CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Ex his dictis respondeo ad secundam quaestionem. Littera clara est usque ibi : Contra istas omnes positiones. Antequam declaremus improbationes Doctoris declaro unum, quod scilicet aliud est loqui de subjecto alicujus scientiae, et aliud de ratione formali illius subjecti. Dicitur enim subjectum scientiae, de quo proprietas aliqua demonstratur vel de quo est demonstrabilis. Ratio vero formalis subjecti dicitur illa quae constituit aliquid in esse subjecti, sicut si quaeratur, homo est subjectum in aliqua scientia, ut puta in illa qua scitur hominem esse risibilem: sed quid est illud quod constiiuit ipsum in esse tali? Dico, quod est quidditas hominis, puta animal rationale, et breviter : Definitio est ratio formalis constituendi aliquid in esse subjecti scientiae; si illud habet definitionem quid rei, licet aliqui exponentes Doctorem dicant quod definitio rei non est ratio formalis subjectiva, sed hoc non videtur ad mentem Doctoris, ut patebit infra in responsione ad argumenta. Si vero subjectum non habet definitionem,
sicut Deus qui est subjectum Theologiae, et ens inquantum ens subjectum Metaphysicae, tunc ratio formalis explicatur sub nomine abstracti, puta Deus sub ratione Deitatis, et ens sub ratione entitatis vel sub aliqua alia ratione, quae non est definitio nec quidditas illius, sicut aliqui dicunt, quod Deus sub ratione bonitatis est subjectum Theologiae. Sed quidquid sit, pro nunc sufficiat, quod oportet ponere Deum subjectum Theologiae sub aliqua ratione formali subjectiva.
Unde aliqui dicunt, quod Deus sub ratione entis in communi, vel sub ratione entis infiniti, vel sub ratione entis necessarii, est subjectum Theologiae, ita quod vel entitas in communi est ratio formalis subjectiva, vel entitas infinita, vel entitas necessaria.
Contra quam positionem arguit Doctor, et prima ratio stat in hoc : Ratio formalis subjecti est ratio continendi virtualiter omnes veritates in illa scientia, patet ista et diffuse exposita est in secundo articulo. Sed entitas in communi vel entitas necessaria, non est ratio formalis continendi omnes veritates Theologicas, ergo Deus sub tali ratione non est subjectum Theologiae. Probatur minor per oppositum, quia si est ratio continendi veritates Theologicas ; ergo naturaliter quis potest cognoscere veritates Theologicas, quod est falsum. Probatur consequentia, quia cognoscens naturaliter rationem formalem alicujus subjecti, quae communiter est medium in demonstratione potissima, ut patet in secundo Poster. potest cognoscere passionem demonstrabilem de subjecto, cujus est talis ratio formalis. Exemplum, quia si quis cognosceret animal rationale, cognoceret etiam risibilitatem, et sic haberet hanc propositionem immediatam : Animal rationale est risibile, qua cognita posset statim cognoscere propositiones mediatas contentas virtualiter in illa. Sic in proposito cum entitas in communi sive entitas necessaria possit via naturali demonstrari, saltem arguendo ab effectu, ut patet per Philosophos, qui demonstrant esse aliquod summum ens, vel aliquod ens necesse esse (non dico de ente infinito, quia multi dubitant an Philosophi hoc demonstraverint, ut patebit infra d. 2.) ergo cognoscens illam naturaliter, poterit naturaliter cognoscere proprietates, quae insunt subjecto Theologiae, per illam rationem formalem; et sic conjungendo proprietatem cum ratione formali habebit illam propositionem immediatam et per se nolam, et ex immediata sequuntur mediatae, quae virtualiter continentur in illa, et sic tota Theologia potest sciri via naturali, quod est falsum.
(b) Secundo, quia ex quo conceptus communes non sunt soli Deo naturaliter noti. Patet, quia etiam cognoscuntur naturaliter a creatura, etiam loquendo de conceptibus complexis (quorum termini incomplexi abstrahuntur a creaturis) qui appropriantur primo enti, ut ens necessarium et hujusmodi. Sed Theologia in se est de veritatibus soli Deo naturaliter notis, cum sit simpliciter suprema, et tales veritates non includuntur virtualiter in hujusmodi conceptibus creaturae naturaliter notis, quia tunc et veritates illae possent naturaliter cognosci, quod est falsum; ergo.
