IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(e) Contra opinionem istam quantum ad secundam quoestionem, etc. Responsionem D. Thomae, quantum ad secundam quaestionem, impugnat quatuor rationibus. Prima est, quia illa qualitas supernaturalis, vel esset tota in toto, et tota in qualibet parte, per modum qualitatis spiritualis. Sed hoc nequit dici, quia animae intellectivae sic tantum competit esse in subjecto materiali, vel esset tota in toto, et pars in parte, et sic non esset qualitas spiritualis, quia extenderetur per accidens ad extensionem subjecti.
Deinde si esset in subjecto hoc secundo modo, repugnat ipsi producere per modum causae totum ornatum in anima, quia ex Augustino 12. super Genesim ad litteram, agens est perfectius passo. Quod ratione patet, quia agens est in actu, passum vero in potentia et privatione ; unde colligit Augustinus corpus non agere tanquam causam totalem in spiritum, et hinc concedunt Philosophi intellectum agentem in anima distinctum a possibili, ne admittatur objectum materiale se solo agere immediate in animam. Quod vero talis qualitas ponatur in Sacramento, vel hoc esset, ut sub illa qualitate esset causa principalis, sicut aqua calida est causa calefaciendi. Patet hoc, quia virtus illa, qua constituitur Sacramentum in esse activi, immediate se sola attingit ornatum illum per modum, quo causae secundae attingunt suum effectum ; nec refert quod illa non sit permanens, quia id ipsi competit tantum ex voluntate primi agentis, vel ex natura subjecti, quod non est permanens, sed transiens.
Unde si poneretur in Sacramento Eucharistiae, (quod solum ex reliquis est permanens,) illa etiam virtus esset permanens, quia per eam conservaretur rei Sacramenti, verbi gratia, Christus sub speciebus, qui effectus est permanens. Neque negari potest hanc continuatam et permanentem existentiam sub speciebus esse dependentem a speciebus, quia ex corruptione specierum tanquam causa, desinit Christus esse sub speciebus et consecratione specierum conservatur.
Haec ratio confirmabitur amplius per sequentem: nihil enim juvat, si dicas illam virtutem esse intentionalem, quia id non tollit, quin sit extensa et materialis, ut opponitur spirituali, licet dicatur intentionalis magis spiritualis ex distinctione ad objectum cujus est in propria existentia.
Secunda ratio, vel illa virtus ut afficit formam verbalem Sacramenti esset eadem in qualibet, verbi gratia, syllaba ; sed hoc non, quia sic maneret postquam desinit subjectum, et migraret de subjecto in subjectum, quia desinente prima syllaba, maneret et transiret in secundam, nisi forte dicas toties desinere et reproduci, quoties oratio desinit, et producitur successive per suas partes transeuntes, quod est imaginarium, nihilque salvat, ut probabitur. Vel esset alia et alia virtus in alia et alia syllaba, et sic non haberet Sacramentum aliquam virtutem unam. Si dicas esse unam integritate, contra facit argumentum tertium contra primam opinionem, intelligit tertiam probationem factam in secundo argumento, quae perinde in proposito eamdem habet efficaciam, quia dignosci non posset quae illarum virtutum causaret illum effectum in anima, quod patet ex dictis.
Et confirmatur, quia illa virtus non est activa, quae nunquam potest habere effectum ; sed virtus, quae esset in omnibus et singulis partibus formae, nunquam habet effectum, vel habere potest, quia desinit antequam compleatur ultima particula prolationis, donec autem compleatur ultima prolatio formae, non producitur effectus ejus ; ergo, etc.
Aliud etiam inconveniens adjungit Doctor, nempe improbabile esse Sacramentum unum formaliter habere tot virtutes supernaturales aggregatas ; et rationem insinuat, quia constituitur formaliter per ipsam virtutem supernaturalem unum.
Cujus rationis vis in hoc consistit: Sa- , . . .
cramentum formaliter constituitur per virtutem, quam habet causandi effectum, quia est signum practicum (loquendo de eo ex instituto praesentis quaestionis, ut omnes admittunt,) ergo debet habere unam rationem simplicem causandi, sicut est simplex effectus.
Dices, quod materia Sacramenti habet virtutem causandi, et forma etiam aliam virtutem propriam, et ex utroque integratur unum Sacramentum integraliter. Respondetur quod hoc negari posset, ut infra negat Doctor, probabiliter explicans definitionem Magistri, quam tradit de Baptismo, ut supponit pro materia tantum, ut subjecto significationis sacramentalis, reliqua autem ut forma exiguntur, ut circumstantiae requisitae. Sic etiam in Sacramento Poenitentiae significatio sacramentalis est in forma, quasi materia circa quam accedunt reliqua.
