoribus ut resurgant. Misericordia autem et beneficiis ejus pleni sunt caeli et terra, nec est qui se abscondat a calore ejus.
Aliter : Diliges proximum tuum sicut teipsum . Levit.XIX, 18 : Diliges amicum tuum sicut teipsum. Septuaginta dicunt proximum. Ibi Glossa interlinearis : " Sicut teipsum, id est, ex quo teipsum, scilicet ex charitatis affectu et effectu. Vel, in quo teipsum, scilicet in Deo. Vel, propter quod teipsum,. scilicet propter Deum. Vel, ad quod teipsum, id est, ad gratiam in praesenti, et ad gloriam in futuro. Vel, quomodo teipsum, scilicet supra res et corpus proprium et citra Deum. " Qui sic diligit proximum, legem adimplevit . In his duobus mandatis universa lex pendet et Prophetae . Augustinus dicit, quod nomine proximi intelligitur omnis homo. Item, supra illud Matthaei, xviii, 15, et Lucae, XVII, 3 : Si peccaverit in te frater tuus, etc, dicit Augustinus : " Quando audiente me, fratri meo quisquam facit injuriam, a me putem alienam. " Exemplum de Moyse qui interfecit aegyptum iniuriantem fratr i suo .