(c) Contra aliam positionem. Fuit alia opinio quod Deus sub ratione bonitatis, vel sub ratione alterius attributi est subjectum Theologiae. Contra quam opinionem potest argui per rationes superius factas: tum quia bonitas summa via naturali potest cognosci, et sic formetur argumentum ut prius ; tum quia non est soli Deo naturaliter nota.
(d) Sed adhuc arguo. Nunc arguit per rationes speciales. Et prima stat in hoc,
quia ex quo cognitio de subjecto est distinctior et perfectior in aliqua scientia quam cognitio alicujus, quod non est subjectum in illa scientia, ut patuit supra, ergo tale subjectum non potest poni, nisi sub ratione formali perfectissima quam potest habere: patet,quia cognitio perfectissima et distinctissima subjecti est ex ratione formali et quidditativa illius, sed cognitio illius sub aliqua ratione attribulali non est perfectissima, ut patet supra.
(e) Secunda ratio ibi : Secundo quia si illae proprietates. Primo declaro litteram et post formabo rationem. Primo dicit quod si illae proprietates (puta bonitas vel sapientia) realiter differrent ab essentia, essent vere causatae ab essentia. Ex hoc dicto aliqui volunt quod propria passio sit realiter distincta a subjecto, cujus oppositum tenet Doctor. Et probant ex dicto Doctoris infra in ista quaestione, ubi dicit quod subjectum non tantum se habet ut receptivum passionis, sed etiam est causa effectiva ejusdem. Sed quid sit de intentione Doctoris diffuse exposui in secundo articulo. Secundo dicit, quod ex quo differunt ratione ab essentia, saltem secundum rationem dicuntur causari, et hoc tenet per illam propositionem Doctoris in Quodlib. qualis est ordo inter aliqua ubi realiter distinguuntur, talis est ubi tantum ratione distinguuntur. Et quod dicit, quod islae proprietates sola ratione distinguuntur ab essentia, non dicit secundum intentionem propriam, quia etiam distinguuntur plusquam ratione, ut patebit infra dist. 8. quaest, penultim.
His declaratis, formo sic rationem : Nihil quod habet rationem causali, vel quasi causali ab aliquo subjecto potest esse ratio formalis illius, patet, quia ratio formalis subjecti proprie, vel est prior subjecto, vel saltem est simul, et ultra est medium demonstrandi causatum, vel quasi causatum a subjecto, vel a ratione formali illius subjecti; sed istae proprietates saltem secundum rationem sunt causatae ab essentia, ergo non possunt esse ratio formalis subjecti Theologiae (qui est Deus).
(f) Tertia ratio est ibi : Tertio, quia illud secundum propriam rationem. Hic praesupponitur quod ex quo subjectum est magis ens, et actualius quam proprietas, ut patet, ratio formalis illius subjecti, per quam est tale ens in actu, erit magis ens et magis in actu quam aliqua proprietas: illud ergo erit magis ratio formalis subjecti quod est magis in actu. Sed essentia divina vel Deitas est magis in actu quam proprietas attributalis, patet, quia essentia divina est omnino incommunicabilis ad extra, imo repugnat sibi, non sic repugnat proprietati attributali, et si sibi repugnat, ex hoc est, quia est idem realiter essentiae divinae.
(g) Si vero dicatur, etc. ut clarius patebit infra dist. 8. quaest, penultim. et in quodlib. quaest. 1.
Sed hic oritur aliqualis difficultas, quia quaero an rationi formali bonitatis existentis in Deo pugnet communicabilitas ad extra. Si sic, est ita actualis sicut essentia divina ; si non, tunc arguo sic, et accipio bonitatem. Bonitas divina formaliter distinguitur ab essentia divina, ut patet a Doctore ex intentione infra, d. 8. quaest, penultim. ergo infinitas est gradus intrinsecus illius bonitatis, cum sit formaliter infinita, ut patet a Doctore ubi supra, et infinitas est gradus intrinsecus, ut patet ab ipso in quodlib. quaest. 5. Imo infinitas bonitatis eodem modo distinguitur ab essentia sicut et bonitas, ut potest probari ex dictis Doctoris infra dist. 8. ergo bonitati cum sit formaliter infinita, repugnat communicari ad extra. Ad hoc dico quod responsio Doctoris stat in suo robore, et hoc est propter identitatem realem. Sicut enim bonitas secundum suam entitatem pullulat ab essentia divina, ita et infinitas ipsius, ut patet a Doctore in pluribus locis ; et si non esset idem realiter cum illa, non posset pullulare ut infinita, alioquin essent plura infinita realiter distincta in actu, quod est impossibile, ut patet a Doctore infra d. 2. p. 1. quaest, ult. et d. 8. et alibi.