Potest ergo sic explicari hic passus, vel ut tam verba quam res per modum unius fundamenti concurrant, et significatio ipsa in se sit simplex, estque conforme iis quae dicit q. 2. hujus, num. 9. g Ultimo
dico, etc. et infra, agens de definitione Baptismi, non quod sit alia significatio partialis integralis in uno, altera in altero (quia sic unum sine altero conferret effectum, sicut in Sacramento Eucharistiae una species consecratur seorsim ; vel in extrema Unctione, quidam dicunt quamlibet integralem unctionem conferre suum effectum et diversum), sed quod integrent unum materiale, ut subsunt eidem formali significationi, quod de facili salvatur in nostra sententia ; in sententia tamen adversariorum non ita, quia in esse rei faciunt diversa, et non unum subjectum, quidquid aliqui fingant de compositione quasi actus et potentiae inter res et verba. Hoc ergo est quod putat Doctor improhabile, nempe diversas virtutes, et tot esse in Sacramento ex ratione jam praemissa ; quod necessario tamen dicendum est, si virtus haec, in qua consistit significatio formalis Sacramenti, sit realis, quia sic alia erit in verbis, alia, verbi gratia, in aqua et lotione ; et sequetur, si lotio praecedat integram prolationem formae baptismalis, quod conferet effectum gratiae et deletionis peccati, quia virtus efficax non frustra applicatur, quod est falsum, quia sine invocatione Trinitatis nequit quis valide baptizari. Unde verificatur illud vulgare Augustini : Accedit verbum ad elementum, et fit Sacramentum ; antequam ergo accedat, non fit Sacramentum.
Responderi potest secundo, interpretando Doctorem praecise de ipsa forma, de qua disserit, in qua tot virtutes partiales dare, videtur inconveniens ex confirmatione praemissa. Deinde, ut supra praemissum est, in secundo argumento, forma non habet effectum, donec compleatur ejus prolatio: ergo quidquid est in ipsa, prius desinit, quam habeat effectum, et sic frustra ponitur. Neque dici potest, quod una particula permanens in virtute alterius desinentis, causet effectum, quia non in virtute illius est significativa, aut integrans formam, sed ex institutione et ratione propria, cum sit aeque essentialis ; ergo neque in virtute alterius causat.
Confirmari potest tertio totum argumentum, quia, ut supra dictum est, forma ut est significans ex instituto hominum, est fundamentum significationis Sacramentalis, in qua consistit haec virtus causativa ejus ; sed fundamentum illud, nempe institutio humana non superaddit, nisi denominationem extrinsecam, vel aliquid rationis, et non reale, quidquid illud sit ; hoc autem nequit esse ratio formalis subjectandi, aut fundandi aliquam qualitatem realem, quae sit virtus Sacramenti.
Deinde illa qualitas est una, quia principium formale producendi unum et simplicem effectum in anima: sed oratio in esse rei et vocis, non est una, nequidem integraliter, quia quot sunt voces et soni diversi, tot sunt entia diversa, quae nullum ordinem ad se invicem dicunt, nisi tantum prolationis, qua una vox post aliam edatur ; et hic ordo non est essentialis, neque dependentiae unius dictionis in esse rei ab alia ; ergo solum dicunt unitatem significationis, quae unitas est rationis tantum, sed accidens supponit unitatem sui subjecti, a quo dependet ; non potest enim dependere simul a duobus naturaliter tantum, quod perinde etiam verum est de potentia absoluta Dei ex principiis Doctoris ; ergo in forma neque materialiter, neque formaliter invenitur ratio subjectandi talem qualitatem, destructo autem subjecto, destruitur accidens, ergo nulla hic imaginari potest cum fundamento qualitas supernaturalis realis, quae sit principium agendi, sicut nec subjectum reale ejus.
(f) Item quaero, etc. Haec est tertia ratio Doctoris talis, vel illa virtus causatur in signo sensibili ante usum et applicationem ejus, vel in ipsa applicatione ; si primum, ergo causatio ejus est pure miraculosa. Patet consequentia, quia fit per actum divinum, sine praevia dispositione perpetua aut stabili cum Ecclesia, ad quam naturaliter sequeretur, sicut animatio ad corpus. Si in ipsa applicatione, videtur inconveniens ; nullum enim instrumentum ideo est aptum formaliter ad effectum, quia quis eo utitur, quia aptitudo instrumenti praecedit usum ejus naturaliter: non enim quia immergo puerum, sive quia utor aliquo sensibili ad actum Sacramenti, ideo recipit virtutem, non est ergo dare quando recipiat, etc.
