LIBER DE CAUSIS ET PROCESSU UNIVERSITATIS.
CAPUT IV. Quid fluat et in quid fluit ?
Quid anima habeat a causa prima ?
Primae autem causae quae causat non causante quodam alio, proprius actus causare est. Qui enim causat non causante quodam alio ante se, ex nihilo facit omne quod facit : si autem praesupponeret aliud ante se causans, non ex nihilo faceret: sed id quod jam est, formaret id quod facit et causat : actus ergo primae causae proprie creatio est, quo res est : primum est quod ante nihil praesupponit : esse igitur in omnibus quae sunt primae causae, proprius effectus est, sicut in superiori libro nos probasse meminimus. Oportet ergo quod esse animae a prima causa causetur, sicut esse omnium a prima causa causatum est. Anima autem dicit esse formatum ad speciem. Formatio autem ista oportet quod causam habeat informantem et agentem : aliter enim formator non esset per se agens et univoce, sicut dicit Aristoteles in II Physicorum , quod Po- licietus non est causa statuae nisi per accidens : sed Policletus statuarius est causa per se statuae. Si ergo anima nobilis formata est in principium motus ad formam : intelligere autem non participat formam intelligentiae ut intelligere nisi per intellectum vel naturam intellectualem : forma igitur animae nobilis et esse non deducitur ad perfectam speciem motoris nisi mediante intellectualitate : propter quod animam prout est principium motus in corpore nobili, intellectualitate determinari necesse est. Ex hoc tamen non habet quod anima sit. Anima enim, secundum quod anima, est principium et causa motas in eo quod movetur a seipso. Non autem est principium motus nisi forma determinante et proportionante ipsum ad mobile. Oportet igitur quod differentia ultima finiens et determinans esse nobilis animae, sit inclinatio ad mobile circulariter. Caelestis autem circulus apud sapientes Arabum alachir ''vocatur. Esse igitur animae est intellectualitate formatum, et ad alachir determinatum. Hoc igitur modo anima nobilis a causa prima procedit ut in esse nobilis animae constituatur
Et hoc est quod quidam Antiquorum dixerunt, quod prima causa creat animam mediante intelligentia et alachir, non quod intelligentia pro medio prima causa utatur, sed quod forma intelligentiae media sit in esse diffinitionis animae, sicut sensibile medium est in esse diffinitionis hominis, cum dicitur vivum sensibile rationabile : et hoc modo terminus in esse animae nobilis est proportio ad alachir, non quod alachir sit faciens animam vel constituens : quia mobile non constituit motorem, sed e converso mobile per motorem constituitur. Haec autem omnia in prima causa unitive sunt et simpliciter, sed. procedentia ab ipsa diversitatem accipiunt et compositionem , sicut in sequentibus erit manifestum. Tale ergo esse et constitutionem in esse a prima causa accipit anima nobilis : propter quod in tertio gradu est inter causas pri- marias. Esse enim animae non ita constituitur, quod primo sit in potentia et postea in actu : si enim sic constitueretur, oporteret quod per motum generationis de materia educeretur : quod nobili animae non convenit, quae simplex et immaterialis est : non ergo sic potest constitui, quod esse ejus simplex et imperfectum creetur a causa prima, et formatio ad intellectualitatem fiat a causa secunda, quae est intelligentia. Si enim ita esset, sequeretur quod actio primae causae esset actio imperfecti, quod est valde inconveniens.
Adhuc autem nullus actus imperfectus est prout est actus agentis, sed potius prout est actus patientis : perfectissimae ergo causae primae maxime actus perfectus est. Imperfectioni ergo non subjicitur secundum quod est actus primae causae. Supponeretur autem imperfectioni si de potentia produceretur ad actum per alterius esse actionem : non ergo sic constituitur anima in esse, quod prima causa inchoet esse, et perficiatur ab intelligentia quae est causa secunda.
Adhuc autem nihil est quod duas causas esse sui habeat aeque immediatas secundum eumdem modum causalitatis. Natura enim non abundat superfluis et maxime in primis et nobilibus, quae inter omnia sunt ordinatissima, et per quae ad ordinem reducuntur omnia alia : patet ergo quod non sic constituitur anima nobilis in esse, quod partim constituatur a prima causa, partim ab intelligentia.
Adhuc causa secunda habet a causa prima quod est, et quod causa est. Cum ergo secunda causa sit intelligentia, causa est per formam intelligentiae : hanc ergo formam habet a causa prima. Aut ergo habet eam actione aequivoca et per accidens, aut univoca et per se. Constat autem, quod non actione aequivoca et per accidens : quia talis actio primae causae nullo modo convenire potest, ut in superiori libro certificatum est : intelligentia ergo habet, quod intelligentia est a causa
prima secundum quod ipsa est intellectus universaliter agens.
Et sic dixerunt antiqui Peripatetici, quod prima causa creat animam nobilem intellectualem mediante intelligentia, non quod intelligentia quae est causa secunda utatur pro medio, sed quia lumine ejusdem intellectus agentis constituit et nobilem animam, et hominis animam, in quantum nobilis est in esse naturae intellectualis, quod tamen in anima nobili et anima hominis minus sincerum est quam sit intelligentia, cujus substantia est intelligentiam esse in quantum proportionatur ad corpus, cujus ipsa per intellectum est motor : minus enim lumen est quod motum movet ad formam intelligentiae per susceptum influxum lumen intelligentiae, quam id quod secundum sui substantiam lumen est intelligentiae. Propter quod Antiqui dixerunt, quod prima causa creans animam nobilem, posuit eam stramentum intelligentiae : nisi enim strata esset intellectualitati, naturae suae propriae non esset susceptibilis per influxum luminis intelligere. Sicut anima hominis nisi strata esset formaliter et naturaliter intellectualitati, non esset susceptibilis influxus intelligentiae : sicut nec anima bruti, nec anima vegetabilis luminis secundum rationem luminis intelligentiae susceptibilis est, quamvis suscipiat secundum rationem naturalis formae.
Hoc ergo modo in esse constituitur nobilis anima, et hoc modo intelligitur, quod prima causa creavit animam, mediante intelligentia, et quod sic creatam posuit intelligentiae stramentum.