(h) Contra viam etiam de respectibus. Opinio aliquorum fuit, quod Deus sub ratione glorificatoris vel gubernatoris, quae dicunt respectum ad extra, sit subjectum Theologiae. Contra quam arguit Doctor tribus mediis ibi :
(i) Sed facio rationes speciales. Hic Dodor intendit probare, quod Deus sub aliquo respectu ad extra non potest esse subjectum Theologiae, primo, quia scientia realis est de objecto reali; sed respectus ad extra est tantum ens rationis, ut patet a Doctore in 1. dist. 30. et alibi saepe. Hic nola quod si subjectum scientiae in se sit ens reale, a fortiori ratio formalis subjecti erit ens reale, patet, quia propter talem rationem habet quod sit subjectum, ut supra patuit. Nota etiam quod quaelibet scientia in se formaliter est entitas realis, patet in nobis, quia ponitur habitus in praedicamento Qualitatis, et omnis cognitio in se est formaliter ens absolutum, tam in nobis quam in Deo, ut patet a Doctore in Quodlib. quaest. 14. Aliqua tamen dicitur realis denominatione extrinseca, quia scilicet est de objecto reali, ut Physica et Metaphysica ; aliqua vero dicitur praecise rationalis, quia est de ente rationis ut Logica, quae per se est de secundis intentionibus, in se tamen est realis. Nota etiam, quod est impossibile nobilissimam scientiam esse de objecto sub ratione ignobilissima, cujusmodi est relatio rationis ; ergo Theologia erit de Deo sub ratione vere reali, ergo nullo modo sub ratione, puta glorificatoris, ut quidam dicunt.
Secundo arguit et ratio stat in hoc : quia scientia per se, tam denominatione extrinseca quam intrinseca, est de objecto per se, patet, tum quia effectus per se, est a causa per se; scientia est effectus sui objecti primi, ut supra patuit, ergo. Tum quia aliae scientiae dicuntur per se, quia respiciunt objectum per se, ideo subalterna denominatione extrinseca dicitur per accidens, quia respicit objectum sub ratione accidentali: cum ergo Theologia sit scientia per se et perfectissima, a fortiori habebit objectum per se; sed absolutum et respectivum faciunt tantum unum per accidens, quia aggregatum ex rebus diversorum generum. Patet etiam, quia si ex eis esset unum per se, sequeretur quod constitutum non esset, nec ens absolutum, nec ens respectivum per se. Patet, quia constitutum dependet in esse a partibus constituentibus; si enim esset absolutum, ergo respectus esset de essentia absoluti; si etiam esset respectivum, ergo absolutum esset de essentia respectivi, et sic non esset, nec absolutum, nec respectivum ; ergo Theologia in se non est de Deo sub ratione alicujus respectus. Et praeterea Theologia in se est tantum una scientia, ut ab omnibus conceditur: ergo est lanium de uno subjecto et sub una ratione considerato. Patet consequentia, sed si esset de ente per accidens, non esset unum subjectum, nec una scientia, quia scientia, quae est de ente per accidens, ut subalterna supponit duas scientias tractanlibus de partibus illius totius separatim, ut si de homine albo esset scientia, tunc illa scientia praesupponeret unam, quae esset de homine, et aliam quae esset de albedine, sic in proposito.