Videtur haec ratio non concludere, quia etiam ipse Doctor admittit Sacramentum esse instrumentum causandae gratiae, et esse dispositionem praeviam, vel causam moralem gratiae, et sic ratio adducta, vel non urget adversarios, vel perinde ad eamdem respondere cogitur. Diceretur ergo quod sicut res illa sensibilis ex natura rei, et secundum propria, non habet causare effectum supernaturalem, sed ex virtute extrinsecus adveniente, sive moralis sit, sive realis, perinde inesse unam et alteram, sive ante usum, sive in ipso usu ; et quod dicitur de una, dicetur de altera, excepta realitate.
Respondetur tamen rationem esse urgentem, procedit enim de instrumento physico, et physice causante gratiam, vel effectum supernaturalem per virtutem superadditam. Unde argumentum non est directe contra eos, qui negant talem virtutem superaddi, vel eam esse innatam, quam vocant potentiam obedientialem ; oportet ergo instrumentum, quod fit activum per virtutem superadditam, recipere ipsam, antequam attingat effectum, alias non esset instrumentum hoc modo ; si ergo antequam applicetur et assumatur ad usum, recipit illam virtutem physicam, causatur miraculose, quia ad illam nihil disponit in natura. Hoc enim est causare aliquid miraculose, ut patet ex Doctore in 3. d. 24. ubi simili ratione impugnat opinionem Henrici, qui statuit lumen infusum medium inter lumen gloriae et fidem, ad cognoscendum credibilia, de quibus habetur fides, ubi ait : si Deus infunderet illud non in Baptismo, sed quando quis applicaret mentem ad studium Scripturae, quod infusio ejus non est miraculosa : Quando enim Deus assistit, inquit, ut generalis causa ad aliquem effectum causandum, si natura disponit, non dicitur miraculose causari, nec illud causatum dicitur supernaturale, sed magis, naturale, ut patet de corpore organico et infusione animae, etc. sic etiam in 2. d. 9. quaest. 2. negat agens naturale disponere posse ad formam supernaturalem.
Sumit eodem modo hic productionem miraculosam simpliciter supernaturalem, ad cujus terminum nihil disponit in natura ; intelligit autem dispositionem late, pro omni effectu priori, qui exigitur ad posteriorem, sive ex natura rei, sive ex determinatione causae, verbi gratia, Dei, ut g sequenti, in responsione ad primam quaestionem, patet, in fine.
Unde excluduntur plures instantiae, quia gratia sanctificans prima, supponit dispositionem hoc modo, nempe Sacramentum in re vel in voto, cum actu perfectae charitatis aut contritionis ; fides supponit doctrinam et praedicationem ac revelationem objectivam, augmentum gratiae et gloriae, in adultis meritum propriuno, justificatio in parvulis meritum Christi et Sacramentum. Et si haec rejicias, responde ad instantiam de creatione animae rationalis, quia etsi ad eam detur dispositio ex natura rei, ut communiter dicitur, non est tamen dispositio necessitatis per se ex natura rei, secludendo determinationem et pactum causae primae, quae determinavit supplere vires naturae, et assistere ei, ubi virtus ejus deficit, alioquin cum sit creata, non repugnat, supposito corpore in omni dispositione perfecta naturali, non infundere animam, aut infusam separare sine praevia corruptione corporis.
Quod si dicas subjectum esse capax animae, non refert, quia sic ex Augustino et nostro Doctore, anima nostra dicit inclinationem naturalem ad formas super-, naturales, ut suo loco videbitur. Dispositio itaque ex parte subjecti dicit determinationem ejus ad recipiendam formam ab agente, quia includit impedimentum, ideo autem dicitur necessitans respectu agentis, vel quia agens ex forma sua est determinatum ad actionem in subjecto capaci, et sine impedimento applicato, ut est agens naturale ; vel, si est liberum, jam determinatur ex suppositione prioris actus suae voluntatis, quae infert necessitatem secundum quid. Sicut autem Deus, ut auctor naturae, ex pacto assistit causis naturalibus, ubi deficit earum virtus et perfectio naturae, ut procedit a suo auctore, quae exigit formam, ita etiam, ut auctor supernaturalium, disposuit ordinate media sublevandi hominis ad suum finem, quibus similiter ex pacto assistit. Et sicut in his ex providentiae divinae mera dispositione servatur ordo prioris et posterioris, ita prius ad posterius disponit, ut non contingat de potentia ordinaria poni ipsum sine suo priori, ut gloriam sine merito proprio, vel Christi.
