13. In Revelatione s. Benigni.
30. De ss. Georgio et Aurelio.
31. In Translatione s. Gerar di.
32. De s. Gregorio Lingonensi.
36. De s. Jacobo Tarentasiensi.
60. In Revelatione ss. Mauritii, Exuperii et Candidi.
63. De ss. Maximo et Venerando.
68. In Translatione s. Moderanni.
77. De s. Petro Tarentasiensi.
78. In Translatione s. Philiberti.
90. De s. Stephano Grandimontano.
In 1. Vesperis.
Antiphonae.
1. Virginis et matris
vultu blanditur amico
Tristibus atque quasi
lapsos invitat imago.
2. Spes mea dulcis, ave,
mea spes, quia spes mise-
rorum,
Me miseram fateor,
spes mea dulcis, ave.
3. Tu portus veniae,
veniam peto, sanguinis ergo
Esto memor de te
sumpti, sed in cruce fusi.
4. In cruce clamavit
Sitio
Jesus, hic tibi clamor
Insitus, ut miseros
releves, soleris egenos.
R. In Aegypti tenebris
Nocte gravi tectam
Maria, spes veniae,
Mariam infectam
Verae reddit gratiae
Consolans dejectam,
Quam coaptans gloriae
Viam docet rectam
V. Amplexuque Jesu
quam dulcis inebriat illam.
Ad. Magnificat.
A. O spes dulcis deiectorum,
Quam a fune peccatorum
Mater Christi liberat,
Opem confer, o Maria,
Nobis in hac carnis via,
Quos mundus incarcerat,
Et quos urgent vitia,
Tua mundet gratia.
Ad Matutinum.
Imitatorium.
Mens devota Deum
laudans procedat in altum,
Qui dedit in requie
lucem sine nocte Mariae.
In 1. Nocturno.
Antiphonae.
1. Gustata dulcedine
Ligni salutaris
Illustratur gratia
lucis salutaris
Felix Aegyptiaca.
2. Adorata igitur
cruce Salvatoris
Haec igne succenditur
praedulcis amoris,
Qui consumit vitia.
3. Matrem et spem veniae
Suscepit Maria,
Praeductricem gratiae,
Per quam recta via
Patet illi coelitus.
4. Praeduce matre Dei
transitur fluminis unda
Et secum sola
manet actu menteque munda.
5. Sola Deo soli
servit bene cognita soli,
Solo sola solo
contenta sub aere nudo.
6. Sic coeluni coelo
tegitur, sic mansio Cbristi,
Mansio florigera,
se mundo subtrahit isti.
Responsoria.
1. Templi per miraculum
Aditu negato
Inardescit animus
Ardore beato
Felicis Aegyptiacae,
V. Conteritur, plorat,
fervet, suspirat et orat.
2. Non fuit horarius
Motus iste mentis,
Sed immissas coelitus
Ardor poenitentis
Dignos fructus referens,
V. Anxia mente nimis
cordis suspirat in imis.
3. Transit Maria Jordanem
Ubi vitam non inanem,
Vitam ducit admirandam
Et ubique praedicandam,
V. Inde legant flores
monachi florumque sapores.
4.
Stella maris opem quaerit
Nec in vanum preces serit,
Relevatur a ruina
Medicantis medicina,
Quae languores sanat gratis
Dans medelam vulneratis ;
V. Nam virgam Jesse
miseris delectat adesse.
In 2. Nocturno.
Antiphonae.
1. Nullum praebet ei
res mundanae speciei
Auxilium, nec avis,
nec homo, nec bestia quaevis.
2. Sed solatur eam
solamen dulce laborum,
Spes miseris, medicina reis,
tutela bonorum.
3. Angelici panis
dulci perfusa sapore
Pascitur et vivit
vitae coelestis amore.
4. Angelici cives
huic adsunt lumine, dives
Coelesti tota
rapitur super acra mota.
