PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
Sequitur :
" Ascendit autem et Joseph a Galilaea, de civitate Nazareth, in Judaeam in civitatem David, quae vocatur Bethlehem, eo quod esset de domo et familia David,
Ut profiteretur cum Maria, desponsata sibi uxore praegnante. "
Tangit hic singulariter negotii et loci circumstantias nativitatis Christi.
Et tangit qualiter Joseph et Beata Virgo ad locum nativitatis veniunt, et qua de causa.
Circa primum dicit quis, unde, et quo, et qualiter venit.
Qualiter quidem, quia
" Ascendit et Joseph, etc. " Est enim Galilaea versus planum ad mare, Judaea autem in montibus : unde, supra, I, 39 : Exsurgens Maria in diebus illis, abiit in montana cum festinatione, in civitatem Juda. Sic ergo per situm terrae, ascendit etiam Joseph, innuens cuilibet filio et filiae accrescenti quod interpretetur Joseph, quod ascensiones in corde suo disponere debet in valle lacrymarum sub Augusti imperio. Augustus enim et Joseph, idem secundum diversas linguas significant. Joseph enim auctus inter- pretatur latine, quod idem Augustus sonat.
Est autem ascendendum primo ad culmen virtutum : secundo autem ad fastigium divinarum contemplationum : tertio ad gradum praedicationum : quarto ad cathedram bonorum, si vocatus fuerit aliquis.
Primus ascensus significatur, II Reg. xv, 30 : Ilex David ascendebat clivum Olivarum, scandens et flens, nudis pedibus incedens et operto capite. Ad culmen enim virtutum, ut dicit Gregorius, non ascenditur nisi praesumendo de Dei misericordia, et per fletum, et humilitatem, et carnis mortificationem.
Secundus ascensus significatur, Act. x, 10 et seq., per ascensum Petri in superiora domus : ubi vidit visionem magnam de linteo, et omnibus generibus reptilium in linteo, quae Deus purificavit et ideo communia a Petro non esse dicenda.
De tertio dicitur, lsa. xl, 9 : Super montem excelsum ascende, tu qui evangelizas Sion.
De quarto autem, I Reg. XIV, 13, per ascensum Jonathae qui donum columbae interpretatur, et armigeri sui qui ascendit reptans manibus et pedibus, et obtinuit castra Philisthinorum. Armiger autem Jonathae est qui vocatur in partem sollicitudinis, et arma Scripturae. Reptare manibus et pedibus, hoc est niti operibus et affectibus ad expugnandum castra diaboli in peccatoribus. Et sic tandem potest ascendere cathedram dignitatum. Psal. CVI32 : Exaltent eum in ecclesia plebis, et in cathedra soliorum laudent eum. Cantic.VII, 8 : Dixi : Ascendam in palmam, et apprehendam fructus ejus. Palma enim regale decus significat.
Sic ergo ascendit et Joseph.
Et tangit a quo ascendit in communi, et in proprio.
In communi quidem, quia
" A Galilaea, "
Ubi annuntiatus et conceptus est Sal- vator : ubi ad similitudinem eamdem, per divinum oraculum annuntiatur, et per sanctum propositum concipitur Dominus quotidie, ut dicit Glossa super lsa. XXVI, 17 et 18 : A facie tua, Domine, concepimus, et quasi parturivimus, et peperimus spiritum. Interpretatur Galilaea tota : et hoc modo mundi volubilitatem signat. Psal. lxxxii, 14 : Deus meus, pone illos ut rotam. In qua unus semicirculorum semper premit alium, donec rota consumitur : et ideo ascendendum est de ea, et derelinquenda.
Et tangit locum proprium unde ascendit :
" De civitate Nazareth, "
Quae flos, ut supra dictum est, interpretatur. Quia florens ascendere debet qui ascendit ad dignitatem. Et hoc significatum est, Numer, xvii, 8 et seq, ubi Aaron ascendens culmen pontificatus per virgam florentem ascendit. Et haec eadem praecepta est referri in tabernaculum, ut sit ibi in signum eorum qui ascendere cupiunt.