Per quod explicantur illa verba Doctoris in primo membro hujus argumenti, ubi loquens de illa virtute impressa signo sensibili antecedenter ad usum : Non sequitur, inquit, quasi ad aliquid, per quod posset dici tanquam consequens naturaliter sine miraculo, etc. ly naturaliter intelligitur, non quasi connexio sit ex natura formarum intrinseca, qualis est inter formam ignis et caloris, sed ut includit dispositionem causae extrinsecae, et ordinem medii ad finem, ut facile ex responsione ad quaestionem intelligitur, ubi sic dicit actionem sacramentalem esse dispositionem priorem ad productionem gratiae. Quando autem negat alibi causam naturalem attingere dispositionem ad gratiam, aut simpliciter supernaturale, intelligit de dispositione priori modo ex natura formarum, earumque connexione secundum exigentiam physicam.
Ad propositum itaque supponit Doctor esse inconveniens, si virtus illa physica et activa, infunderetur signo sensibili ante usum ejus, quia nempe productio ejus esset miraculosa, et praeter cursum ordinarium divinae providentiae, quia esset per actionem divinam, et non per aliquam dispositionem perpetuam sive firmatam cum Ecclesia, quod inconveniens est, quia ministerium Sacramentorum spectat ad Ecclesiam. Unde sine intentione ejus, quae salvatur in ministro, nihil fit, ut fides docet, quantumlibet signum sacramentale quoad formam et materiam perficiatur et applicetur, quod falsum esset, si in signo sensibili antecedenter ad usum ejus infunderetur virtus, quia causa efficax applicata subjecto capaci, et sine impedimento causat suum effectum. Intentio autem Ecclesiae seu ministri, non antecedit usum, sed concipitur simul cum usu, et exprimitur in ipso usu, quia est applicatio Sacramenti secundum institutionem Christi ad effectum suum ; ergo eam antecederet talis virtus infusa ante usum, ac proinde independenter ab ipsa inesset rei sensibi-t li. Deinde esset illa virtus in re sensibili permanens, quia virtus instrumenti transiens est tantum in usu et applicatione: , hoc etiam est inconveniens, quia et esset superfluum, et nihil faceret ad efficaciam Sacramenti, neque ad finem intentum, nempe salutem hominis, quam sub potestate propria constituit, et ideo exigit aliquam dispositionem priorem ad formas supernaturales, ut patet ex dictis, et secundum potentiam ordinariam.
Ex quo patet ad rationem dubitandi supra allatam, quia in sententia Doctoris sufficit institutio prima Sacramenti, et voluntas Dei assistens, ut conjuncta ad signum sensibile in ipso usu positis requisitis ad usum, ut intentione debita ministrantis, et etiam consensu recipientis, si adultus est, cum debita applicatione, quae omnia consummantur in ipso usu, vel circa usum Sacramenti, unde sequitur virtutem illam non antecedere usum ex hoc capite, et membro dilemmatis. Ex altero autem supponi ad usura, quia instrumentum physicum debet habere aliquam formam (per quam sit aptum ad usum) praeviam ; si ergo per illam virtutem constituitur res sensibilis, ut apta ad usum, sequitur eam esse ad usum praeviam, quia haec ipsa virtus est ratio formalis, qua constituitur aptum in esse physico: quod non sequitur in sententia negante Sacramenta esse instrumenta per formam physicam, quia sufficit institutio signi cum talibus circumstantiis, quae limitantur ad usum.
Adjungi potest confirmatio supra facta ex sensu formae sacramentalis et natura ejus, cui repugnat infusio hujus virtutis ante usura, quia tunc non est, neque in ipso usu, quia nondum est completa prolatio: deinde quia non est subjectum proportionatum virtutis, quae sit qualitas realis, neque in re sensibili potest esse, seu in materia, donec per formam limitetur.