5. Sicque quater denis
annis septemque peractis
Evolat ad gratum
gaudens sine vespere mane.
6. Illam martyrii
solemnis purpura vestit
Et rosa dat sertum,
rosa, quae semper juvenescit.
Responsoria.
1. Servituti nimis durae
Vitam carnis periturae
Haec addicat et indicat
Sibi curam nimis duram,
Famem, sitim, frigus, acstum,
His impinguat corpus maestum ;
V. Herba cibum, dat terra thorum,
vivax aqua potum.
2. Ad hanc cedrum exstirpandam
Et virtutem enervandam
Vis convenit infernalis ;
Quantis hanc vexarit malis,
Solus Deus semper vidit,
Qui Mariae vim providit,
V. Qua fugiat, qua deficiat
pessumdatus .hostis.
3. In hac gravi multum lucta
Non est martyr haec seducta,
Martyr, inquam, non mucrone,
Ne tam brevi passione
Muniatur spes coronae;
V. Pluribus huic annis
nec crux nec defuit ensis.
4. Sancta martyr dum insultus
Carnis sentit et tumultus,
Flendo quaerit vitae portum,
Virgo mittens lucis ortum
Fugat procul incentorem
Dulcem illi fundens rorem ;
V. Major majorem
promittit lucta coronam.
In 3. Nocturno.
Ad Cantica.
A. Rex, qui cuncta regit,
qui rerum flectit habenas,
Suscipit electam
felici fine Mariam,
Ergo tuis Ubi posse dato
succurre, Maria.
Responsoria.
1. Crucem cruce graviorem,
Ensem ense fortiorem,
Qui Mariae studes laudi,
Deum laudans laetus audi:
Quadraginta vixit annis
Sine pane, sine pannis ;
V. Peccati stimulum
vicit carnisque tyrannum.
2. Sancti patris Zosimae
Merito monstratur
Tantae gemmae claritas,
Videns delectatur,
Orantis in aere
Corpus sublevatur
Et, quod coelum penetret,
Silens vox testatur ;
V. Nam corpus sequitur,
quo cordis motibus itur.
3. Pede sicco transiit
Jordanem Maria,
Nam in fide fecerat
Pontem arta via,
Quam miram transegerat,
Ibi mater pia
Corpus sumit Domini
Sui finis scia,
V. Plena Deo festinat eo,
quo gloria vera.
4. Rosa fraglans, lux solaris
Tibi semper adfuit,
Ut calcares undas maris
Vim virtutis praebuit,
Vitae tibi singularis
Patefecit aditum,
Tali duce coronaris
Coelo reddens spiritum;
V. O Maria, nos adstantes
Tuae laudi respice,
Juva, mater, te laudantes
Et nos tecum suscipe.
In Laudibus.
Antiphonae.
1. Jam patienter amans
et amoris vulnere languens,
Luctas et luctus
fert sancta graves patienter.
2. Jerusalem tota
suspirans mente supernam,
Spiritui vivit,
non carni caelibe vita.
3. Legitime certans
Christoque juvante trium-
phans
Militiae palmam
recipit meritique coronam.
4. Civibus adscripta
coeli mercede laborum
Jam fruitur, merces
Deus est, finis sine fine.
5. Illi, quo frueris,
semperque beata frueris,
Nos prece commenda
mala delens nostra, Maria.
Ad. Benedictus.
A. Summae gloriae
Regem, cujus facie
Gaudes luce
Coelestis patriae,
Fontem nobis gratiae
Et spem veniae
Fac placabilem,
Habilem
Nobis condolens
Crimen abolens
Carnis impiae,
Confer lacrimas
Poenitentiae
Et spem imprimas
Indulgentiae.
In 2. Vesperis.
Ad Magnificat.
A. Terram simul fodiunt
Zosimas et leo,
Qua corpus operiunt,
Corpus gratum Deo,
Hic et haec in patria
Jam fruuntur eo,
Suae precis gratia
Nos conducant eo.