TRACTATIS I DE NATURA LOGICAE.
CAPUT III. De utilitate dialecticae.
TRACTATUS II DE QUINQUE UNIVERSALIBUS.
TRACTATUS III DE UNIVERSALIBUS IN PARTICULARI
CAPUT I. De diversis signis generis.
De communibus et propriis generis et speciei.
Nunc autem assignanda sunt communia et propria generis et speciei. Dicimus ergo, quod genus quidem et species commune habent de pluribus praedicari, per hoc quod utrumque eorum universale est quod est in multis et de multis. Sed talis communitas quamvis conveniat tam generalissimo quam generi subalterno, et similiter specialissimae speciei subalternae, tamen secundum quod hic communia generi assignamus et speciei, intendimus quod genus sumatur ut genus et non ut species, et species sumatur ut species et non ut genus: quamvis ad diversa comparata quaedam istorum possint esse genera et species : ideo maxime ista convenit generi quod est genus tantum, et speciei quae est species tantum : quamvis enim genus sumptum ut genus praedicatur de pluribus differentibus specie, et differentibus numero, et species sumpta ut species praedicatur de pluribus differentibus numero solum : tamen in hoc communi genus et species conveniunt, quamvis in modo differant: quia genus praedicatur ut pars, species autem ut totum esse eorum de quibus praedicatur: sed de differentibus hic modis non curamus.
Secunda autem communitate iterum conveniunt genus et species, quod utrumque prius est eo de quo praedicatur. Et hujus causa est, quia sunt principia es- sentialia eorum de quibus praedicantur : principium autem natura et intellectu prius est eo cujus est principium.
Tertiam autem habent communitatem, quia utrumque illorum totum quoddam est ad ea de quibus praedicatur: continens autem totum est ad id quod continet, nec praedicatur de eo nisi ut ipsum est notio totius, sicut in ante habitis saepius dictum est.
Assignatis autem convenientiis inter genus et speciem, oportet etiam ponere differentias : quia quae in omnibus conveniunt, et in nullo differunt, eadem sunt et non differentia. Differentia autem sunt genera et species, et ideo oportet distinguere differentias eorum ad invicem. Differunt autem prima differentia sumpta ex ambitu communitatis eorum, ex eo quod genus continet sub se species, species vero continetur et non continet genera per talem continentiae modum: quamvis contineantur genera alio modo, ut scilicet pars essentialis quae quasi materia continetur in toto composito: Et est hoc compositum ex dictis Avicennae. Probatio autem hujus differentiae est, quod genus in pluribus est secundum ambitum suae quantitatis quam species, sicut patet ex antedictis.
Secunda autem differentia est, quod genera secundum intellectum praejacere oportet speciebus. Cujus probatio et causa est, quia genera non possunt perficere species, non informata specificis differentiis. Sed cum formatum constituit aliquid, praejacet illi, sicut cuprum praejacet formae statuae.
Propter quod concluditur tertia differentia, scilicet quod genera naturaliter, ut causa secundum intellectum sunt priora speciebus.
Ex hoc iterum concluditur differentia quarta, quod interemptis scilicet generibus, simul interimuntur species, sicut principium corruptum interimit principiatum : sed non convertitur, quia sicut supra dictum est, omnibus differentiis et speciebus interemptis, adhuc salvatur ge-
nus secundum esse intellectuale : et ideo species quidem cum sit posita, etiam genus de necessitate positum est, eo quod in specie est genus actu et intellectu : genus vero cum sit positum, non sequitur omnino quod sit species, quia species non nisi potentia est in genere, posita autem potentia, non propter hoc actu ponitur ens, quia in potentia ens non est secundum actum.
Quinta autem differentia est, quia genera quidem univoce de speciebus praedicantur, eo quod dant eis nomen suum et substantiam et rationem : quod solum vocatur univoce praedicari. Species vero de genere minime praedicatur ordinata praedicatione : non enim praedicatur de generibus nisi per accidens, ul cum dicitur, quoddam animal est homo. Secundum autem quod non est per se, non est univoca praedicatio quamvis quoddam animal homo sit, et ratio cujusdam homini conveniat universali.
Amplius autem sexta differentia est, quod genera quidem abundant de speciebus in continentia earum quae sub genere sunt specierum : quia secundum ambitum communitatis species non continent genera. Species vero constitutae abundant a generibus continentia propriarum differentiarum, per quas constituuntur : quia illae in speciebus sunt actu contentae, cum genus non habeat eas nisi potestate, ut in ante habitis dictum est.
Amplius autem alia differentia est in hoc, quod species secundum aliquem modum dicta sive specialissima sive subalterna nunquam potest fieri generalissimum,quia hoc est contra rationem generalissimi. Generalissimum autem est, quod cum sit genus, nunquam potest fieri species : et similiter id quod est aliquo modo genus sive generalissimum sive subalternum, nunquam fit specialissimum : hoc enim esset contra specialissimi rationem, quia ratio specialissimi est, quod cum sit species, nunquam potest fieri genus.
Hoc autem totum est, sicut dicit Porphyrius. Genus autem et species commu- ne quidem habent de pluribus (quemadmodum dictum est) praedicari. Sumitur autem species ut species non ut genus, si fuerit idem genus et species. Commune autem est his, scilicet generi et speciei, etiam eorum priora esse, graecus enim genitivus pro ablativo ponitur, de quibus praedicantur. Commune est etiam eis quoddam totum esse eorum de quibus praedicantur, itaquod utrumque quoddam totum est subjectorum suorum.
Differunt autem ab invicem, eo quod genus continet sub se species continentia suae communitatis. Species vero continetur et non continet genera. Et hoc ideo est, quia in pluribus est genus quam species, et ideo genera praejacere oportet speciebus, cum in speciebus sint formata specificis differentiis ad hoc quod possint perficere species : unde et priora sunt naturaliter genera.
Et ex hoc sequitur, quod ipsis interemptis, simul interimentia sunt species, licet simul non interimantur speciebus interemptis. Ex hoc iterum sequitur, quod species quidem cum sit, positum sit genus, genus vero cum sit positum, non sequitur omnino quod sit posita species. Et genera quidem univoce de speciebus praedicantur : dant enim eis nomen suum et substantiae rationem. Species vero de generibus minime praedicantur, nisi per accidens : accidit enim animali cuidam hominem esse. Amplius quidem genera abundant continentia suae communitatis earum quae sub se sunt specierum continentia. Species vero abundat a generibus propriis differentiis, quas actu et intellectu in se habet, suae substantiae constitutivis. Amplius nequo species quocumque modo species sit, unquam fiet generalissimum : nec genus quocumque modo genus sit, unquam fiet specialissimum.