(g) Ultimo arguitur sicut prius, etc. Quarto tandem argumentatur ex eo quod nihil superfluum sit asserendum, quando ratio aut fides, non exigit ponenda esse plura. Ratio est clara in littera, infra in responsione ad quaestionem confirmabitur. Subjungit impugnationem exemplorum, quae ad probationem oppositae sententiae adducta sunt. Primum est in sermone aut voce, esse quamdam virtutem activam derivatam ab anima per modum intentionalis qualitatis et realis, qua exprimat conceptus animae. Impugnatio Doctoris est clara, et secundum communem doctrinam-Hoc idem impugnat in 2. d. 42. respons. ad 2. ubi etiam explicat quomodo vox causet conceptum, videatur etiam in 1. d. 27. q. 2. g Ad quoestionem, et q. 2. hujus distinctionis.
Secundum exemplum non subsistit, quia valde improbabile est, quod aliqua forma toties causetur in serra, quoties movetur ab artifice, et toties desinat, quoties desinit moveri. Non loquitur hic de motu aut impulsu, quem recipit serra a potentia motiva manus, sed de virtute, quae esset derivata ab arte, quae esset principium agendi in serra, et antecedenter aut concomitanter ad motum et impulsum se haberet, quia sic intendit D. Thomas, ut patet supra ; et sic etiam facit ad propositum exemplum allatum, ut accommodari possit et virtuti, quae est in Sacramento diversa ab ejus usu, et virtuti sermonis quae diversa est per D. Thomam ab ipsa formatione vocis per motum aeris.
Dices saltem illud inconveniens, quod insinuat Doctor, non videtur urgere, quia nihil aliud sequitur, nisi quod illa virtus sit transiens, quod perinde contingit in ipso motu. Respondetur ex principiis D. Thomae, quae etiam approbat Doctor supra, q. 2. hujus distinctionis, instrumentum ideo assumi, quia habet formam propriam, per quam est aptum, alias quodlibet assumi posset ad quemcumque effectum, neque essent instrumenta particularia artis.
Hoc ergo supposito principio, quod Doctor etiam insinuat hic, ratione 3. si instrumentum artis fit aptum, inquantum ab ipsa arte participat virtutem derivatam per quam fit aptum ad usum, (qui usus ejus est per motum,) sequi quod illa virtus non imprimatur instrumento ante motum ; hoc dato, non est fundamentum asserendi ipsam esse transeuntem, sicut est
. motus, quia a motu nullo modo dependet, neque ab usu instrumenti.
Deinde Doctor non inducit hoc inconveniens, tanquam si negaret, aliquas formas esse transeuntes et dependentes a continuo influxu suae causae, qui paulatim subtrahitur, sed quia superstitiosum videtur asserere talem virtutem, quae nulla necessitate effectus ponitur, quia sine tali virtute ordo effectus ad artem et instrumentum salvatur.
Ad reliqua duo exempla ibidem respondet, quod neque motus coeli localis sit causa effectuum sublunarium productiva, quia motus non est principium producendi, sed magis actus productivus et quia ille motus aut motor, ut eo praecise movens, nihil producit in inferioribus, sed inquantum applicat activa passivis. Quoad aliud exemplum se remittit ad 2. dist. 18. ubi explicat quomodo semen dici possit virtus animae per formam substantialem, aut qualitatem consequentem ipsam. Sequitur :
Est et alia opinio ad proesentem quoestionem, etc. Hic insinuat opinionem Henrici Quodlibeto 4. q. 37. quam intactam relinquit, et merito, quia vel reduci debet ad alterum extremum, vel intelligi nequit. Dicit enim Sacramenta esse instrumenta creativa gratiae, non quod aliqua sua actione attingant gratiam, sed quia continent auctorem gratiae, vel realiter, sicut in Eucharistia, aut virtualiter, sicut Sacramentum Baptismi, et per contactum Sacramenti, Deum producere gratiam. Negat Henricus esse aliquam virtutem supernaturalem in Sacramentis per quam producant gratiam.
Explicandus ergo est de causalitate morali, quanquam obscurum sit quomodo Deus sit in Sacramentis peculiari modo, nisi ratione institutionis et significationis ; ad quae Tridentinum de Sacramentis in genere, sess. 7. et de sacramentis in specie, reducit continentiam virtualem Sacramentorum, ut sunt causae effectuum, quos significant. Haec autem continentia, vel ad assistentiam Dei, et institutionem reducitur, ac pactum, vel certe ad virtutem aliquam, quae inest Sacramentis, tanquam principium agendi, quia aliud nequit commode intelligi ; ideoque circa hanc opinionem non immoratur Doctor.