In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Dicit ergo commendans eum a perseverantia fidei: " Scio, " id est, approbo, " ubi habitas, " scilicet manens sicut luminare in medio pravae et perversae nationis . " Ubi sedes est Satanae, " id est, malorum congregatio, qui tibi et omni bono adversantur. in his sedet diabolus. Job, xl, 16 : Sub umbra dormit, id est, in avaris umbram temporalium quaerentibus : in secreto calami, id est, in superbis vacuitatem vanae gloriae quaerentibus : et in locis humentibus, id est, luxuriosis delectationem carnis amantibus, qui sunt sicut sus iota in volutabro luti .
" Et tenes nomen meum, " resistendo haereticis disputantibus, et nomen meum blasphemantibus. Vel, " Tenes nomen meum, " a quo diceris Christianus, defendis. Act. IV, 12 : Non est aliud nomen sub caelo datum hominibus, in quo oporteat nos salvos fieri. Hoc nomen tenendum est corde credendo, ore confitendo, opere vivendo et conversando.
" Et non negasti fidem meam, " scilicet pro quacumque tribulatione non negasti ore fidem meam quam tenebas in corde : quia, Apostolus, ad Roman. x, 10 : Corde creditur ad justitiam, etc.
" Et in diebus illis Antipas testis meus fidelis, etc. "
" Et in diebus illis. " Quasi dicat: Etiam in diebus illis in quibus Antipas fuit occisus pro fide, non negasti fidem: et in hoc commendatur iste : quia cum videret alios occidi, fidem non negavit.