(k) Tertio nullus respectus ad extra, etc. Ratio stat in hoc : Illud, quod est ralio demonstrandi aliquid de aliquo necessario, ita quod A dicatur necessario convenire B, propter rationem C, ipsum C necessario convenit ipsi A, quia quod convenit A contingenter, non potest esse ratio quod aliquid conveniat ipsi A necessario, quia tunc esset major necessitas in effectu quam in causa. Sed multae proprietates demonstrantur inesse Deo de necessitate, ut patet: ergo ratio formalis demonstrandi magis necessario conveniet ipsi Deo. Cum ergo ratio formalis subjecti sit medium in demonstratione potissima, sequitur quod nullus respectus ad extra poterit esse formalis ratio subjecti Theologiae in se, de quo multae veritates necessariae demonstrantur: imo si per talem respectum ad extra demonstrarentur hujusmodi veritates tales veritates nullo modo essent necessariae, sed contingentes.
(1) Concedo igitur quartum membrum. Et sit pro conclusione Doctoris, quod subjectum Theologiae in se respectu necessariorum est Deus sub ratione Deitatis, sive sub ratione qua haec essentia, vel sub ratione qua haec Deitas, quae idem important, quia sicut subjectum scientiae (loquendo semper de subjecto habente unitatem specificam) est perfectissimum consideratum in illa scientia, ita et ratio formalis talis subjecti debet esse perfectissima, etc.
Gregorius de Arimino peritissimus, sustinendo opinionem Aegidii de Roma, quae est quod Deus sub ratione respectus ad extra, puta sub ratione glorifica loris, est subjectum in Theologia, respondet in prologo q. 4. ad objectiones quas Doctor facit contra opinionem Aegidii. Et omnes responsiones stant in uno dicto, videlicet quod cum dico sub ratione glorificatoris, nihil re vel ratione intelligitur addi ipsi Deo, quod sit contractvum ipsius Dei, quod sit subjectum Theologiae, sed per rationem specialem intendit ipsammet rationem veritatis, quia secundum omnem veritatem de ipsa scibilem; nam non sic objicitur alicui intellectui creato, sed intendit ipsam Deitatem reslrictam in ratione objecti ad determinatum gradum veritatum, quae de ipsa sciri possunt. Et sic Deus non absolute sumptus, sed sub ista ratione contractus dicitur subjectum. Per illa enim adverbia absolute et conlracte non datur intelligi talis specialis ratio addita : haec ille. Et sic patet solutio ad argumenta Doctoris.
Sed ista expositio non videtur sufficere, tum quia multae veritates necessariae demonstrantur de Deo, et non sub ratione glorificaloris, ut quod Pater generat, vel quod Spiritus sanctus procedit a Patre et Filio, non enim istae veritates demonstrantur de Deo, ut contracto in ratione glorificaloris.
Et cum dicit, quod non consideratur ut subjectum Theologiae sub illa ratione, qua omnes veritates sunt scibiles de Deo, quia intellectus creatus sub illa ratione non potest ipsum cognoscere. Sed semper salva reverentia tanti viri, hoc haberet probare, quod intellectus beati non possit sic eum cognoscere ; credo enim, quod possit ipsum cognoscere sub omni ratione, qua omnis veritas est scibilis de eo, ut habet aliunde probari ; nec sequitur, quod ex hoc comprehenderet Deum, quia ad actum comprehensivum requiritur aliud quam cognoscereipsum, secundum omnem modum cognoscendi, ut diffuse declarabo infra d. 1. et Deo duce in quaest. 14. QuocUib. Verum est tamen, quod rationes Doctoris contra Aegidium concludunt, si ratio glorificaloris dicat respectum additum, aliter non ; sed an necessario dicat respectum, diffuse habet pertractari infra dist. 30.
Item respondet ad rationes, quas facit Doctor, probando quod Deus sub ratione Deitatis sit subjectum. Et responsio sua stat in hoc, quod non est de ratione subjecti continere virtualiter, et per consequens ratio formalis subjecti non est ratio continendi virtualiter; sed haec materia de continentia virtuali diffuse est pertractata in exponendo articulum secundum. Et addit,quod etiam posito, quod de ratione subjecti sit continere virtualiter, dicit quod hoc verum, loquendo de subjecto scientiae proprie diclae, sed Theologia non est scientia, etc. Sed judicio meo haec responsio non evacuat, quia si Theologia sit sapientia prout est de aeternis, tamen habet omnes conditiones scientiae, ut comparatur ad intellectum creatum, cum sit notitia certa et evidens, et de objecto necessario et causala per discursum syllogisticum, ut patebit infra quaest, penultima.