Supra proposuit orationem pro se, petens liberari et salvari; hic petit contra inimicos: ubi duo facit. Primo petit eorum punitionem. Secundo punitionis fructum, ibi, et exaltare. Legamus primo litteram secundum historiam, sicut potuit competere David. Exurge, duobus generibus hominum dicitur: dormienti et jacenti. Deus autem quando peccata non punit, dormire videtur, quasi non haberet prudentiae vigilantiam: Ps. 43: exurge, quare obdormis domine? item quando non punit, videtur impotens jacere; sed tunc surgere videtur, quando potestatem manifestat adversarios puniendo: isa. 26: exaltetur manus tua, ut non videant, videant et confundantur zelantes populi, et ignis hereditatem tuam devoret. In ira dicit, idest in punitione, quae est irae effectus. Fructum autem punitionis ponit triplicem. Unum ex parte dei, ut deus exaltetur, non in se, sed in opinione hominum, quia per hoc reputatur altus et potens: et ideo dicit, exaltare; quasi dicat: deprime inimicos meos, et in hoc altus apparebis. Eccl. 36: sicut in conspectu illorum magnificatus est in nobis, ita in conspectu nostro etc.. Et dicit, in finibus, ut totaliter deprimat, et nihil remaneat invadendo fines eorum. Hieronymus habet, elevare indignans super hostes; quasi dicat, irascere, et in hoc elevare.
Alius fructus est ex parte David: nam 1 Reg. 13, legitur: invenit dominus virum secundum cor suum, cui praecepit ut esset dux super populum suum: et ipse David de se dicit 2 Reg. 6: praecepit mihi dominus, ut sim dux, etc.. Hoc ergo praeceptum videbatur evacuari David depresso: et ideo dicit: exurge in praecepto quod mandasti, scilicet sim dux in regno: et ideo Hieronymus habet, exurge ad me in judicium quod mandasti.
Alius fructus est ex parte populi. In veteri lege ordinabatur per homines de aliis principibus populi; sed de summo principe solum dispensabatur per deum: Num. 27: provideat dominus deus spirituum omnis carnis hominem etc.. Deut. 17: cum intraveris terram quam dominus deus tuus dabit tibi, et possederis eam, habitaverisque in illa, et dixeris, constituam super me regem sicut habent omnes per circuitum nationes, illum constitues principem quem dominus tuus elegerit.
Ergo populus in magno principatu debebat sequi divinam ordinationem: et ideo subdit: et synagoga populorum circumdabit te, idest sequetur tuam ordinationem, ut revertatur in me: et propter hoc in altum regredere, idest apparebit magnificentia tua; quasi dicat: non solum propter vindictam, sed ut homines revertantur ad me. Sed prout refertur ad christum, petit incarnationis mysterium: in quo duplex est fructus. Primus depressio Daemonum, et conversio hominum, exurge domine.
Quantum ad primum dicit, exurge, idest appare in mundo per incarnationem, et hoc in ira tua, idest ut punias Daemones: joan. 12: nunc judicium est mundi etc.. Marc. 1: quid nobis et tibi jesu Nazarene? venisti ante tempus perdere nos. Et exaltare in finibus inimicorum, auferendo eorum possessionem: Luc. 11: cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt omnia quae possidet. Si autem fortior illo supervenerit, et vicerit eum, universa arma ejus auferet, in quibus confidebat, et spolia ejus distribuet: et Matth. 12: quomodo potest quisquam intrare domum fortis, et vasa ejus diripere, nisi prius alligaverit fortem, et tunc domum ejus diripiet? vel contra Judaeos, ut sit petitio ecclesiae gentium contra eos. Et dicit, exaltare in finibus inimicorum: alia non mutantur.
Illud quod exaltatum homini apparet, ex hoc occultatur: ut puta quando nimis in altum exaltatur.
Sicut ergo quod latet in profundo si exaltetur apparet: job 28: profunda fluvii scrutatus est, et abscondita producit in lucem: sic ait, exaltare, idest manifestare: et sicut quod nimis exaltatur occultatur; unde Act. 1: elevatus est, et nubes suscepit eum ab oculis eorum, sic exaltare, ut efficiaris Judaeis occultus: ut te non cognoscant, et sic crucifigant, et redimantur. Quantum ad secundum dicit, exurge domine deus in praecepto, pro conversione hominum. Ubi primo ponitur motivum conversionis. Secundo perfectio. Tertio punitio. Dicit ergo, in praecepto, scilicet mansuetudinis et humilitatis: quod mandasti: Matth. 11: discite a me, quia mitis sum et humilis corde.
Exurge ergo in hoc praecepto, idest appare humilis altus existens; quasi dicat: ita humilitatem accipias ut altitudinem non deseras: vel exurge a mortuis, et sic synagoga populorum circumdabit te, congregatio scilicet beatorum qui remunerabuntur, et malorum qui punientur. Cant. 11: oleum effusum nomen tuum etc.. Isa. 2: praeparabitur mons domus domini in vertice montium, et elevabitur super colles, et fluent ad eum omnes gentes. Et 6 cap.: leva oculos tuos in circuitu: omnes isti qui congregati sunt venerunt tibi. Et propter hanc in altum regredere, scilicet ut hanc synagogam perficias, credentium scilicet congregationem: Ephes. 4: ascendens in altum captivam duxit captivitatem etc.. Mich. 2: ascendit pandens iter ante eos. Vel in altum, absconderis ab oculis Judaeorum, etc.. Synagoga populorum circumdabit te, contemnendo et persequendo: in quo maxime punientur.