XXXVIII. PSALTERIA WESSOFONTANA.
I. DE SANCTISSIMA TRINITATE PSALTERIUM TRIPLEX.
II. DE CHRISTO DOMINO PSALTERIUM TRIPLEX.
III. DE CHRISTO DOMINO PSALTERIUM TRIPLEX.
Parerga. Super Beati immaculati.
IV. DE BEATA MARIA PSALTERIUM TRIPLEX.
V. DE BEATA MARIA PSALTERIUM TRIPLEX.
XIII. Psalterium Tituli praeconiorum.
1. Ave, cuius effamen cantici
Super mel atque favum redolet,
Per hoc contra bellum sophistici
Hostis robur
praebe, quod imminet.
Super Nunc dimittis.
2. Ave, cuius per mentem gladium
Transeundum praedixit Simeon,
Me ad tuum commenda filium.
Cui nomen est homousion.
Super Benedictus.
3. Ave, luminare fidelium,
Quo licebet cavere tenebras,
Me reducas ad tuum filium
Peccatorum foventem latebras.
Super Te Deum.
4. Ave, cuius cor super omnia
Amat patrem,
natum, paraclitum,
Depromentis tua praeconia
Cor refrena, precor, indomitum.
Super Confitebor.
5. Ave, mater Christi magnifica,
Quam collaudo mentali iubilo,
Mores meos, quaeso, modifica,
Ne hostili cadam tendiculo.
Super Ego dixi.
6. Ave, virgo, per quam ab inferis
Deus praedam
reduxit plurimam,
Cum cubile tumbae intravero,
Ad superna perducas animam.
Super Exsultat.
7. Ave, quae maledictum sterilis
Evasisti Christum parturiens,
Me sublima, o virgo nobilis,
Vitiorum a luto erigens.
Super Cantemus.
8. Ave, gratiarum mirophyla,
Te laudantes venustans affatim,
Cordis mei, quaeso, ab arcula
Onus grave propelle Philistim.
Super Audivi.
9. Ave, stella, sucurre algui
Mentis tuae splendore rutilo,
Meo assis de mundo itui
Sublevando precatu sedulo.
Super Audite caeli.
10. Ave, cuius magnificentia
Claretcunctisin mundi partibus,
Per te mihi doctrinae pluvia
Fluat, mentis
qua munder sordibus.
Super Benedicite.
11. Ave, virgo quam honorifice
Benedicunt creata omnia,
Servis tuis me, quaeso, adice,
Qui frequentant tua praeconia.
Conclusio totius operis.
12. O pia mater, o spes nostra vivida,
Sincero corde atque voto supplici
Toties ave tibi decantatibus
Succurre suis cunctis in miseriis,
Quibus gravantur mente vel in corpore.
13. Tot tibi, virgo, sint honoris tituli,
Quot sunt in aethre stellae, quot in fluctibus
Marinis guttae, quot in terra lapides,
Quotquot in agris flores vel arboribus,
Quot Phoebus spargit relucentes radios.