Sequitur modus vocationis, cum subdit :
Et sequitur festinata, et simplex, et perfecta obedientia :
Dicit igitur primo duo : tempus, et factum.
Dicit igitur : Potestis bibere, etc. ?
Dicit igitur : Pilatus autem, ambitiosus nolens amittere principatum,
Septem panibus paucisque pisciculis satiat quatuor hominum millia : discipulos a fermento Pharisoeorum cavere jubet: coecum sensim curat : interrogatis Apostolis quem Jesum esse dicerent, Petrus confitetur ipsum esse Christum : et paulo post Satanas ab eo dicitur, quod increparet illum dum suam proediceret passionem : de tollenda cruce, et quod anima nihil debet esse carius.
1. In diebus illis iterum cum turba multa esset , nec haberent quod manducarent, convocatis discipulis, ait illis :
2. Misereor super turbam, quia ecce jam triduo sustinent me, nec habent quod manducent:
3. Et si dimisero eos jejunos in domum suam, deficient in via : quidam enim ex eis de longe venerunt. 4. Et responderunt ei discipuli sui : Unde illos quis poterit hic saturare panibus in solitudine ?
5. Et interrogavit eos : Quot panes habetis ? Qui dixerunt : Sep- tem.
6. Et praecepit turbae discumbere super terram. Et accipiens septem panes, gratias agens fregit, et dabat discipulis suis ut apponerent : et apposuerunt tur-
bae.
7. Et habebant pisciculos paucos : et ipsos benedixit, et jussit apponi.
8. Et manducaverunt, et saturati sunt : et sustulerunt quod superaverat de fragmentis, septem sportas.
9. Erant autem qui manducaverant quasi quatuor millia, et dimisit eos.
10. Et statim ascendens navim cum discipulis suis, venit in partes Dalmanutha.
11. Et exierunt Pharisaei , et coepeperuntconquirere cum eo, quaerentes ab illo signum de coelo, tentantes eum.
12. Et ingemiscens spiritu, ait : Quid generatio ista signum quaerit? Amen dico vobis, si dabitur generationi isti signum.
1 3. Et dimittens eos, ascendit iterum navim, et abiit trans fretum.
14. Et obliti sunt panes sumere , et nisi unum panem non habebant secum in navi.
15. Et praecipiebat eis, dicens : Videte, et cavete a fermento Pharisaeorum, et fermento Herodis.
16. Et cogitabant ad alterutrum, dicentes : Quia panes non habemus.
17, Quo cognito, ait illis Jesus : Quid cogitatis quia panes non habetis? nondum cognoscitis nec intelligitis? adhuc caecatum habetis cor vestrum ?
18. Oculos habentes non videtis ? et
aures habentes non auditis, nec recordamini ?
19. Quando quinque panes fregi In quinque millia : quot cophinos fragmentorum plenos sustililstis ? Dicunt ei : Duodecim.
20. Quando et septem panes In quatuor millia, quot sportas fragmentorum tulistis? Et dicunt ei : septem.
21. Et dicebat eis : Quomodo nondum intelligitis ?
22. Et veniunt Bethsaidam, et adducunt ei caecum, et rogabant eum ut illum tangeret,
23. Et apprehensa manu caeci, eduxit eum extra vicum : et exspuens in oculos ejus, impositis manibus suis, interrogavit eum si quid videret.
24. Et adspiciens, ait : Video homines velut arbores ambulantes.
25. Deinde iterum Imposuit manus super oculos ejus : et coepit videre, et restitutus est, ita ut clare videret omnia.
26. Et misit Illum in domum suam, dic ens: Vade in domum tuam, et si in vicum introieris, nemini
dixeris.
27. Et egressus est Jesus , et discipuli ejus, in castella Caesareae Philippi : et in via Interrogabat discipulos suos, dicens eis : Quem me dicunt esse ho- mines ?
28. Qui responderunt illi, dicentes : Joannem Baptistam, alii Eliam, alii vero quasi unum de Prophetis.
29, Tunc dicit illis : Vos vero quem me esse dicitis ? Respondens Petrus ait ei : Tu es Christus.
3o. Et comminatus est eis ne cui dicerent de illo.
31. Et coepit docere eos quoniam oportet Filium hominis pati multa, et reprobari a senioribus, et a summis sacerdotibus, et scribis, et occidi : et post tres dies resurgere.
32. Et palam verbum loquebatur. Et apprehendens eum Petrus, coepit increpare eum.
33. Qui conversus, et videns discipulos suos, comminatus est Petro, dicens : Vade retro me, Satana, quoniam non sapis quae Dei sunt, sed quae sunt homi-
num.
34, Et convocata turba cum discipulis suis, dixit eis : Si quis vult me sequi, deneget semetipsum , et tollat crucem suam, et sequatur me.
35. Qui enim voluerit animam suam salvam facere, perdet eam : qui autem perdiderit animam suam propter me et evangelium, salvam faciet eam.
36. Quid enim proderit homini, si lucretur mundum totum, et detrimentum animae suae faciat?
37. Aut quid dabit homo commutationis pro anima sua?
38. Qui enim me confusus fuerit, et verba mea, in generatione ista adultera et peccatrioe, et Filius hominis confundetur eum, cum venerit in gloria Patris sui cum angelis sanctis .
39. Et dioebat illis : Amen dico vobis, quia, sunt quidam de hic stantibus, qui non gustabunt mortem, donec videant regnum Dei veniens in virtute